30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

23 DE OLEMENTIA , ' 24

niB in oratione pro Coelio: Nisi mihi intercédèrent

inimicitiae cum istius mulieris viro, fratreni dicere

volui. Quanquam haec peculiari nomine [pag. Il]

aaçxttCfièç dicitur a Iulio Rufiriiano.

Nemo non cui alia desint] Quum alter plectitur,

alter poenae eximiter, dicas non tam clementiam

esse, quam iudicis sordes. Sic nostris tempoîïbus

iudicium nihil est nisi publica merces: Atque

Eques in causa qui sedet, empta probat. Verum

ubi iudex agit ex aequo cum omnibus indulgentor,

verum specimen praebet suae mansuetudinis. Hoc

ergo quasi per modum occupationis accipiendum est,

quod dicit tarn senectuti quam adulescentiae, tam

humilitati quam nobilitati fuisse apud se veniae locum.

Occupationem autem intellige, ut apud Eabium

lib. IV. quoniam Ciceroni aliud significat in

Rhetoricis. 'Sensus erit: Alii quidem afferunt commendationem

familiae et nobilitatis: alii virtute bellica

rapinas, peculatus, adultcria deprecantur. Quibusdam

pro commendatione est adulescentia seu

flos aetatis. Ego vero causas mihi sum commentas,

quibus possem omnibus succurrere. Nobilitas

ipsa per se erat venerabilis, sed plebis humilitas

misericordiam concitabat. Diversis rationibus favorem

morobantur. Iuventuti favorem debitum, senectuti

reverentiam praestiti. Postremo omni praesidio

destitutes, homines saltern esse memini, nominis

cognatione ad me pertinentes: quemadmodum

ait Augustinus: Persequamur in eis propriam iniquitatem,

misereamur communem naturam. Nihil

ergo privatis studiis concessum, nihil sordibus.

Sic me custodio, tanquam legibus] Bene adiecit,

tanquam: quia prinçeps quidem legibus solutus est:

sed digna vox est maiestate regnantis, legibus alligatum

se, principem fateri. Et re vera maius imperio

est submittere legibus principatum: ut est in

rescripto Valer. et Theodos. 0. de legib. et in rescripto

Severi et Antonini legitur: Licet legibus

subditi non simus; legibus tarnen vivimus. Plinius

in Panegyrico: Adsuescat imperator cum imperio

calculum ponere; sic exeat, sic redeat, tanquam rationem

redditurus, edicat quid absumpserit; ita fiet,

ut non absumat quod pudeat dicere. Item: Tu nihil

amplius vis tibi licere, quam nobis. Non est

prinçeps supra leges, sed leges supra principem.

Sic etiam Augustus ratiocinarium imperii in sénats

proposuit. Autor Tranquillus. Rationem accipe pro

compute, ut vulgus loquitur.

Quas ex dbdito in lucem revocamus] Tiberii et

Oaligulae tempora tangit, sub quibus iura et leges

exsulabant. Nam Tiberius post simulatam aliquamdiu

probitatem, in omne crudelitatis genus

erupit: Caligula semper sui similis, nunquam improbitatem

dissimulavit. Nec imperium Claudii corruptos

mores ad meliorem disciplinam revocavit.

Primus igitur Nero rebus lapsis opem tulit.

i

Mterius aetate prima motus sum, alterius ultima]

Adulescentiae non solum [pag. 12] non invidetur, inquit

Cicero Offic. II., verum etiam favetur. Et senectuti

antiquitus plurimi honores habiti sunt, tam

publicis moribus, quam privatis officiis. Iain illud

observatur in autoribus, ut per primam aetatem,

pueritiam intelligant: per ultimam, senectutem. Sed

singulae aetates trifariam dividuntur, ut dooet Seryius

in quinte commentario Aeneidos: ut sit prima,

viridis, adulta, et praeceps. Ideo primam senootutem

et extremam pueritiam saepe legimus. Salustius:

Mithridates extrema pueritia regnum ingressus,

matre sua veneno interfecta. Iuvenalis Satyra III. :

Dum nova canities, dum prima et recta seneetns.

Alium dignitati donavi, alium humilitati] Sic

alibi: Filium matris lacrymis donabit. Hac loquutione

utimùr, quum indulgetur venia confitenti delictum.

Livius libr. II.: Unum sibi civem, unum

senatorem si innocentem absolvere nollent, pro nocente

daren't. Idem lib. III.: Inter hos L. Quintius,

cui Cincinnâto cognomen erat, non iterando

laudes, ne cumularet invidiam, sed veniam errori

atquo adulescentiae petendo sibi, qui non dicto,

non facto quenquam offondisset, ut condonarent

filium, orabat. Idem lib. VIII.: Bene habet, vicit

disciplina militaris, vicit imperii maiestas, quae in

discrimine fuerunt an ulla post banc diem essent.

Non noxae eximitur'Q. Fabius, qui contra edictum

imperatoris pugnavit : sed noxae damnatus, donatur

populo romano, donatur tribunitiae potestati precarium,

non iustnm imperium forenti.

Eodie diis immortalibus] Ut populus se ad principis

voluntatem attempèrare debet, ita principi

providendum, ut Iovem deosque propitios habeat.

Nam hoc eleganter ab Horatio dictum est:

Regum timendorum in proprios greges,

IJeges in ipsos imperium est Iovis,

Clari giganteo triumpho,

Cuncta supercilio moventis.

Consider et ergo prinçeps, a diis populi suseeptam

admini8trationem, et iis ipsis rationem aliquando

reddendam: atque ut ait Theseus apud Senecam in

Hercule furente:

Iudex futurus, sanguine kumano abstine,

Quicunque régnas, scelera taxantur modo

Maiore nostra. ')

Si rationem a me^repetanf] Allusit ad morem antiquum,

quo censores ab iis qui magistratum gesserant,

rationem sui magistrates reposcebant. Cicero

lib. m. de Legibus: Apud ebsdem censores, ii qui

magistrate abierint, edant et exponant quid in magistrate

gesserint. Et Proconsules rationes ad aerarium

referebant.

1) Ed. Amst.: vestra. Sie etiam, edd. tragoediarum.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!