30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

311 CATECHISMUS. 342

turis tribuitur. Nam Christus per spiritus sui virtutem

quidquid usquam est boni operatur. Per ') earn

agit, sustinet, vegetat, vivificat omnia: per earn nos

iustificat, sanctificat, expurgat, ad sese vocat ac trahit,

utsalutem consequamur. Itaque spiritus sanctus, dum

in nobis ad hunc modum habitat, is est qui nobis suo

T/umine illucet, quo discamus et plane agnoscamus, quam

ingentem divinae bonitatis opulentiam in Christo possideamus.

Qorda nostra incendit ardore caritatis, turn

Dei, turn proximi, magisque in dies excoquit et exurit

concupiscentiae nostrae vitia, ut, si qua sunt in nobis

bona opera, fructus sint gratiae. ipsius ac virtutis.

Nostrae vero sine ipso dotes, mentis sunt tenebrae, cordisque

perversitas.

Credo sanctam ecclesiam catholicam,

sanctorum communionem.

Fontem unde ecclesia scaturit, iam inspeximus:

quae nobis hoc loco credenda proponitur in hunc

' finem, ut confidamus Universum electorum nuinerum,

per fidei vinculum in unam coire ecclesiam 2 )

ac societatem, unumque Dei populum, cuius [pag. 30]

Christus dominus noster dux sit et princeps, ac tanquam

unius corporis caput: prout in ipso, ante mundi

constitutionem, sunt electi, ut in Dei regnum omnes

aggregarentur. Haec autem societas catholica est, id

est universalis, quia non ducts aut très invenire liceat:

Verum électi Dei sic omnes in Christo uniuntur et

coadunantur, ut quemadmodum ab uno capite pendent,

ita in unum velut corpus coalescant, ea inter se compositione

cohaerentes, qua eiusdem corporis membra,

vere unum facti, qui una fide, spe, caritate, eodem

Dei spi/ritu simul vivunt, in eandem vitae aeternae

haereditatem vocati. Sancta etiam est: quia quotquot

aeterna Dei Providentia électi sunt, ut in ecclesiae

numerum cooptarentur, spirituali regeneratione omnes

a Domino sanctificantur. Posterior partieula qualis

ipsa sit, clarius adhuc interpretatur. Nempe tantum

valere fidelium communionem, ut quidquid 3 )

donorum Dei uni obtigit, ems omnes fiant quodammodo

participes: tametsi Dei dispensation id uni sit

peculiariter datum, non aliis. Quemadmodum unius

corporis membra quadam communitate inter se participant:

sunt nihilominus suae singulis peculiares dotes,

distinciaque ministeria. Nam, ut dictum est, in

unum collecti ac compacti sunt corpus. Ea autem lege

sanctam esse ecclesiam, eiusque communionem credimus,

ut solida in Christum fide freti, eius nos

quoque confidamus esse membra.

1) Instit. p. 136. 2) Ibid. p. 137 sea. 3) Ibid,

p. 148.

Credo remissionem peccatoruin.

Quo fundament» consistit suffultaque est nostra

salus. Quando l ) peccatorum remissio via est, [pag. 31]

qua ad Deum accedatur, ratio quae nos in oius regno

retinet ac tuetur. Siquidem peccatorum remissione

continetur omnis fidelium iustitia: quam consequuntur

non ullo suo merito, sed una Domini misericordia,

dum peccatorum suorum conscientia oppressi,

afflicti, et confusi, divini iudicii sensu consternantur,

sibique ipsis displicent, et velut sub gravi pondère gemunt

ac laborant, hocque péccau odio ac confusione

carnem suam, ac quidquid ex se est mortificant. Oaeterum

ut gratuitam peccatorum remissionem nobis

Christus compararet, earn sanguinis sui pretio ipse

redemit, in quo universam eorum emundationem ac

satisfactionem quaerere debemus. Docemurergo credere,

divina fiberalitate, intercedente Christi merito,

peccatorum remissionem ac gratiam nobis fieri,

qui in ecclesiae corpus asciti et inserti sumus. Nullam

vero peccatorum remissionem aut aliunde, aut

ulla alia ratione, aut aliis dari. Quando extra hano

ecclesiam et sanctorum communionem nulla est salus.

Credo carnis resurrectionem, vitam

aeternam.

Ubi primum de futurae resurrectionis exspectatione

docemur: futurum scilicet, ut qui ante extremum

iudicii diem morte absumpti fuerint, eorum

carnem Dominus eadem, qua filium a mortuis excitavit,

potentia, a pulvere et corruptione in novam

vitam revocet. Nam qui turn superstites deprehendentur,

subita magis immutatione, [pag. 32] quam

naturaH mortis forma in novam vitam transibunt

(1 Cor. 15, 51). Porro quoniam piormn simul et

impiorum communis erit resurrectio, sed dispari conditione:

additur partieula, quae inter nostram illorumquo

sortem discernât : nempe sic habituram nostram

resurrectionem, ut tum nos Dominus ex corruptione

in incorruptionem, ex mortalitate in immortalitatem

suscitabit, corporeque et anima glorificatos

in beatitudinem recipiat, sine fine perstaturam,

extra omnem mutationis aut corruptionis sortem.

Quae vera erit solidaque in vitam, lucem,

iustitiam perfectio, quum inseparabiliter Domino adhaerebimus,

qui eorum, velut fons inexhaustus, plenitudinem

in se continet. - Illa 2 ) vero beatitudo, regnum

erit Dei, -omni claritate, gaudio, virtute, felicitate

refertwn: rébus ab hominum sensu nunc remotissimis,

et quas non nisi per speculum et in aenigmate nunc

intuemur: donee venerit dies ille, quo nobis suam

gloriam Dominus facie ad faciem conspiciendam ex-

1) Inatit. p. 149 seq. 2) Und. p. 151 seq.

22*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!