You also want an ePaper? Increase the reach of your titles
YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.
301 DE SACERDOTIO PAPALI ABHCIENDO. 302

' tuum inest, ut missariis sacrifiais, velut satisfactione

persoluta, mortuorum animae a peccatis suis expientur.

Hoc, inquain, onere utcunque defungi necesse

est eorum unumquemque, qui sacras illas opes,

participant. Nulla est tarn opulenta abbatia, nulla

rursum cappellania usque eo tenuis, quae non ea

lege devincta sit. Nee interest, ipsine per se, an

conducta vicarii opera, sanctum illud niunus exsequantur.

Siquidem non defuturos suspicor, qui ad

miseram hanc excusationem se conférant : ') quod

inquinamentis illis ad sordidos sacrificulos ablegatis,

opes ipsi possideant nullo scelere profanatas. Sed

quid inde porro aliud consequentur, nisi ut dum

culpa una purgare se moliuntur, duplicem nequitiam

prodant? Cedo, quod scélérate perpetratum

iri conspiciunt, ab eo religiose manus abstinent: perpetrandum

tarnen interim diligenter curant. Quibus

iam obsecro culpa faeinoris adscribetur, nisi quibus

autoribus admissum fuerit? Qu um vero iussu

autoritateque sua ad maleficium impellant, quorum

ministerio abutuntur, annon alteram quoque crimen

hic se profert? Si quis honiinem a se interemptum

ideo negaret, quod non sua manu, sed condueto a

se sicario caesus esset, a quo nostrum non conspueretur?

Neinpe qui sua confessione bis se aecusaret:

et quod caedis autor fuerit, et quod alteram malis

artibus corfuptum in sceleris societatem traxerit.

Quid autem ab illo dissimile isti faciunt, qui et con- j

tumeliam Deo irrogandam procurant, et ad id au- j

dendum alios pretio corrumpunt? At non eos, in- j

quiunt, corrumpimus, qui vénales ad patrandam

quamvis impietatem prostant. Perinde ac si hoinieida

ille minime ab se corruptum defenderet, quo

ad maleficium administra usus fuerit, quia gladiator

antea fuisset, latrociniis assuefactus. Itaque quemadmodum

ille, dum latronem exercitatione acuit, eius

audaciam confirmât: ita isti quos novis subinde sacrilegiiB

exercent, eos ad nequitiam magis ac magis

indies obdurant.. Sed hac parte propius instare animus

non est: neque verbum fecissem, nisi sua me

improbitate coegissent, dum in rcadeo perspicua

fucum tarnen nescio quern facere conantur. Nihil,

inquam, eos ultra lacesso, modo inter nos istud

constet, quod nullo cavillo declinare iam possurit:

neminem eorum esse qui gemina illa, quam nuper

commemoravi, impietate [pag. 69] non sit inquinatus.

Nemo est enim, qui non de missariis sacris peragendis

sceleratum commercium ineat: nemo qui non

commentitiis satisfactionibus, quas pro mortuorum

redemptione Satan excogitavit, pretium statuât. Si

permissam Christi sacerdotium, quod aeternum esse

oportet, abrogatur, si sacrificium, quo semel omnia

delicta expiavit, aboletur, si sanguis eius, cuius mun-

1) Sic prjçiceps sola. Caeterae: confèrent.

ditie abluimur omnes, conspuitur, 3i to ta redemptio

morte eius acquisita dissipatur, si coena, qua nobis

mortis suae memoriam commendavit, profanatur, si

Dei maiestas erecto in eius locum idolo deiicitur:

yiderint qui faciendis missis sumptus suppeditant,

qua satis speciosa ratione purgare se possint, quo

minus istorum omnium rei agantur, quibus occasionem

scientes ac volentes praebent. Si denique •

nullum a missa blasphemiae genus abest, quo Dei

Christique gloria possit obscurari, viderint quoties

sacrificulum ad altare mittunt, an non triumphum

apparent, quo totum Christi regnum a Satana traducatur?

In hunc modum si Christum cum sua

cruce ludibrio habere, et prostituere homini christiano

nefas non est, nihil erit quod non liceat. Imo

vero mille potius mortes oppetendae, quam tale probrum

sacrosancto Christi nomini, nostra culpa, aliquando

inuratur. Quis enim eo intercessore confidat,

quern suo sacerdotio, hoc est intercederidi munere,

quotidie spoliet? Quis aeternam sui sanctificationem

reponat in unica ') Christi oblatione, quam suppositis

aliis assidue inducit ac oblitérât? Quis suarum

sordium ablutionem speret a Christi sanguine, quern

porcis conculcandum proiicit? Quis spem beatae vitae

ex Christi morte concipiat, cuius fructum alio

ut transférât, earn tota sua virtute enervat? Quis

se Christi participatione, extra quam non nisi mors

est, vivere cogitet, qui sacram eius communicationis

tesseram disrumpit? Quam conscientiae securitatem

ad Dei tribunal afferat ille, qui eius gloriam,

quam illibatam sibi uni servari poscit, ad idolum

traductam procuret? Atqui in eo corde, cui sint illa

omnia ablata, quae vel fidei vel pietatis scintilla restare

potest? Bias praeterea satisfactiones dum mercantur,

quibus a cruciatu solvantur mortuorum animae,

mirum nisi probe intelligunt, quam flagitiosa

in Christum perfidia sese obstringant. Quotquot

enim animarum salutem pretio nundinantur, eos veram

illam ac unicam, quae non auro aut argento,

sed pretioso Christi sanguine constitit, redemptionem

abnegare, certo certius est. Iam neminem fore

existimo, cui quidem in ahqua frontis [pag. 70] particula

pudor haereat, qui conscientiae innocentiam

in tenendis profanis illis sacerdotiis testari ausit:

quorum quae purissima videntur, tantum exsecrabilis

nequitiae secum trahunt.

Nunc ad te, o vir eximie, aliosque in Universum

omnes, qui in papae regno locum aliquem beneficii

nomine obtinent, orationem meam refero.

Quidquid proventus annuatim inde ad vos redit, qua

conscientia usurpare audeatis, quaero. Si in cancellis

vestratium iudiciorum haec disputatio versaretur,

scio ad obtinendum satis superque esse, alle-

1) una, 1576 seqq.