30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

EPISTOLA.

Merito tu quidem et pro singulari tua pietate optare soles, ut coinpositis dissensionum turbis,

quibus miserrime hodie iactari videmus ecolesiam, quocunque fieri poterit modo partes inter se reconcilientur.

Sod quia concordiam, quae ab omnibus expetenda est, coalescere non posse putas, nisi romanus

pontifex in id concilium adhibeatur, ubi de pacificatione agefcur, idque iuris ac honoris deferendum

illi existimas, ne quid de religionis doctrina vel ecclesiae regimine absque eius consensu et autoritate deliberetur,

in eo ne diutius erres, volui tibi specimen oxhibere, unde intelligas quid nobis sit exspectandum,

si ab eius nutu totam huius causae tractationem suspendimus, inde enim facile colliges quantum

tribuere ipsius iudicio debeamus. Hoc quoque optabile esse fateor, non tantum ut sua autoritate

confirmaret, quidquid tantum constitutum fuerit, sed-etiam ut in doptrina repurganda, reformandaque

ecclesia, ut tantum episcopum decet, aliis omnibus et studio et exemplo et consilio praeiret. "Verum

quando omnem ea de re spem bonis abscindit, nee tantum se autorem ecclesiae in melius restituendae

non fore ostendit, sed extrema quaelibet tentaturum potius demonstrat quam ut remedium aliquod tantis

malis afferri patiatur: quid obsecro frustra moramur, dum purae sanetaeque concordiae legem ipse nobis

praescribat. Neque vero postulo, ut de ea re mini assentiaris, sed ut consilium hoc expendas, unde

aestimare possis an de ipso temere desperemus. Ubi legeris minime dubito, quae tua est prudentia, quin

facile sis pronunciaturus, nihil minus quam de illo in consilium adhibendo cogitandum esse, ubi de religionis

ecclesiaeque restitutione serio agitur. Yale.

Calvini opera. Vol. V. 30

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!