30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

209 PSYCHOPANNYCHIA. 210

stes, vanitas vanitatuin, et omnia vanitas. Quid enim

aliud agit, quam ut sensum hominis vanum, et rerum

omnium incertum ostendat? Yidet homo se

mori instar beluarum, sibi vitam et mortem cum illis

esse communem: conditionemögitur sibi aequam

cum illis, colligit. Et quemadmodum post mortem

illis nihil superest, ita sibi nihil fàcit reliquum. Haec

mens hominis, haeo ratio, hie intellectus. Animalis

enim homo non percipit ea quae sunt spiritus: stultitia

est illi et non potest intelligere (1 Cor. 2, 14).

Homo yidet oculis carnis, spectat mortem praesentem,

hoc unum secum reputat de terra omnia or ta

esse, et in terrain pariter reverti: interim animae

nulla ratio. Atque id est quod subiicit: Quis noyit,

an spiritus filiorum Adam ascendat sursnm? Quod

si ad animam veniatur, humana ratio tota in se contracta

nihil statum aut liquidum, studendo, meditando,

ratiocinando comprehendet. Quum igitur Solomon

humani sensus vanitatem ex eo ostendac, quod

in animi consideratione yarius sit et suspensus, minime

errori eorum patrocinatur: sed fidem.nostram

praeclare sustinet. Quod enim humanae mentis capturn

excedit et modulos, hoc nobis explicat Dei sapientia:

spiritum scilicet filiorum Adam sursum ascendere.

Proponam simile ex eodem scrip tore (Eccl.

9,1 s.), quo duram istam cervicem paulum illis inflectam..

Non intelligit homo odium yel amorem Dei

erga homines, sed omnia servantur incerta, eo quod

uni versa aeque eveniunt iusto et impio, bono et malo,

immolanti victimas et non immolanti, etc. Si omnia

servantur incerta in futurum: ergo fidelis, cui omnia

in bonum cooperantur, afnictionem interpretabitur

esse Dei odium? minime: fidelibus enim dictum

est (Ioann. 16, 33): In mundo pressuram habebitis,

in me consolaticnem. Oui verbo dum incumbunt,

non modo infracta animi aequitate perferunt quidquid

evenerit, sed etiam gloriantur in tribulationibus,

confitentes cum beato lob: Etiamsi occiderit

nos, in ipso sperabimus (lob. 13, 15). Quomodo igitur

in futurum servantur incerta omnia? Haec secundum

hominem. Verumtamen yanitas omnis homo

viyens. His subiicit (Eccl. 9, 3 ss.): Hoc est pessimum

quod vidi sub sole, quia eadem cunctis eveniunt:

unde et corda filiorum hominum implentur

malitia et contemptu, in vita sua: et post haec, ad

.inferos deducuntur. [fol. 31] Nemo est qui semper

yivat, et qui huius rei habeat fiduciam. Melior est

canis yivus leone mortuo. Viyentes enim sciunt se

esse morituros: mortui yero nihil noverunt amplius.

Nee habent ultra mercedem: quia oblivioni tradita

est memoria ipsorum, etc. Nonne haec loquitur de

eorum crassitia, qui cernunt tantum ante pedes,

nee futuram vitam, nee rcsurreotionem sperantes?

Nam etsi verum esset, nihil nos esse post mortem:

superest tarnen resurreetio, in cuius spem si

intuerentur, non imbuerentur contemptu Dei, nee

Calvini opera. Vol. V. ,

replerentur malitia: ut omnia alia omittam. Oonstituamus

ergo post Solomonem, haec omnia non cadere

sub sensum rationis humanae. Quod si certum

aliquid habere volumus, ad legem curramus et ad.

testimonium (les. 8, 20) : ubi Veritas et viae Domini. '

Haec nobis loquuntur: Donee revertatur pulvis in

terram unde erat, et spiritus redeat ad Deum qui

dodit ilium (Eccl. 12, 7). Nemo ergo dubitet, qui

verbum Dei audierit, quin spiritus filiorum Adam

ascendat sursum. Ascendere autem sursum, simpüV

citer illic accipio pro consistera, et immortalitatem

retinere: quemadmodum sursum 1 ) descendere, dixisse

mihi videtur, pro collabi, decidere, disperdi.

Quintum argumentum pleno adeo atque aperto

gutture intonant, ut profundissimum somnum dormientibus

excutere possint. In eo enim meliorem'

suae victoriae partem constituunt. Et quum fucum

suis neophytis facere volunt, id potissimum arripiunt,

quo fidem eorum et sanam men tern labefactent.

Unum, inquiunt, iudicium, quod reddet omnibus

suam mercedem, piis gloriam, impiis gehennam. .

Nihil ante ilium diem statuitur, aut beatitudinis, aut

miseriae. Sic ubique scripturae testantur: Mittet

angelos suos cum tuba et voce magna, etcongregabunt

electos eius a quatuor ventis, a summis coelorum,

usque ad terminos eorum (Matth. 24, 31).

Item: In consummatione saeculi mittet filius hominis

angelos suos, et colligent de regno eius omnia

scandala, et eos qui faciunt iniquitatem, et mittent

eos in caminum ignis. Tunc iusti fulgebunt, sicut

sol, in regno patris sui (Matth. 13, 41 ss.). Item:

Tunc dicet rex his qui a dextris erunt: Yenite benedicti

patris mei, possidete regnum paratum vobis

a constitutione mundi: discedite a me maledicti in

ignem aeternum. Et ibunt, hi in supplicium aeternum,

iusti autem in vitam aeternam'(Matth. 25,34 ss.).

Simile est apud Danielem (Dan. 12, 1): Et in tempore

ilio salyabitur populus tuus, omnis qui inventus

fuerit scriptus in libro. Haec omnia, inquiunt,

si de die iudicii scripta sunt, quomodo vocabuntur

tunc ad regni coelestis possessionem electi, si nunc

possident? Quomodo dicetur illis ut veniant, si

iam sunt? Quomodo salyabitur populus, si nunc

salvus est? Quamobrem fidèles, qui nunc etiam in

fide ambulant, non alium exspeetant salutis suae

diem, ut ait [fol."32] Paulus: Scientes, quoniam qui

suscitavit Iesum a mortuis, et nos cum Iesu suscitabit

(2 Cor. 4, 14). Et alibi: Exspectantibus revelationem

Domini nostri Iesu Christi, qui et confirmabit

vos usque in finem, in diem adventus, etc.

(1 Cor. 1, 7 s.). Yerum, ut haec omnia illis concedamus,

cur addunt de somno suum? Non enim in

1) Sic libri nostri omnes praeter Amst. qui habet: deorsum.

Nobis vocabulum omnino delendum videtur.

14

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!