30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

121 ' LEBER I. CAPUT XVIII. XIX. 122

lae. Quanti aestimatae fuerint muraenae Romanis,

Tel illud argumenta est, quod Antonia Drusi, muraenae

quam diligebat, inaures addidit, et Orassus

vir censorius amissam, quasi filiam, atratus fie vit;

quod Muraenae cognomen assumpserint a muraenis,

quibus effuse delectabantur. Insignis est error Perotti,

qm' a maculis coi-poris appellatos Muraenas

autumat, refragantibus Varrone, Macrobio, Columella.

Hallucinatur ctiam quum scribit Chirrum earum [pag.

113] vivaria excogitasse. Atqui Plinius, Yarro, Columella,

Macrobius, C. Hirrium tradunt: a quo dictator

Caesar sex millia ad pondus accepit, quum

triumphales coenas populo daret. Lege plura apud

Plinium libro IX. c. 55., Macrobium libro III. Saturn.,

Yarronem libro III. de Re rustica, Columellam

libro Vni.

In vivarium] Vivarium hie usurpatum pro piscina,

contra quam docuerit Gellius libro II. qui vult

accipi pro loco in quo ferae vivae pascantur, quod

alias leporarium, alias roborarium dicitur. In hac

tarnen^significatione non semel in autoribus legitur.

Iuvenalis Satyra IV.:

Non dubitaturi fugitivum dicere piscem,

Depastumque diu vivaria Caesaris.

Seneca lib. XIV. Bpist.: Ego vero philosophiam iudico

non magis excogitasse has machinationes tectorum

supra tecta surgentium, et urbes urbium prementium,

quam vivaria piscium in hoc clausa, ut

tempestatum pericula non adiret gula.

Quas esurus erat] Id est luxuriae causa faciebat.

In hoc àlebat, ut sic aleret] Ad exercendam crudelitatem.

Quam numerari inter publica mala] Alii codices

habent, inter publico malo natos, nihilo peiore sensu.

Idem est enim, natos numerari inter publica mala,

et numerari inter natos mnlo publico. 'Tranquillus

in Nerone: Domitii patris vox inter gratulationes

amicorum, negantis quidquam ex se et Agrippina,

nisi detestabile, et malo publico nasci potuisse.

Ovidius :

0 mihi pei'petuum nata puella malum.

CAPUT XIX.

-Excogitare nemo quidquam poterit, quod magis decorum

regenti sit, quam dementia, quocunque modo is,

et quocunque iure praepositus caeteris erit. Eo scilicet

formosius id esse magnificentiusque fatebimur, quo

in maiori praestabitur potestate: quam non oportet

noxiam esse, si ad naturae legem componitur. Natura

enim commenta est regem, quod et ex aliis animalibus

licet cognoscere, et ex apibus, quorum regi amplissimum

cubile est, medioque ac tutissimo loco. Praeterea

onere vacat, exactor alienorum operum: et amisso rege

totum dilabitur examen. Nee unquam plus uno pa-

tiuntur, melioremque pugna quaerunt. Praeterea insignis

regi forma est, dissimilisque caeteris, turn magnitudine,

turn niiore. Hoc tarnen maxime distinguitur.

Iracundissimae, ac pro corporis captu pugnacissimae

|pag. 114] sunt apes, et aculeos in vulnere relinquunt.

Rex ipse sine aculeo est. Noluit ilium natura nee

saevum esse, nee ultionem magno constaturam petere,

telumque detraxit, et iram eius inermem reliquit. Exemplar

hoc magnis regibus ingens. Est enim Uli mos

exserere se in parvis, et ingentium rerum documenta

minima agere. Pudeat ab exiguis animalibus non trällere

mores, quum tanto hominum moderatior esse animus

debeat, quanto vehementius nocet. TJtinam quidem

eadem homini lex esset, et ira cum telo suo frangeretur,

nee saepius liceret nocere quam semel, nee alienis

viribus exercere odia. Facile enim lassaretur furor,

si per se sibi satisfaceret, et si mortis periculo vim

suam éffunderet. Sed ne nunc quidem Uli cursus tutus

est. Tantum enim necesse est timeat, quantum timeri

viüt, et manus' omnium observet, et eo quoque

tempore quo non captatur, peti se iudicet, nullumque

momentum immune habeat. Hanc aliquis aegram virtarn

sustinet, .quum liceat innoxium aliis, ob hoc securum,

salutarem potentiam eius laetis omnibus tractare.

Errat enim si quis existimat tutum esse ibi regem,

tibi nihil a rege tutum est. Sed securitas securitate

mutua paciscenda est. Non opus est instruere

in alt um éditas arces, nee in ascensum arduos colles

emunire, nee later a montium abscindere, multiplicibus

se mûris turribusque sepire. Salvum regem in aperto

dementia praestabit. Unum est inexpugnabile munimentum,

amor avium. Quid pulchrius est, quam vivere

optantibus eunetis, et vota non sub custode nuncupantibus?

Si paulum valitudo titubavit, non spem hominum

excitari, sed metum? Nihil esse cuiquam tam

pretiosum, quod non pro salute praesidis sui commutatum

velit? Omne Uli quod contingit, sibi quoque

evenire deputet. In hoc assiduis bonitatis argumentis

probavit non rempublicam suam esse, sed se reipublicae.

Quis hu,ic audeat struere aliquod periculum?

Quis ab hoc non, si possit, fortunam quoque avertere

velit? sub quo iustitia, pax, pudicitia, securitas, [pag.

115] dignitas, florent: sub quo, opulenta civitas copia

bonorum omnium abundat. Nee alio animo rectorem

suum intuentur, quam si dii immortales poteslatem

visendi sui faciant: intueamur vénérantes colentesque.

Quid autem? non proximum Ulis locum tenet is, qui

se ex deorum natura gerit beneficus, ac largus, et in

melius potens ? Hoc affectare, hoc imitari decet, maximum

ita haberi, ut optimus simul habeatur.

Postquam enumeravit per species eos qui aliis

praesunt, ostenditque debere se praestare indulgentes

erga eos quibus praefecti sunt, nunc generali

sententia colligit eorum omnium praecipuam dotem

esse clementiam, sive sit pater, qui filio imperet,

seu praeceptor discipulo, tribunus militi, aut domi-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!