30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

LE CTO RI BU S.

Quum disputationem hanc relegerem, animadyerti, quaedam inter disserendi contentionem, paulo

acrius atqueetiam asperius esse dicta: quae aures quorundam delicatulas rädere fortasse possent. Et quando

scio nonnullos esse bonos viros, quibus de hoc somno aliquid in animum instillatum fuerit, vel nimia

credendi facilitate, vel ignorantia scripturae, qua ad resistendum, pro tempore, non fuerint satis armati:

in eorum offensioneni (quoniam non pervicaciter peccant, nec malitiose) quoad per eos liceat, nolim incurrere..

Volui igitur hic commodum eos praemonere, qui tales sunt, ne quidquam in contumeliam suam

trahant; sed quoties aliqua dicendi libertate evehor, sciant me agere cum nequissinio illo Anabaptistarum

grege (e quorum scatebris haec primum, ut dixi, aqua profluxit) qui nec sic quidem pro meritis suis

tractantur. Oum quibus sic pugnam institui, ut si in posterum obluctentur, sensuri sint, si non valde

peritum, certe constantem veritatis defensorem, et, ut mihi audeo de gratia Dei promittere, invictum.

Quanquam nec contra eos, nisi modice, bilem effudi: ut qui ab omni procacitate et loquendi petulantia

perpetuo abstinuerim: sicque fere ubique styluui temperaverim, ut docendo esset aptior, quam cogendo:

trahere tarnen posset eos qui duci nolint. Omnes certe in viain reducere magis quam incessere, animus

fuit. Lectores autem, si qui futmï sunt, hortor et obtestor per nomen Dei et Domini nostri Iesu Christi,

ut integrum iudicium ad legendum adferant, et animum, quasi paratam veritati sedem. Scio quantum

gratiae habeat novitas ad demulcendas quorundam aures. Sed debemus cogitare, unam esse vocem

vitae: quae est ex ore Domini. Huic uni patere debere aures nostras, quum de doctrina salutis agitur:

caeteris omnibus clausas esse. Illius, inquam, verbum non novum est: sed quod fuit a principio, est, et

semper erit. Et quam errant, qui verbum Dei, perverso usu et ignavia desitum, quum in lucem redit,

novitatis nomine infamant: tarn peccant in alteram partem qui, velut arundines, quovis vento impellun-

. tur : imo ad quamlibet levem auram nutant et inflectuntur. An hoc est Christum discere, quibusvis doctrinis,

etiam veris, sine verbo Dei aurem accommodare? Si accipis ut ab homine: nonne et mendacia

eadem facilitate hauries? Quid enim homo suum habet, nisi vanitatem? At non sic illi, qui quum recepissent

verbum, scrutabantur scripturas, an haec ita se haberent (Act. 17, 11)? Praeclarum exemplum,

si quidem imitaremur: verum nos nescio qua desidia, seu potius contemptu, verbum Dei recipimus: ut

quum très syllabas didicerimus, statim opinione sapientiae turgeàmus, et tarnen 1 ) non crepemus, nobis

divites ac reges. Hinc tam multos videas, qui in omnium saeculorum ignorantiam tragice vociferantur,

non minus ipsi indocti. Sed quid facias? Christiani videri volunt, et dicuntur: quia aliquot capita locorum

communium deHbarunt. Et quum nescire aliquid pudeat, de omnibus confidentissime, quasi ex

tripode, respondent. Hinc rursum tot Schismata, tot errores, tot fidei nostrae scandala. Qua occasione

nomen ac verbum Dei blasphematur inter impios. Tandem (quod est caput mali) dum obstinate tuen

1) Sic 1542, et versio gallica: et toutesfois sans crever. Gaeierae omnes habent: tantum. Quae si emendatio fuerit

ex coniectura nata, optimam sane dixeris. Älluditur ad 1 Cor. 4, 8.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!