30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

PROLEGOMENA. TYTTT

ita diceiidae. Eas in itinere italico anno 1536 suscepto Calvinum scripsisse dioit Oolladonius, in eius

Tita gallice édita. Quibus vero scriptae sint, id in priore autor ne obscure quidern indicat, in posteriore

suae aetatis lectoribus certis quibusdam indiciis facilius fortasse dighoscendum prodebat: nos de utraque,

praeter famam, testeni nullum habemus:' baec autem, quuni ipsum Bezani sponsorem habeat, alio vindice

minime eget. Ambae hoc maxime urgent, inter evangelii puritatem et sacra papistica tarn parum

convenire, atque baec illi adeo repugnare, ut si quis illam profiteri contenderit his usquo plus minus

addictus, is mirum quantum falli se patiatur, imo sinceram Christi fidem eum nondum amplexum esse

merito dixeris. Fuerunt enim tum temporis in Gallia multi, qui, quanquam aliquo purioris religionis

studio tacti, tarnen palam et libère papae valedicere vel non audebant, vel etiam minus necessarium putabant,

quasi Christum animo colère satis esset, externorum vero" rituum con&uetudo res media et nullius

momenti. Quos Noster satis lepide Pseudo-Nicodemos appellat, ut quibus aliqua esset evangelii curiositas,

maior tarnen de civilibus commodis et vulgi opinione sollicitudo.

' Prior epistola est de fugiendis impiorum illicitis sacris et puritate chr^stianae religionis

observanda, quae scripta fuisse traditur Nicolao Duchenùn, quo amico et hospite olim

Aureliae usus fuerat Calvinus, officiali postea apud cenomanensem sedem designato. Altera est de

christia^ni hominis officio in sacerdotiis papalis ecclesiae vel administrandis vel abiiciendis..

Huius occasionem fecisse fertur Gerardus Ruffus s. Roussel, qui olim, dum sorbonicus inagister

erat, pietatis studia magnopere adiuverat, postea vero abbatia quadam, ac deinceps episcopatu insulae

Uliari in finibus Santonum, quae hodie Oleron dicitur, donatus, non modo satis rectum cursum

non tenuit, verum etiam heram suam Navarrae reginam, teste Beza, paullatim quoad rpligionem pessum

dedit. Plura de his dabunt tibi Henry in vita Calvini T. I. p. 185; jätaehelin, in eadem pag. 110 seqq.;

C. Schmidt, Gérard Roussel, Strasb. 1845 pag. 113 seqq.

Exstant harum epistolarum editiones duae quas paucis describere lubet. Princeps habet hunc

titulum: 1

IOAKN1S CAL I vim, SACRARYM LITERARVM IN | Ecclesia Geneuensi professoris,

Epistolae | duae, de rebus hoc saeculo co- j guitu apprime necessarijs. | PRIOR,

De fugiendis impiorum illicitis sacris, | et puritate Christianae religionis | obseruanda. | ALTERA, De

Christiani hominis officio in sa|cerdotijs Papalis ecclesiae vel admini-1 strandis, vel abijciendis. | I. Begum.

18 | YSQVEQTO claudicalis m duas cogitationcs? Si Dominus \ est Deus, sequimini eum: Si autem Baal, se-\ qiiimini ilium. \

BAS1LEAE | M. D. XXXVII.

Forma quaternaria fere nostrae octonariae maiori aequalis. Plagulae decern (A—K). Folio primo

verso sive pag. 2. exstat Calvini praefatio; sequitur Epistola prior pag. 3—44., altera pag. 45—78. Finem

faciunt paginae sex non numeratae,. quarum prima exhibet effata biblica duo posteriori epistolae épigraphes

vice (si ita dicere fas est) vel pro corollario subiecta, très habent indicem rerum, quinta errata nonnulla

indicat emendanda, cum subscriptione: BASILEAE PER BALTHA | SAREM LASIUM Eï | Thomam Platterum,

Mense | Martio, | AKNO M. D. XXXYII. Ultima denique habet emblema illud Minervae quod descripsimus

in Prolegg. Vol. I. pag. XXX. sed iam cum adagip ad leges prosodicas correcte : Tu nihil invita di-.

ces faciesve Minerva. Typi ubique, si praefationem exceperis, cursivi. Margini inscribuntur allegata

biblica satis frcquentia. Exemplar huius editionis exstat in nostra bibliotheca calviniana.

Antequam ad alia transeamus de typograpbis dicendum quorum nomina subscriptio libra prodit.

Riorum opera hunc re vera excusum fuisse, non est quod in dubium vocemus; verum eorundem sumptibus

editum negamus. Incidimus enim t in literas quasdam Io. Oporini, celcberrimi basiliensis typographi

et bibhopolae, die Palmarum (i. e. 25. Martii) eiusdem anni ad Calvinum datas, quibus ille libellum nos-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!