30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

175 PSYOHOPANNYOHIA. 176

pergunt quod semel temere effutiverunt: tum oracula Dei consulunt, ex quibus errorum suorum patrocinia

quaerant. Ibi, Deus bone, quid non invertunt? quid non dépravant atque corrumpunt? ut ad aensum

suum, non dico inflectant, sed vi incurvent. Scilicet vere dixit poeta, Furor arma ministrat. ')

Haeccine est discendi via? versare ae volutare scripturas, ut libidini nostrae serviant? ut sensui nostro

subiiciantur? quo nihil est stolidius. .0 sonticam pestem, et certissima zizania inimici hominis: quibus

vult occaecare verum semen. Et adhuc miranrar unde. tot sectae inter eos qui primum nomen evangelio

dederant, ac renascenti verbo? Bquidem terret me dira illo denunciatio: Auferetur a vobis regnum Dei,

et dabitur genti facienti fructum eius (Matth. 21, 43). Finem hie conquerendi faciam. Nam longum volumen

eonsoribendum sit, si in hanc temporum perversitatem. ad iustum modum declamare libeat. Nos

vero, fratres, tot exemplis moniti, vel sero tandem sapiamus. Pendeamus semper ex ore Domini: et ne

quid ad eius sapientiam addamus aut admisceamus de nostro, ne, velut fermentum, totam massam corrumpat,

et salem etiam ipsum, qui in.nobis est, infatuet. Praestemus nos Domino quales vult habere

discipulos: pauperes, sapientiae nostrae inanes et vacuos, discendi avidos, sed nihil scientes, aut etiam

scire volentes, nisi quod ille docuerit: quidquid est exoticum, non secus ac praesentissimum venenum

fugientes. Volo autem et iis occurrere, qui consilium meum reprehendent: quod de re nihili concitem

ingentes pugnas, atque istaec leptologemata cruentis dissidiis decidam. Non enim desunt qui sic me accipiant.

His responsum sit: quum ex professo tentatur Dei Veritas, nullo modo ferendum esse, ne tantillum

quidem ex ea delibari. Nee rem esse, nihili aut contemnendam, videre tenebris diaboli exstingui

Dei lucem. Deinde, maioris momenti esse hanc causam, quam a multis credatur. Neque tarnen (ut

falso interpretantur) ad cruorem usque dissidet, qui aliorum erroribus non acquiescit. ßeprehendi eorum

curiositatem, qui has quaestiones, rêvera nihil aliud quam ingenii tormenta, exagitarent. Postquam autem

moverunt hanc camarinam, reprimenda est eorum temeritas, ne supra veritatem invalescat. Id an

effecerim, nescio, volui certe: et quod optimum habui, dedi. Alii, si quid melius habeant, in commune

bonum conférant.

Basileae, M. D. XXXVI.

1) Vergil. Aeneid. 1, 150.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!