30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

261 DE EUGIENDIS IMPIORTTM SAÇRIS. 262

lum eius vestigium appateat, transfères? Tu donique

sub diaboKcao missae imagine Domini mensam

repraesentabis? Tu in quo Domini mortem ignominiose

traducas, in eo te eius eoenam colère persuadebis,

qua nos ad praedicandam mortem suam

nominatim exhortatur? Quid tecum tacite demurmures,

a nomine exauditur. At quum totius corpo- '

ris actione sacrificium esse, quod peragis, diserte

pronuncics, idne est mortem Domini adnunciare?

quam, si sacrificiis locüm post se reliquit, vanam

fuisse consequitur. Et cur non semel cavillis eorum

omnibus, quod facile est, viam praecludo? Popnlum

enim, quem fabulae suae spectatorem admittunt, ad

sacrifiai celebritatem convenisse sciunt. Huic quod

exspectat sacrificium praestent re vera, necne, ad

rem nihil pertinet: certe quod eius opinione sacrificium

haberi velint, exhibent. Ad flagitiosam idoli

adorationem paratum vident. Adorandum, propriis

manibus, ipsi excelso in loco statuunt, quasi easdem

simul manus et ad Deum viventem extendere,

et ad prostituendum idololatrae populo, quocum fornicetur,

idolum attollere possint. Non hic dico, quod

si dixerim, an refellero ipsi sat probe queant, nescio :

ne minimam quidem- pietatis scintillam fovere eos,

quibus ad nefandi adeo flagitii gestionem manus suppetant,

quos non inter medios saltern conatus vires

omnes ac nervi deficiant, quibus non membra omnia

horrore tremant ac labascant. Sed id solum dicam,

oui posthac infitiando non erunt: viam illam, qua

se aocedere ad Domini eoenam iaetabant, ab eius

accessu tantum abducere, quam haec inter se duo

longe différant, divinae gloriae strenuum praestare

animosumque praeconem, et perpetrandis sacrilegiis

ducem, praesidem, auspicem se praebere. Simul

etiam reliquos obtestor: quibus (si quis eos, quod

ad audiendas missas ingrediantur, accuset) responsare

mos est, missae dum intersunt, sibi quid sacrificulus

seorsum deblateret, curae non esse: sed earn

symboli tantum loco se accipere, quo perinde ac si

sanctae Domini coenae intersint, mortis eius memoria

exerceantur. Eos,. inquam, obtestor, posthac

nulla ut potius, quam hac misera excusatione utantur.

Neque (ut spero) utentur. Siquidem quum animis

suis recte reputent, quam sit utrumque multis

modis absurdum, et monumentum mortis Christi facere

missam, quae nullam, nisi omni oblivione peiorem

eius recordationem hominum [pag. 27] animis

afferat (utpote quae vim eius universam obliteret ac

sepeliat, cum summa pr'aeterea Christi ipsius contumelia

coniuneta sit) et eandem dicere sibi propemodum

coenae esse loco, in qua tantum ab adnuncianda

Domini morte absunt, ipsam ut propemodum

abiurent. Nam primum quantum ad missam

attinet, quoquo vertant oculos, quid speetare possunt,

quod sibi aeternae illius sanetificationis, iustitiae,

redemptionis per unicum Christi sacrificium

partae, memoriam subiieiat? quod unicum sacerdotem

esse Christum, riullo consorte, nullo successore,

doceat atque ostendat? quod eius morte perfecta,

quae in salutem nostram erant omnia, testetur? Et

quo igitur iure missa eius ninemosynon censeatur,

cuius nee apiculum proférât? Porro quod sese aiunt

eundem fere inde usum, quem e coena capere : amplissimum

ipsi de se testimonium ferunt, nihil se

illic meditari minus, quam ut gloriae confessionem

Christo Domino tribuant, ad quam praescriptis ver,r

bis in coena vocantur fidèles.

Eius autem discriminis, cuius specie praesentis

idololatriae rationem, a veteris illius causa disiungere

vulgo conantur, quanquam exemptam iam plane

bonis viris omnem dubitationeni arbitror, quale id

tarnen sit, quando ita nos facturos reeepimus, et quorundam

forte frangendae obstinationi expedit, consideremus.

Cur tot exsecrationibus sancitum sit olim

a Domino, ne gentium superstitionibus servi sui ullo

se modo commiscerent, causam fuisse aiunt, quod

ille idolis habitus honor quum falsis diis manifeste

tribueretur, divinitatis quoque honorem a vero Deo

ad illos transferebat: mundum quidem non minus "

abominanda hodieque superstitione insanire, caeremoniis

ineptire aeque prope stolidis et fatuis: verum

hoc interesse, quod quales tandemeunque caeremoniae

istae sint, quia tarnen Dei nomen prae se

ferunt, eiusque sunt eultui destinatae, eas si quis

perversa superstitione vacuus solutusque usurpet,

nihil de vera Dei religione sit derogaturus. Haec

si de mediis ritibus, quos docendi causa indifferentes

nuper voeavimus, disputarent, eorum permissioni

non vehementer reclamarem. At quum eas quoque

caeremonias complectantur, quae manifesta sunt impietate

ac non ferendo Dei opprobrio insignes, quam

inscite ratiocinentur, paucis e scriptura petitis exemplis

ostendemus. Serpentem ilium aeneum (Num.

21; 8 ss.), qui postquam usum praestare desiisset,

cuius causa fuerat excitatus, posteris etiam, quo aeternum

esset [pag. 28] saeculis omnibus divini beneficii

monumentum, relictus fuerat : quum praepostera patrum

imitatione a filiis postea coli coeptus esset, eundem

semper optimae religionis praotextum retinuisse

qiüs dubitet? passimque et vulgatum fuisse, et obtinuisse,

illam summi Dei esse imaginem, quae in

eius gloriam adoranda foret? Quod si eorum quempiam,

quos tum Dominus prolabi in tantam caeoitatem

passus non erat, narrarent historiae (2 Reg.

18, 4), proeul omni superstitione, tantum ut publicae

populi insäniae se aecommodaret, genu coram idolo

illo incurvasse: nostrum opinor nemo fuerit, qui non

confestim illam simulandi improbitatem detestetur:

et sane communi piorum omnium abominatione digna.

esset. At nisi nobis frustra blandimur, nihilo nunc

levio.re flagitiö genua coram panis crusta incurvamus,

quam tum inflectere coram sei'pente licuisset.

17*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!