30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

349 CATECHISMUS. 350

cem concipimus, praefamur, ut eius Voluntas fiat, ubi

iam eius voluntati nostram subiieimus, quo velut freno

iniecto coercita, Deum in ordinem cogère ne praesumat.

Si, animis in hanc obedientiam compositis, providentiae

divinae arbitrio nos régi patimur, facile discemus

in oratione perseverare, ac suspensis desideriis patienter

exspectare Dominum: certi, etiam si minime apparel,

nobis tarnen semper adesse, suoque tempore declaraturum,

quod non habuerit surdas aures precïbus,

quae in hominum oculis neglectae videbantur. Quod

si demum, nee post longam exspectationem, assequatur

sensus noster, quid orando profectum sit, nee fructum

inde uUum sentiat: fides tarnen nostra quod sensu percipi

nonpoterit, nobis cerium faciet, nos obtinuissc quod

expediebat. Atque ita efftciet, ut in paupertate abundantiam,

inafflictioneconsolationempossideamus. Nam

ut deficiant omnia, Deus tarnen [pag. 43] nunquam nos

destituet: qui exspectationem ac patientiam suorum frustrari

non potest. Erit ipse unus nobis pro omnibus,

quando bona omnia in se complectitur, quae olim no-

, bis ad plenum revelabit.

DE SACRAMENTIS.

Saoramenta ideo sunt instituta, ut tum coram

Deo, turn apud homines fidei nostrae exercitia essent.

Ac coram Domino quidem fidem nostram

exercent, dum in Dei veritate ipsam confirmant.

Nam quod ignorantiae carnis nostrae expedire Dominus

providebat, sublimia coelestiaque mysteria

sub carnalibus elementis contemplanda proposuit.

Non quod tales inditae sint dotes naturis rerum,

quae in sacramentis nobis proponuntur: sed quia

Domini verbo in hanc significationem signatae sunt.

Praecedit enim semper promissio, quae verbo continetur:

additur symbolum, quod promîssionem ipsain

firmet atque obsignet, nobisque relut testatiorem

faciat, quomodo nostrae tenuitatis captui convenire

prospicit Dominus. Sic ') enim exigua est et

i/mbecüla nostra fides, ut nisi undique fulciatur, ac

modis omnibus sustentetur, statim concutiatur, fluctuettvr,

vacittet. Iam et ipsa exercetur ajmd homines sacramentis,

dum in publicam exit confessionem, et ad

referendam Domino laudem excitatur.

QUID SACRAMENTUM.

Est") ergo sacramentum signum externum, quo

bonam suam erga nos voluntatem Dominus nobis repraesentat

ac testificatur, ad imbecillitatem fidei nostrae

sustvnendam. Aut brevius ac clarius: Testimonium

gratiae Dei, externo symbölo declaratum. Duobus

omnino sacramentis utitur Christiana ecclesia.

1) Instit. p. 201. 2) Ibid. p. 200.

[pag. 44] DE BAPTISMO.

Baptismus l ) nobis a Deo datus, primum ut nostrae

apud se fidei, deinde ut confessioni apud homines

servir et. Eides promissionem respicit, qua misericors

pater Christi sui communicationem offert,

ut ipso induti, omnium eius bonorum participes simus.

Duo tarnen peculiariter repraesentat: purgationem,

qiiam in Christi sanguine obtinemus: carnis

nostrae mortificationem, quam eius morte sumus assequuti.

Iussit enim Dominus suos baptizari in remissionem

peccatorum. Et Paulus docet, ecclesiam

a sponso Christo sanctificatam esse, et mundatam lavacro

aquae, in verbo vitae (Ephes. 5, 29). Rursum

in Christi mortem baptizatos esse nos, interpretatur,

morti eius consepultos, ut in vitae novitate ambulemus

(Rom. 6, 4). Quibus non significatur, purgationis

ac regenerationis causam, vel etiam efficaciam

aquae subesse: sed duntaxat talium donorum

in hoc sacramento percipi cognitionem, quando accipere,

obtinere, impetrare dicimur, quod nobis crëdimus

a Domino datum: sive.id turn primum agnoscimus,

sive agnitum antea certius persuademur.

Confessioni'*) autem nostrae apud homines sic servit,

siquidem nota est, qua palam profitemur, nos Dei populo

accenseri veUe, quo unum cum omnibus piis

Deum, eadem religione colamus. Quum ergo baptismo

praecipue ibedus Domini nobiscum sanciatur,

iure infantes nostros baptizamus, consortes scilicet

foederis sempiterni; quo pollicetur Dominus se fore

Deum, non nostrum modo, sed seminis nostri.

[pag. 45] DE COENA DOMINI.

Quern 8 ) m finem institutum sit coenae mysterium,

ac quorsum spectet, promissio ülic addita

perspicue déclarât. Nempe ut nobis confirmet, corpus

Domini sic pro nobis semel traditum, ut nunc nostrum

sit, ac perpetuo etiam futurum: sanguinem

eius sic pro nobis semel effusum, ut noster sit semper

fut/wrus. Symbola sunt, panis et vinum, sub

quibus veram corporis ac sanguinis sui communicationem

Dominus exhibet: sed spiritual em, quae

scilicet vinculo spiritus eius contenta, praesentiam

aut carnis sub pane, aut sanguinis sub calice conclusam

et circumsoriptam minime requirat. Tametsi

enim ipse in coelum sublatus residere in terra desiit,

in qua nos adhuc peregrinamur, nullum tarnen

intervallum eius virtutem solvere potest, quin fidèles

semetipso pascat, ac efficiat ut loco absentes,

tarnen praesentissima sui communicatione fruantur.

Huiu8 rei documentum nobis in coena praebet adeo

certum ac luculentum, ut procul dubio statuendum

sit, Christum cum suis omnibus divitiis, nobis ex-

1) Instit. p. 217 seqq. 2) Ibid. p. 227. 3) Ibid. p. 236.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!