30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

321 CATECHISMUS. 322

tur. Quin nostra confessione continetur, observaticnem

divinae legis impossibilem esse. Et sunt tarnen

qui palam freinant, nos simpliciter populum

ad promittendam legis impietionem sacramento adegisse:

propterea quod se confessionem servaturos iurarunt,

in qua lex Domini cornprehensa foret. Neque

respiciunt, quid de lege ipsa disertis verbis illic

doceatur. lam ad vos peculiariter sermonem convortimus,

o Pratres, qui regendis pascendisque Christi

ecclesiis, spiritus sancti auspiciis estis designati. Si

uni principi, adversus eundem hostem, uno belli gerere,

') iisdem in eastris militamus, iis omnibus meminerimus

ad ooncordiam unanimitatemque non niediocriter

nos incitari. Non est certe parvi honoris,

quod dux tantus suis ordinibus nos dignatüs est.

Proinde ingratissimi sumus, nisi nos illi devovemus

totos. Quod ut fiat, non modo Studium, ad gerenda

eius negotia, bona fide applieare, sed utroque etiam

oculo in eius nutum intueri convenit. Ütrumque

autem valde necessarium. Inde enim ut plurimum

cèrtamina ebulhunt, quod se ipsum quisque, non Christum

quaerit. Nee minores interdum contentiones

accendunt, qui ad exsequenda sua munia fideliter

animi studio intenti, sensum tarnen suum magis

quam ducis signum sequuntur. Quanquam si vere

aestimare placet, bene agendi prineipium militibus

est, deposita omni contumacia, prorsus a ducis arbitrio

pendere. Sibi enim profecto studet, qui uteunque

sibi addictus est. Quod si imporatori Christo

nostra obsequia approbare cupimus, piam inter

nos conspirationem ineamus necesse est, ac mutuant

pacem foveamus, quam suis non commendat

modo, sed etiam inspirât. Quid? an non hostis

quoque ipse diabolus aculeos nobis ad syncretismum

agendum admovere debet? Tametsi enim belua est

tot capitum, videmus tarnen ut ad impetendum Christi

regnum in densum euneum se agglomeret? Si

in principe odiorum, factionum, dissidiorum, ea est

consensio : quanto nos pressius animos et copias coniunge're

decet, qui pro rege pacis adversus eum confligimus?

Hue nos et pugnae species hortatur. Adversus

Satanae mendacia quibus armis instruimur,

nisi Dei veritate? Ea sublata, nudi atque exarmati

relinquimur. Atqui ut una est et sibi constans, ita

nostris concertationibus distrahi se non patietur.

Postremo, quum ad propugnanda eadem castra simus

collocati, quid nobis volumus, dum intestinis praeliis

tumultuamur? Quod si parum nos afficiunt tot

rationes, animum saltern advertamus ad id quod

Christus clamât: Non posse servis suis vulnus imprimi,

quin ipse sibi inflictum imputet. O si men-

1) Lege: génère.

tem nostram subirct haec cogitatio, periculum esse,

ne in Christum impingamus, quoties ad suscipiendum

cum iis certamen titillamur, in quibus vel scintilla

una pietatis emicat: quot pullulantia contentionum

semina suffocaret, quot effervescentes iras

exstingueret, quot exorientes rixas opprimeret? Verum

et nos ipsi, altera ex parte, servi Dei sumus.

Tanto igitur magis curandum est ut Domini nostri

insignia et ornamenta, ubicunque apparent, revereamur

et colamus. Ita pro se quemque iure suo

ultro cedere, et multum remittere par est: nisi digladiando

volumus Dei dona concorpi et lacerari:

quibus suus honor haberi nequit, quin simul detur

venia vitiis, quibuscum permixta sunt. Eatenus autem

quum procedere aequitas nostra et moderatio debeat,

quam graviter delinquimus, dum ob incertas,

atque cas interdum nihili, suspiciunculas dissilimus

ab iis, quorum habemus pietatem, sinceritatem, probitatem

luculentis documentis compertam? Duplex

autem animadvertimus suepicionum genus, unde plurimiun

malorum et olim accepit et hodie accipit ecclesia.

Aut dum sinistrorsum, quae geruntur a fratribus

symmystisque nostris, interpretamur : quae si

dextros benignosque arbitras nacta sint, in optimam

partem accipi, vel certe quoque modo excusari possint.

Aut dum ad hauriendos imbibendosque rumores

quoslibet nimium proni inclinamus. Quae autem

inde consequantur mala, cogitare malimus quam

experiri. Atque ideo cogitemus, quo praecavendis

omnem impendamus operam. Proinde, quod incredibili

bono futurum nobis est, mutua potius benevolentia

caritateque certemus, praesidio alii ahis esse

contendamus, alii alios ad officium et exemplo et

adhortatione provocemus. His certaminum et contentionum

formis non fatigatur, non vexatur, non

affligitur ecclesia: sed vigescit potius, florescit, novisque

incrementis confirmatur. Si coniunctionis pacisque

studium est, doctrinae potius animorumque

urgeamus unitatem, quam caeremoniis ad unguem

conformandis morosius insistamus. Indignissimum

est enim, ut in quibus libertatem Dominus reliquit,

quo maior esset aedificandi facultas, servilem praeterita

aedificatione conformitatem quaeramus. Atqui

ubi ad summum illud tribunal ventum fuerit,

ubi reddenda erit olim functionis nostrae ratio, minima

erit de caeremoniis quaestio : neque omnino haec

in rebus externis conformitas, sed legitimus libertatis

usus ad calculum vocabitur: legitimus demum

censebitur, qui ad aedificationem plurimum contulerit.

Tota ergo sollicitudo, vigilantia, industria, sedulitas

nostra in hane aedificationem incumbat: quam

tantum succedere sciamus, quantum in serio Dei

timoré, sincera pietate, morumque non ficta sanctitate

profectum fuerit.

FINIS.

Calvini opera. Vol. V. 21

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!