30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

291 EPISTOLA U. 292

est, rursum vendis, rursum crucifigis. Quid est enim

aliud, ecclesiam (quam suo sanguine Christus acquisivit)

modo improbam lucri cupiditatem expleas,

dissipandam prostituere, quam ipsum Christi sanguinem,

quo aestimata est pretio addicere? Quid

est autem Christum crucifigere, nisi hoc est? sanguini

eius contemptim illudere, ac tantum non ipsum

ludibrio habere? Et hanc scilicet tarn insignem

contumeliam semper feret ille, quem pater gloria et

honore coronavit? Tu vero, si sapies, nunc sacrosanctum

Christi sanguinem, quanti meretur,- potius

aestimabis: quam exspectabis, dum supplicii atrocitate

discas, quanti a Domino ipso fiat.

Proin de videndum nunc tibi quoque est, quo

iure ad te redeat proventus ille amplissimus, quem

episcopi dum esse iactas, tuum facis. Equidem video

sic esse a Domino constitutum, ut qui evangelium

administrant, iis vicissim, quidquid est ad usus

vitae necessarium, administretur. Nee illi placere,

ut os obligetur bovi trituranti. Sed quis tibi concédât,

ut fructum, quo evangelii ministerium Dominus

muneratur, ipse, nihil minus quam evangelii

minister, legas, et quae bovi trituranti adiudicat

alimenta, otiosus vores? Presbyteros, qui bene praesunt,

nobis commendat apostolus (1 Tim. 5, 17), ut

duplici in honore habeantur, praesertim qui in verbo

laborant. Eum ergo qui sibi honorem poscit episcopi,

bene regendo prius efficere aequum est, ut honore

dignus iure censeatur. Quod si etiam ita te

géras, ut ad optimi pastoris fidem, studium, diligentiam,

integritatem nihil desiderari possit: quorsum

tamen immodica ilia, nullisque [pag. 58] finibus terminataopulentia?

Vitaene pastoris sustinendae, cuius

ipsam moderationis esse vult Dominus, limitata, ac

non tyrannicae potius luxuriae par est? Sed earn

nondum reprehendo, quae suo postea loco perstringetur.

Hanc in praesentia duntaxat improbitatem

accuso: quod uberrimos inde fructus referas, sementem

ubi penitus nullam feceris. Haec, inquam, impudentissima

est rapacitas: et, quod audire ordinis

tui homines minime sustinent, furtum bis manifestum:

eum qui manum opei'i nunquam admoverit,

operae tamen mercedem imperiose flagitare. Si fustuario

dignus est, qui vicini parietem perfodisse sit

deprehensus, quo in eius arc>m involaret: flagitiosum

hoc tuum latrocinium, quae furcae satis pro

dignitate mulctabunt, qui hinc, quod officii laboribus

debetur Stipendium, suffuraris, inde omnium

domos rapacissime depraedaris? Sic quidem longa

anncrum praescriptione obtinuit ilia furandi licentia,

ut honestis etiam titulis ornetur. Verum utennque

inter homines aestimetur, non eorum errore

tamen rescindetur, quae semel adversus earn pronunciata

est a Domino sententia: Vae pastoribus,

inquit (Iez. 34, lss.), quipascunt semetipsos. Nonne

greges a pastoribus pasci moris est? Vos autem lac

comedistis, quod pingue erat occidistis: lanis fuistis

operti, gregem autem meum non pavistis: quod infirmum

fuit non stabilistis, aegrotum non sanastis,

confractum non alligastis, abiectum non reduxistis,

quod perierat non quaesistis: sed cum austeritate

imperastis gregi, et potentia: et dispersae sunt oves

meae, eo quod non esset pastor, et factae sunt in

devorationem, nee erat qui requireret: non erat, inquam,

qui requireret. Propterea, pastures, audite

verbum Domini : vivo ego, dicit Dominus : quia factae

sunt oves meae in rapinam ac devorationem bestiis

agrestibus, eo quod pastore carerent (nee enim

eas requirebatis, sed tantum pascebatis vosmet ipsos),

ideo ecce ego gregem meum requjram de manu

vestra: etcessarevos faciam, ne ultra gregem meum

pascatis: liberaboque ipsum ex ore vestro, ne sit

posthac vobis in escam. Tu scilicet aut his designari

te negabis, quae non tarn vitae tuae faciem ad

vivum depingunt, quam te tibi totum velut in speculo

repraesentant? Aut iudicium Domini inane terriculamentum

esse dices, quod minus feriat, quam

minatur? Quamobrem non est cur istis opibus iam

te beatum pûtes, quarum et te furem esse vociferatur

Dominus, et repetundarum postulat.

Furti ergo saci'ilegiique ignominiam nee tu nee

unus 1 ) e cornuto illo [pag. 59] grege, infitiari potestis.

Verum, quoniam nonnullos inferioris classis

pastores is tic esse audio (ex eorum scilicet ordine,

quos et paroecos et curiones vulgo appellant) qui

aliqua officii sui particula utcunque defungantur, hocque

praetextu sese tueri plane conentur, quod paulo

quam alii verecundius delinquunt, illi mihi sunt paulisper

hoc leco appellandi. Quo autem intelligant,

quam non simmalignus aestimator qualiscunque istius,

quam pascendis ecclesiis impendunt, sedulitatis, plus

aliquid ultro illis dabo, quam postulare ausint. Tametsi

eas ut plurimum ecclesias, quibus praefecti

sunt, non incolunt: adsunt tamen ad solennes multos

dies, verba pauca pro concione faciunt, populo

semina quaedam pietatis aspergunt, ac guttas veluti

quasdam instillant purioris dpctrinae, neque illaudati

discedunt totius suae plebis suffragiis. Atqui

si haec officiola ipsorum, ad earn, quam ex Dei verbo

descripsimus, regulam exigantur, immane quantum

a veris etiamnum pastoribus aberunt: qui cum tota

ilia sua sedulitate nihil aliud, quam infideliter sese

in opere Domini versari produnt. Hoc enim ut dissimulera,

muneri suo minime ipsos respondere, nisi

tempestive simul et intempestive instando (2 Tim.

4, 2), arguendo, increpando, exhortando, cum omni

lenitate et doctrina. (quorum omnium illis nihil cu-

1) Sic edd. principes 1537 et 1550; 1576 seqq. nee tu nee

ullus. Et sie quoque versio gallica: toy et tout tant qu'il y

a cl'Evesques cornus. Gaïïasii editio, quod miraberis, in textu

tantum: nee unus, in margine • nec tu.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!