30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

PROLEGOMENA. TnCYTTT

Caeterum de coinmentario ipso eiusque indole non est quod hoc loco fusius dicamus. lam monuimus

eum magis dicendi formulis explicandis studere, quibus Seneca passim peculiaribus et minus tritis

usus est, quam ipsi libri argumente tractando. Quas tarnen partes non plane negligit, imo passim

iis diligentius insistit. Criticas vero quaestiones, quas hodierni commentatores maxime curant onmino

praeterit; de editione, quae ipsi textum suppeditavit, ne verbum quidem dicit; de emendanda ex codicibus

lectione nuùquam cogitât; vix semel aut iterum variatam significat. Pauca sunt quae ad libri historiam

illustrandam ex thesauro Calvini epistolico hue afferre possumus, atque id semel dixisse sufficiat Nostrum

rarissime in uteris ad amicos datis de suis ipsius libris vel scribendis vel editis verba facere, neque ab

exteris, simili occasione oblata, eosdem ita frequenter laudari ut inde quae ad eorum originem et fata

pertinent accuratius discere queas. Quod ad hos in Senecam commentarios attinet, eorum ipse autor

meminit in duabus Uteris ad Franciscum Danielem . iureconsultum aurelianensem datis. In priore epistolaParisiis

a. d. X. Cal. Maias (citra dubium anni 1532) exarata ita loquitur: Tandem iacta est dlea. Exierunt

commentarii mei in libros Senecae de dementia, sed meis sumptibus. Qui plus pecuniae exhauserunt quam

tibi persuaderi possit. Nunc omnem operam do ut aliquid cdlligatur. Aliquot prof essores excitavi in hoc

urbe qui praelegerent in scJtolis. Biturigibus dmico persuasi ut suggestum conscenderet ad publicam professionem.

Tut etiam mihi non'nihil commodare poteris. Si non gravaberis hoc dabis veteri amicitiae nostrae, praesertim

quum citra existimationis tuae dispendium Jwc officium praestare nobis possis quod publico etiam bono

forte cessurum sit. Si statueris hoc me beneficio obstringere, mittam centum exemplaria, aut quot tibi visum

fuerit. Interim habe hoc tibi exemplar, quod dum accipis, ne putes dictam a me tibi aliquam legem. Volo

per me tibi omnia esse libera caett. Exstat altera quoque ad eundem epistola, in codice generensi, annum

1530 prae se ferens aliéna nimirum manu annotatum, quam tarnen ad eundem annum 1532 adeoque

ad eundem mensem referre non dubitamus. In ,qua inter alia haec leguntur: Libri Senecae de dementia

tandem excusi sunt meis sumptibus d mea opera. Nunc curandum ut undique cdlligatur pecunia

quae in sumptus impensa est, deinde ut salva sit mea existimatio. Primum vdim mihi ut ressribas quo

favore vel frigore excepti fuerint, turn ut Landrinum inducas in praelectionem. Mitto ad te unum exemplar

quod penes te maneat. Alia quinque curabis mittenda Bituriges caett. Sunt in his epistolis quaedam quae

et ipsa commentario opus habent, neque facile perspexeris quae sit alterius ratio ad alteram. Terum de

his disserere huius loci non est, quum ad nostram rem non faciant. Tertiam vero epistolam, eamque

dedicatoriam infra integram textui praefixam habebis.

Pergimus ad libellum ipsum accuratius describendum. Titulus ei hie est :

L. 'ATSTNTOT' SB- | NECAE, ROMANI SENATO-| RIS, AC PHTLOSOPHI CLAEISSI-1 mi, libri

dlZO de dementia, ad Ne- | ronem Oaesarem : | Ioannis Caluini Nouiodunaei commentariis illustrai!

I (Emblematestudmis.) | TECVM HABITA. | Parisiis apud Ludouicum Gyaneum sub | duobus Gallis in

via Iacobaca. | 1532.

_ Quatuor sunt folia praeliminaria quorum primum titulum, duo sequentia autoris praefationem

ad Claudium Hangestium, abbatem S. Eligii Noyiodunensis, Parisiis pridie Nonas Apriles 1532 scriptam

continent, ultimum vitam Senecae enarrat, quam ex bonis autoribus se desumpsisse autor asserit Textus

sunt plagulae viginti in forma quaternaria minori (a—v), paginae numeratae 157, très reliquae in albis.

In fine legitur: Parisiis ex officina chalcographica Ludovici Cyanei, anno salutis nostrae MDXXXII,

mense Aprili. Oui subscription! subiicitur paucissimorum erratorum recognitio. Senecae textum ad editionem

Erasmi secundam, anno 1529 Basileae apud Frobenium et Hervagium impressam, simpliciter re-„

cusum fuisse cognovimus collatione plurium locorum et editionum instituta. Typis ille paulo maioribus

exaratus legitur, cuius singulis capitibus Oalvini commentarius minore charactere distinctus subiicitur.

Galvini opera. Vol. V. E

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!