30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

225 PSYCHOPANNYCHIA. 226

/ Haec nomina mortis et inferni non aliam habere

posse acceptioneni, in versibus Psalmorum [fol.

45] quos obtrudunt, et in cantico illo Ezecbiae, contendo.

Atque id certis argumentis evinci posse confirmo.

In bis enim versibus: Nuniquid mortuis faoies

mirabilia, etc., item: Quae utilitas in sanguine

meo, etc., sive Christus, caput fidelium, sive ecelesia,

eius corpus, loquitur: mortem, ut rem horribilem

ac detestaudam, refugit ac deprecatur. Quod

etiam facit Ezechias in suo cantico. Cur sic horrent

ad nomen mortis, si Deum misericordem ac

sibi propitium sentiuut? An quia amplius nihil futuri

sunt? Sed évadent ex hoc turbulento saeculo,

ex infestis tentationibus, ex inquietudine in summum

otium et beatam requiem. Et quia nihil erunt,

nihil mali sentient: excitandi suo tempore ad gloriam,

quae et ') eorum morte nihil differtur, neque

vita acceleratur. Convertaniur "kd aliorum sanctorum

exempla, an taie aliquid eis accident? Quum

Noe moritur, non déplorât miseram sortem suam.

Abraham non lamentatur. Iacob etiam inter Ultimos

spiritus gratulatur sibi, quod salutare Domini

exspectet (Gen. 49, 18). lob non lacrymatur. Moses,

quum audit a Domino, ultimam horam instare,

non commovetur. Omnes, quantum videre licet,

prompto animo mortem amplectuntur. Yoces illae,

quibus vocanti Domino sancti respondent, passim

obviae sunt: Ecce, ego adsum, Domine. Oportet igitur

aliud quiddam esse, quod Christum, et eius fidèles

compellat ad huiusmodi querimonias. Non dubium,

quin Christus, quuni se offerret pro nobis ac

repraesentaret ad poenam, cum potestate diaboli,

cum inferorum cruciatibus ac doloribus mortis pugnaverit.

Quae omnia in nostra carne vincenda

erant: ut ius suum, quod in nos 2 ) habebaut, perderent.

In hoc igitur agone, quum rigori ac severitati

divinae iustitiae satisfaceret, quum adversus

inferos, mortem ac diabolum congrederetur, invocavit

patrem, ne se in tantis angustiis desereret, ne

se potestati mortis permitteret: nihil aliud a patre

petens, quam ut infirmitas nostra, quam in suo corpore

sustinebat, a potestate diaboli et mortis solveretur.

Haec est fides nostra, cui nunc incumbimus,

quod poena peccati in carne nostra admissi, quae in

eadem carne solvenda erat, ut divinae iustitiae satisfieret,

soluta ac dépensa est in carne Christi, quae

nostra erat. Mortem igitur non deprecatur Christus:

sed gravem sensum severitatis Dei, qua per

mortem pro nobis corripiendus erat. Vis scire ex

quo affectu haec vox prodierit? Non possum tibi

melius exprimere, quam vox eiusdem altera: pater,

pater, ut quid me dereliquisti? Hos igitur mortuos

et sopultos, in terram oblivionis deportatos, vocat a

1) 1542: neque. 2) nobis, 1552 seqq.

Calvini opera. Vol. V.

Deo derelictos. Ad hunc modum sancti, docente

spiritu Dei, non usurpabunt has voces, quo a se

avortant mortem, et *) Dei vocationem : sed quo iudicium,

iram et severitatem Dei deprecentur: qua per

mortem corripi se [fol. 46] a Deo sentiunt. Hoc ne

comminisci videar, quaero, sitae fidelis vocaturus

simplicem et naturalem mortem, iram et terrores

Dei? Non arbitror illos eo usque impudentes, ut

audeant affirmare. Atqui, mortem illam sic interpretatur

propheta iisdem locis: In me transierunt,

Deus, irae tuae, et terrores mortis conturbaverunt

me (Psal. 88, 8. 17). Et multa alia subiicit, quae

pertineaat ad iram Dei. Alterius vero loci haec

verba sunt: Quoniam momentum in indignatione

eius, et vita in benevolentia eius (Psal. 30, 6). Sed

lectores hortor, ad volumen se conférant: ut ex integris

duobus Psalmis-, et cantico illo, certiorem

fidein pétant. Sic enim nee fucus illis fiet, et facile

obtinebo apud eos, qui sano iudicio legont. Constituimus

ergo, mortem illis locis esse, sentire iram ac

iudicium Dei, hocque sensu perterreri ac conturbari.

Sic Ezechias, quum videret se relinquere regnum

expositum hostium probris ac direptioni, prolem

vero se non relinquere, a qua descenderet exspectatio

gentium: haec, quae signa erant irati et

punientis Dei, sollicitabant animam eius, non mortis

terror, quam postea nulla deprecatione subiit. Tn

summa fateor, mortem ex se malum esse, quum sit

maledictio et poena peccati : et,. quum ipsam, per se,

plenam esse terroris ac desolationis, turn vero in ultimam

desperationem eos depellere, qui sentiunt earn

sibi infligi ab irato et puniente Deo. Unum est condimentum,

quod tantam eius acerbitatem temperet:

inter eius angustias cognoscere Deum sibi esse patrem,

Christum habere ducem ac comitem. Hoc

condimento qui carent, habent mortem pro çonfusione

et perditione aeterna. Quare Deum laudare

in morte non possunt.

lam versus ille: Non mortui laudabunt te, etc.

claudit laudes populi, gratias agentis Deo, quod eius

manu protectus esset a periculo: in huno sensum,

si permisisset nos opprimi Dominus, ac venire in

potestatem hostis, insultasset eius nomini ille, et

gloriatus esset se superasse Dominum Israol. Nunc

vero ubi Dominus eius ferociam repressit ac contudit,

ubi nos ab eius saevitia eripuit, in manu potenti

et brachio excelso: non poterunt gentes dicere:

Ubi est Deus eorum? qui se vere Deum viventem

ostendit. Nee poterit eius misericordia in dubium

venire, quam adeo mirifice exhibuit. Et hic mortui

appellantur, derelicti a Deo, et qui eius virtutem

ac benignitatem erga se non senserunt: quemadmo-

1) Sic sola 1542 assentiente Gallo; caelerae omnes : ut.

15 •

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!