30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

505 CONSILIUM PAULI HI. 506

rant. Sed hie homo [fol. 47] pecoati et in veteribus

illis nequitiae latebris adhuc corpore et animo pror-

Bus demersus est, tenebras quoque illas somniat,

quibus mundum excaecaverat, itaque quidquid annuerit

et principes et alios statim credituros sperat.

De religione quid dicam? Nam si et fiducia timoreque

Dei constat vera religio et ex yera eius notitia

nascitur, quibus argumentas se fidum eius custodem

ostendet papa? et quis coelestem illam sapientiam,

quae Dei oraculis continetur, vel aboleverat,

vel christiano populo abstulerat? Quis ab uriius Dei

reverentia divinaeque legis observantia, ad tyrannidis

suae obsequium homines abduxerat? Quis mentes

hominum in extraneas fiducias spesque »inanes

distrahendo omnem fidei sinceritatem corruperat?

Non est difficilis responsio, ubi palam est nee aliud

magis urgere protestantes quam ut Ohristiani omnes

et se diseipulos Dei esse meminerint et in ipsius

schola indies proficere studeant; quam ut Christus

unus magister ac legislator audiatur, solus ipse

plenam docendi iubendique autoritatem habeat; quieunque

eius ministerio funguntur, sub eius magisterio

se contineant; quam ut omnes mortales et sibi

ipsis et omnibus alienis auxiliis diffisi totam in uno

Christo fiduciam defixam habeant, in ea consistant,

ne ulla vi dimovere se inde sinant. Haec omnia

autem tanto fervoro, tanta acerbitate, tanta rabie a

papa impugnari, ut satis appareat, ipsum pro aris,

ut dicitur, et focis dimicare. Ita sane est quia non

aliud regnum se habere sibi conscius est, quam

quod nefando sacrilegio ereptum Christo sibi arrogavit;

tantum sibi deperire videt, quantum honoris,

dignitatis, potentiae Christo ipsi tribuitur. Ergo,

ne quam de istis Antichristi corruptelis particulam

repurgent germani principes, potius et patriam tureicae

crudelitati atrociter vastandam prodant et se

ipsos in voluntarium supplicium dedant. Et ne

quid impudentiae reliquum faciat, audet os impurum,

primo in dubium vocare utri sint inimiciores

Christo, protestantes an Turcae, deinde etiam definire

illos esse hostes nomini christiano et priores

et nocentiores. Quid huic monstro facias? Contendasne

rationibus sie prosternere, ut pudore confusum

penitus obmutescat? Sed quid proficies apud

desperatae invereeundiae bestiam? an magis eligas,

ostensa palam eius turpitudine facere prout meretnr,

ut sit omnibus odio et exsecrationi? Quam facile

id foret, si omnium aures ad audiendum essent

erectae. Nam si ea qua decet orationis gravitate

ac vehementia explicetur, quam miserabili Servitute

animas tenuerit et adhuc teneat captivas romanus

pontifex, quot laqueorum retiumque generibus eas

trahat [fol. 48] in exitium, quibus inquinamentis proianaverit

religionis nostrae puritatem, quam nefariis

mendaciis Dei veritatem obscurarit, quam impio

furore renascentem hodie persequatur, quam

scelerata audacia sancta Dei mysteria in foedam et

profanam nundinationem converterit, dubium est

scilicet quin totus mundus, ut ipsissimum Antichristum

et diaboli vicarium, cum apostatica sua sede

diris omnibus devoveat. Quid si vitae pontificum,

qui quadringentis continuis annis tyrannidem exercuerunt,

fideliter ob oculos ponantur? Quid si illa

dictu audituqué horrenda, omne genus facinora recenseantur?

Quid si hodierna duntaxat curiae romanae

faciès proferatur? an erit ulla tanta vel patientia

vel stupiditas, quae non extrema indignatione

ebulliat? Sed quia et aures et oculi multis desunt,

nee ubique locus datur liberae veritati, conscientia

interim nostra et bonorum omnium testimonio contenti

simus, usque dum omnem istam oaliginem ac

fumum Dominus fulgore vultus sui discutiat. Quanquam

nec eos ipsos, qui sunt eius praestigiis fascinati,

vel in tenebris quibus obvoluti sunt latet, romanam

curiam sic omni scelerum génère refertam,

ut contemptus Dei et meri lucianismi et epicurismi,

quam christianae pietatis schola haberi possit.

Reverendissimus legatus est huius sententiae, ut

concilium ante omnia convocaretur et celébretur hoc

anno.

Quum ius sibi arroget indicendi concilii pontifex,

quid Caesarem de indictione frustra fatigat?

Faciat ipse quod iactat sui esse muneris, nec Carolus

Augustus, nec Ferdinandus Caesar repugnabunt.

Quid ergo cessât faoere, utroque approbante atque

etiam adiuvante, quod adeo necessarium putat? ïmo

quid veluti per ludibrium ab ipsis petit, quod in

ipsorum potestate esse negat? Nempe ut magis ac

magis pateat, quod iam toties diximus inani concilii

nomine fucum facere, quia sine colore aliquo obstare

nequit, ne conventu de religione habito germanica

natio saluti suae consulat.

Et in conventions Qermaniae nihil de religione

tractetw, ut foedus catholicorum augeatur et corroboretur;

ut eo foedere aucto protestantes omnibus modis

ad [fol. 49] concordiam alliciantur. Interim vero concludatur

cum rege Gallorum et colligantur auxilia

omnibus ex partüms contra Turcam. lïlud etiam in

fine non omittendum est: quod antequam Spirae tractatus

amicabiles perficiantur et auxilium imperii stabiliatur,

elapsum erit tempus occurrendi Iioc anno Turcae,

et'anno sequenti negotium auxilii ferendi poterit

melius tractari communibus votis, contra hominem inir

micum. In his tarnen omnibus praefatus reverendismus

legatus remittit se singulari prudentiae serenissimarum

maiestatum suarum, quibus omnia féliciter

contingere optât.

Valeant igitur superstitiosorum hominum de

ecclesiae calamitate querelae, de idololatriis super-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!