30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

PROLEGOMENA. XXXY

insinuantes non pauciores suo errore illaqueent quam si excusis libris publice cursitarent, causam mihi habere

non videor quin verüatis proditor dicar, si in tanta necessitate taceam ac dissimulent. Ex his omnibus liquide

apparet Calvinum, quum sese ad hunc libellum conscribendum accinxerit, adversariorum scripta

quae accuratius refutaret onmino nulla in manibus babuisse. Vero simillimum ergo est eum plurima illa

argumenta, partim seria et graviora, partim argutiora et levia, in quibus refellendis totus versatur, minus

saepe ex haereticorum ore excepisse quam ex suo ipsius ingenio bausisse, ita ut,, quae dubia contra

suam sententiam moveri poterant, ea ipse, quae erat eius sagacitas, primus repererit et quasi contra se

ipsum solverit.

Caeterum non subsistit in iis quae ad somnum animarum stricte sie dictum speetant, sive quem

Tocant statum intermedium, sed occasione data omnia fere pertraetat quae de animarum natura et immortalitate

corporumque resurrectiono a theologis tradi soient. Yix est quod te moneamus ne bic pbilosophicam

traetationem quaerere velis, qualem. recentiores tibi offerimt de bis rebus disserentes. Est ilia mere

tbeologica et ut maxime scbolastica, ad normam et exemplum ecclesiasticorum doctorum qui ortbodoxi

perhibentur exaeta. In qua si quis reformatae seientiae vestigia quaesierit, in eo reperire poterit quod

autor rarius ad placita patrum proyocat, locupletissimam vero congerit locorum scripturae sacrae messem,

in qua ventilanda fere tota disputatio absolyitur. Quae autorem prodit mira sacrorum oraculorum notitia

insignem', et in iis ad institutionem christianam usurpandis scrutandisque nemini imparem, sed historicum

sensum, quem nos maxime vindicamus, minus seetantem, praesortim in veteris testamenti effatis explicandis.

Stilus paulo aef-ior et concitatior oratio, cuius vebementiam ipse in praefatione agnoscit: qui tarnen

non nisi modice bilem effudisse se dicit stiloque ita tempérasse ut docendo quam cogendo fuerit aptior.

Quod si ex istius saeculi moribus aestimayeris, non immerito dictum concesseris': nos quibus sedatior

animus est ,et magis somiter instituta placet arduarum quaestionum decertatio, contentionis fervore

baud ita facile abrepti veritatem certius argumentis quam convieiis asseri iudicamus.

Non audiendi sunt qui bunc libellum primmn gallice editum fuisse coniieiunt. Nam ex mera

couiectura talem opinionem nasci potuisse inde effieimus quod nemo unquam gallicum exemplar ante latina

nostra impressum vidit, neque testis qui olim viderit adduci potest. Adde quod P. Henry, qui nostra

etiam aetate earn sententiam amplexus esse videtur (in Tita Oalvini I. G3), ipse postea tacite earn

dereliquit, ut videre est ex eiusdem operis T. III. Append, p. 175. Titulum autem libri värium fuisse,

quum ex editionum recensione, tum vel ex ipsius Oalvini testimonio infra proferendo disces, neque omnino

certmn nobis est Psychopannyehiae nomen inde ab initio ei inditum fuisse.' Sed ne te de rebus dubiis

amplius moremur, en -tibi editionum quae nobis innotuerunt seriem recensemus:

I. 1534. Editio prineeps Parisiis impressa, latina. Hanc non vidimus neque usquam adhuc

exstare audivimus. Fortasse autoris sumptibus excusa, quod in Oommentariis in Senecam factum novimus,

nondum in bibliopolarum manus transierat eo temporis momento quo ipse tutum apud exteros asylum

quaerere coactus solum patrium vertit satis repente, et maioribus impedimentis post tergum relictis.

Eortasse etiam editor, si quis fuerit, qui sumptus fecerat, post eius discessum, et ingravescente inquisitorum

saevitia, evulgare non ausus est, ita ut situ et silentio exemplaria perierint. Quidquid sit, de reperiendo

aliquo vix ulla spes relicta est, nisi forte in obscura quadam interioris G-alliae bibliotbeca delitescat.

Ad Grermaniae Helvetiaeque fines non plura pervenisse, nihil mirum.

II. 1536. Alteram editionem Oälvinus ipse procuravit Basileae eo ipso anno quo apud Platerum

Institutio christiana lucem vidit, ita ut illam eidem officinae deberi facile nobis persuadeamus. Yerum

hanc quoque nusquam reperire contigit, quanquam illae causae, quas priorem ex hominum oculis subduxisse

vero simile est, huic minime infestae esse potuerunt. Atque hac posteriore quondam potiundi

E*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!