30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

185 PSYCHOPANNYCHIA. 186

mine Iesu, suscipe spiritum meum. Habent hie quod

garriant, Christum patri, et Stephanum Christo vitam

commendare, in diem 4-esurrectionis custodiendam.

Sed verba aliter sonant, praesertim ilia Stephani.

Et evangelista addit (Ioann. 19,30) de Christo,

quod inclinato capite tradidit spiritum: quae verba

ad anhelitum aut pulmonum agitationem respicere

non possunt.

Nee minus evidenter apostolus Petrus, animas

a morte et esse, et vivere ostendit: quum tradit,

Christum his, qui in carcere erant, spiritibus praedicasse:

nee spiritibus modo piorum, remissionem

ad salutem, sed impiorum quoque spiritibus [fol. 8]

confusionem (1 Petr. 3, 19). Sic enim ilium locum

interpreter, qui multa ingénia torsit, et persuasurum

me bonis omnibus confido. Nam qiium de humilitate

cruris Christi loquutus esset, ostendissetque pios

omnes oportere ad eius imaginem conformari, ne

dësperatione conciderent, continuo attexit resurrectionis

mentionem, ut doceat quibus tribulationibus

ruturus sit finis. Commémorât enim, Christum non

succubuisse morti: sed ea subacta victorem emersisse.

Id suis verbis dicit mortificatum quidem came,

vivificatum tarnen spiritu: eodem scilicet sensu, quo

Paulus scribit, l ) passum fuisse in humilitate carnis,

excitatum autem virtute spiritus. lam ut virtutem

ipsam ad se quoque pertinere fidèles intelligerent,

subiungit Christum hanc virtutem erga alios exseruisse:

neque erga vivos modo, sed etiam mortuos

: deinde non tantum erga servos suos, sed incredulos

quoque ac 2 ) gratiae suae conternptores. _Porro

intelligamus defectivam esse orationem, deesseque

ex duobus membris. alterum: cuius generis multa

sunt in scripturis exempla, praesertim ubi multae

sententiae una clausula colliguntur, quemadmodum

hie factum est. Nee vero miretur quisquam includi

carcere sanctos patres, qui redemptionem Christi exspectabant.

Quia enim, veluti sub nube et umbra,

eminus lucem prospiciebant (veluti qui reliquias diei

vident sub serum crepusculum, aut diem venientem

sentiunt ante auroram) noc adhuc habebant exhibitam

sibi Dei benedictionem, in qua requiescerent:

eorum exspectationem vocavit carcerem. Erit igitur

sensus apostoli: Christum in spiritu iis qui in

carcere erant spiritibus praedicasse, hoc est, virtutem

redemptionis per Christum partae, mortuorum

spiritibus apparaisse, ac exhibitam esse. Hie deest

alterum membrum, quod ad pios pertinebat, qui hunc

fructum agnoverunt et perceperunt. Exprimit autem

de incredulis qui eundem ipsi hunc nuncium

receperunt in confusionem. Viderunt enim unam esse

redemptionem : a qua exclusi, quid aliud possent

quam desperare? Yideo istos iam fremere ac mutire,

glossam hanc esse e capite rneo effictam: his

legibus se non subiici. Non addicam ergo eos meis

legibus, sed hoc tantum rogabo, annon spiritus carcere

clausi, spiritus sint? Clarius est quod apud

eundem scriptorem legitur: In hoc mortuis praedicatum

esse evangeliuni, ut iudicentur secundum homines

carne, vivant autem secundum Deum spiritu

(1 Petr. 4, 6). Yidetis, ut carne in mortem tradita

spiritum asserat in vitam? Quum enim relatio sit

vitae ac mortis, xax 1 àvit&totv, ') alterum mori clarum

est, alterum vivere.

[fol. 9] Id ipsum ex Solomone discimus: qui

mortem hominis describens, longo discrimine animam

a corpore separat (Eccles. 12, ,7). Donee, inquit,

revertatur pulvis in terrain unde erat, et spiritus

redeat ad Deum, qui dedit ilium. Scio eos

parum affici hoc argumente: quod dicunt vitam redire

ad Deum, qui est fons vitae: itaque nihil amplius

esse. Sed verba ipsa clamant, sibi vim inferri,

2 ) ut nullum sit operae pretium refellere hanc

argutiolam, indignam et lectu et auditu. Iam hoc

significet illis restet, 3 ) animas redire ad fontem vitae

suae per somnium. Atque huic sententiae respondet

quod est apud Esdram, quern equidem scriptorem

eis non opponerem, nisi ipso valde niterentur.

Audiant igitur suum Esdram : Terra reddet quae

in ea dorihiunt, et in silentio habitant: et promptuaria

reddent quae illis commendatae sunt animae

(4 Esd. 7, 32). Nugantur, promptuaria esse providentiam

Dei: animas vero, cogitationes: ut liber

vitae offerat cogitationes in conspectum Dei. Quae

in hoc tantum ab eis dici constat, quia, quum tacere

pudeat, nihil habent melius quod dicant. Quod

si ad hunc modum liberet scripturas circumvolvere,

pervertere omnia proinptum esset. Nihil tarnen hic

(quanquam alia multa suppetunt) de meo contra proferam,

quando se ipse scriptor a calumnia tuetur.

Paulo enim ante dixerat: Nonne de his interrogaverunt

animae istorum in promptuariis suis dicentes:

Usque quo Domine speramus sic? quando veniet

fructus areae mercedis nostrae? etc. (4 Esd.

4, 35). Quae sunt istae animae, quae interrogant

1) Inde a 1552 latine seribitur: per antithesin. Versio

gallica haec verba silentio praeterit. 2) Sibi hoc modo

vim inferri, legitur in ed. 1545 et seqq. omnibus. Gallus facit

cum textu antiquiore. 3) Locus corruptus iam veteribus

visus est: 1542 habet virgulam post: re stet, et inde Gallus

1) Quemnam Pauli locum autor laudare voluerit iam vévertit:

il reste que ceci selon eux signifie. — 1545 virgulam

teres editores ignorarunt, neque ullum margini adscribunt. ponit post: illis. Quae omnia quum satis inconcinne dicta vi-

Fortasse de 1 Tim. 3, 16 cogitavit. 2) Ed. 1542 mendose: derentur Gallasius 1552 pro: restet, scripsit: oportet, quod

Sed incredulosque gratiae.

recentiores omnes servarünt.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!