30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

407 KESPONSIO 408

colligari. Ea autem quomodo in vestra parte vel

colitur, rel appetitur? TJbi sunt veteres illi canones,

quibus veluti frenis episcopi ac presbyteri in

officio retinebantur? Quomodo apud vos eliguntur

episcopi? qua probatione? qua censura? qua diligentia?

qua cautione? Quomodo muneri suo initiantur?

quo ordine? qua religione? Tantum defungendi

causa iureiurando adiguntur, se pastorale

munus obituros: sed id non in alium, ut apparet,

finem, nisi ut super alia flagitia periurio quoque so

obstringant. Quia ergo ecclesiastica munera invadendo

potestatem videntur sibi inire nulla lege adstrictam,

omnia sibi in ea licere putant: ut credibile

sit, inter piratas ac latrones plus esse iuris et

politiae, magisque valere leges, quam in uni verso

vestro ordine.

Quoniam autem ad extremum inducta, quae causam

nostram sustineret, persona, nos veluti reos ad

Dei tribunal citasti, ego vero illuc te non dubitanter

revoco. Ea enim nobis constat doctrinae nostrae

conscientia, quae nee coelestem ilium iudicem

exhorrescat, [fol. 39] a quo ipsam non dubitat prodiisse.

Ulas autem ineptias nihil moratur, quibus

ludere tibi placuit: minime certe in loco. Quid

* enim magis importunum, quam ubi in Dei conspectum

ventum est, nugas nescio quas comminisci, et

defensionem nobis parum idoneam affingere, quae

mox concidat? Piis animis, quoties in mentemvenit

dies ille, maior incutitur religio, quam ut illis

ita otiose delitiari vacet. Omissis ergo delitiis talibus

diem ilium cogiteinus, cuius exspectatione suspensi

semper esse debent hominum animi. Ac meminerimus,

non ita fidelibus esse expetendum, quin

profanis ac sceleratis Deique contemptoribus merito

formidabilis esse debeat. Aures arrigamus ad ilium

tubae clangorem, quern ipsi quoque mortuorum cineres

e sepulcris suis exaudient. Mentes animosque

intendamus in ilium iudicem, qui sola vultus

sui illustratione reteget quidquid in tenebris latet:

omniaque humani cordis arcana patefaciet, et solo

spiritu oris proteret omnes iniquos. Tu nunc vide

' quid pro te ac tuis serio respondeas: causam sane

nostram, ut Dei veritate suffulta est, ita iusta defensio

minime deficiet. De personis non loquor, quarum

salus non in patrocinio, sed in humili confessione

supplicique deprecatione posita erit^ sed quantum

ad ministerii causam • attinet, nemo erit nostrum,

qui non ita pro se loqui possit.

Ego quidem sum expertus, Domine, quam difficile

sit ac grave, sustinere apud homines eius, qua

in terris premebar, accusationis invidiam,, sed qua

fiducia semper ad tuum tribunal provocavi, eadem

nunc coram te appareo: quando in iudicio tuo earn

scio regnare veritatem, cuius ego fiducia siibnixus

primo aggredi ausus sum: cuius praesidio instructus,

perficere potui, quidquid a me in tua ecclesia

gestum est. Duobus maximis criminibus reum me

fecerunt, haereseos et schismatis. Atqui ') haeresis

illis fuit, quod receptis inter eos dogmatibus ausus

sum reclamare. Quid vero fecissem? Audiebam ex

ore tuo, non aliam esse veritatis lucem, ad animas

nostras in viam vitao dirigendas, quam quae a verbo

tuo accenderetur. Audiebam esse vanitatem, quidquid

de tua maiestate, de cultu numinis tui, de religionis

tuae mysteriis concipiunt a se ipsis humanae mentes.

Audiebam sacrilegam esse temeritatem,, si natae in

hominum cerebris doctrinae pro verbo tuo eoclesiae

ingerantur. Quum autem oculos ad homines converterem,

illic omnia longe diversa apparebant. Qui

fidei antistites habebantur, verbum tuum neque intelligebant,

neque magnopere curabant. Peregrinis

tantum dogmatibus circumagebant miseram plebem,

ac nescio quibus ineptiis deludebant. In plebe ipsa

summa verbi tui veneratio erat, veluti rem inaccessam

procul revereri, [fol. 40] interim ab omni eius

inquisitione abstinere. Haec turn supina pastorum

socordia, turn populi stupiditas fecerat, ut omnia

perniciosis erroribus, mendaciis, superstitionibus referta

cssent. Unum quidem te Deum nominabant,

sed quam maiestati tuae gloriam vindicasti alio

transferentes, tot sibi figurabant atque habebant

deos, quot pro Sanctis colère volebant. Christus

tuns adorabatur quidem pro Deo, et servatoris nomen

retinebat, sed qua parte honorari debuerat,

prope iacebat inglorius. Sua enim virtute spoliatus,

velut unus aliquis e vu I go, in turba sanctorum

delitescebat. Nemo erat, qui unicum illud, quod

tibi in cruce obtulit, et quo nos tibi reconciliavit,

sacrificium vere reputaret; nemo qui de aeterno

eius sacerdotio, et quae inde pendet intercessione,

vel per somnium cogitaret; nemo, qui in una eius

iustitia acquiesceret. Ilia vero salutis fiducia, quae

verbo tuo et praecipitur et fundatur, fere evanuerat.

Quin id erat instar oraculi receptum, stultae esse

arrogantiae, et, ut ipsi loquebantur, praesumptionis,

siquis tua benignitate filiique tui, iustitia fretus, certam

ac intrepidam salutis spem conciperet. Erant

profanae opiniones non paucae, quae prima eius doctrinae,

quam nobis verbo tuo tradidisti, placita a

radice subverterent. Sana quoque baptismi coenaeque

intelligentia plurimis mendaciis corrupta erat,

lam vero quum omnes, non sine gravi tuae misericordiae

contumelia, fiduciam in bonis operibus ponerent,

quum bonis operibus gratiam tuam demereri,

quum iustitiam sibi comparare, quum peccata

expiare, quum tibi satisfacere adniterentur (quae sinr

gula virtutem crucis Christi oblitérant ac exinaniunt),

quae tarnen essent bona opera, prorsus nesciebant.

Perinde enim, ac si minime ad iustitiam lege tua

1) Atqui, 1539. 1540. Gcdlus: Mais. Caeteri: Atque.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!