30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

335 CATECHISMUS. 336

eo vitam aeternam obtineamus. Quemadmodum ait

hanc esse vitam aeternam, Nosse unum Deum patrem,

et quem ille misit Iesum Christum (Ioann.

17, 3). Item: Qui credit in me, non morietur in

aeternum; quod si mortuus fuerit, rivet (Ioann. 11,

26). Qui vero istud fiat, nos qui peccatorum sordibus

contaminati sumus, in ipso omundari oportet:

quia in regnum Dei nihil inquinatum ingredietur.

Nos ergo sic facit sui participes, ut qui peccatores

in nobis sumus, illius iustitia coram throno

Dei iusti reputemur atque ita propria iustitia spoliati,

Christi iustitia induimur: et operibus iniusti,

Christi fide itiscificamur. Fide enim iustificari dicimur,

[pag. 20] non quia aliqua iustitia nos intus inibuamur:

sed quia Christi iustitia, perinde ac si

nostra esset, nobis accepta fertur, propria iniquitate

nequaquam nobis imputata: ut hanc iustitiam uno

verbo vere appellare peccatorum remissionem liceat.

Quod perspicue déclarât apostolus, dum operum

iustitiam cum fidei iustitia saepius confert, alteraque

alteram everti docet (Rom. 10, 3; Phil. 3, 9).

Qua autem ratione hanc iustitiam meritus sit nobis

Christus, et quibus partibus contineatur, in symbolo

videbimus, ubi omnia singulatim recensentur,

quibus fides nostra fundata est ac nititur.

PER FIDEM SANCTIFICAMÜR IN LEGIS

OBEDIENTIAL!.

Quemadmodum sua iustitia Christus apud patrem

pro nobis intercedit, ut eo veluti Sponsore pro

iustis censeamur: ita spiritus sui participatione ad

omnem puritatem et innocentiam sanctificat. Siquidem

requievit super eum spiritus Domini citra

mensuram: spiritus, inquam, sapientiae et intellectus,

consilii, fortitudinis, scientiae, timoris Domini

(les. 61, 1; item 11, 2): ut de eius plenitudine hauriamus

bmnes, et gratiam pro gratia (Ioann. 1, 16).

Falluntur ergo, qui fide Christi gloriantur, sanctificatione

spiritus eius prorsus destituti. Christum

factum esse nobis non iustitiam modo, sed sanctificationem

quoque, scriptura docet. Proinde recipi

a nobis iustitia eius fide non potest, quin illam

sanctificationem simul amplectamur. Eodem enim

pacto Dominus, quod in'Christo nobiscum ferit, se

nostris iniquitatibus propitium fore, et legem suam

cordibus nostris inscripturum polHcetur (1er. 31, 33).

Non ergo nostrae facultatis opus est, legis observatio,

sed spiritualis [pag. 21] virtatis: qua fit, ut

corda nostra a sua corruptione repurgentur, et ad

iustitiae obedientiam emolliantur. lam vero longe

alius legis usus est Christianis, quam qui sine fide

esse possit. Ubi enim cordibus nostris iustitiae suae

amorem insculpsit Dominus, externa legis doctrina,

quae antea nihil quam tum imbecillitatis, tum transgressions

nos accusabat, nunc lucerna est pedibus

nostris, ne a recto itinere aberremus: sapientia

nostra est, qua ad omnem integritatem formemur,

instituamur, excitemur: disciplina nostra est, quae

nos improbiore licentia diffluere non sinat (Ps. 119,

105; Deut. 4, 6).

DE POENITENTIA ET REGENERATIONS

Hino iam intelligere promptum est, cur poenitentia

cum fide Christi semper coniungatur: cur etiam

Dominus affirmet, neminem in regnum coelorum ingredi

posse, nisi qui regeneratus fuerit (Ioann. 3, 3).

Poenitentia enim conversionem significat: qua mundi

huius perversitate valere iussa, in viam Domini noa

recipimus. Christus autom ut peccati minister non

est, nequaquam ideo soelerum inquinamentis ablutos

iustitiae suae participatione vestit, quo tantam

gratiam novis subinde sordibus profanemus: sed

ut in Dei filios cooptati, vitam imposterum nostram

patris nostri gloriae consecremus. Huius autem poenitentiae

effectus a regeneratione nostra pendet, quae

ipsa duabus partibus constat; carnis nostrae, hoc

est ingenitae nobis corruptionis mortificatione, et

vivificatione spirituali (Rom. 6, 5; Col. 3, 3 et alibi):

qua hominis natura in suam integritatem instaurâtes

In hanc ergo meditationem tota vita nobis est

incumbendum, ut [pag. 22] peccato mortui, ac nobis

ipsis, Christo et eius iustitiae vivamus. Quumque

generatio ista nunquam impleatur, quamdiu in mortalis

corporis carcere degimus: perpetuum ad mortem

usque poenitentiae studium sit, oportet.

QUOMODO BONORUM OPERUM ET FIDEI

IUSTITIA SIMUL CONYENIANT.

Bona autem opera, quae ab eiusmodi conscientiae

puritate proficiscuntur, Deo accepta esse, nihil

dubium est. Quandoquidem enim suam iustitiam in

illis agnoscit, non potest non approbare ac commendare.

Sollicite tarnen cavendum, ne sic vana efiferamur

eorum fiducia, ut iustificari nos sola Christi

fide obliviscamur. Nulla quippe est operum iustitia

coram Domino, nisi quae illius iustitiae respondeat.

Itaque qui ab operibus iustificari quaerit, ei unum

aut alterum opus producere non sufficit: sed perfectam

legis obedientiam afferre necesse habet, a

qua profecto absunt adhuc longissime, qui optime

in Domini lege prae aliis profecerunt. Deinde etiamsi

uno duntaxat bono opere satisfieri sibi pateretur Dei

iustitia, ne unum quidem opus in Sanctis suis Dominus

inveniret, cui iustitiae laudem suo merito redderet.

Nam istud, quanquam mirum videri queat,

verissimum tarnen est: nullum omnino exire a nobis

opus summa perfcctione consummatum, ac non

aliquo veluti naevo inquinatum. Quare quum peccatores

simus omnes, et plurimis vitiorum reliquiis as-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!