30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

389 AD SADOLETI EPISTOLAM. 390

gère, quo praeoccupatae nostri odio lectorum mentes

nihil nobis crederent, antequam ad alia veniam,

ad istam obiectionem breviter respondebo. De me

non libenter loquor. Quoniam tarnen prorsus silere

non pateris, dicam, quod salva modestia potero. Ego,

si meis rationibus consultum voluissem, nequaquam

discessissem a vestra factione. Neque vero gloriabor,

fuisse mihi in illa facilem ad. honores obtinendos

yiam: quos ego nunquam concupivi, et quibus captandis

animum nunquam potui adiicere. Quanquam

certe non paucos novi ex meis aequalibus, qui ad

aliquem locum obrepserunt, quos mihi partim assequi,

partim praecurrere licebat. [fol. 21] Id unum dicere

contentus ero, quod in summis votis fuisset, mihi

non fuisse difficile illic adipisci: nempe ut otio literario

cum honesta aliqiia ingenuaque conditione fruerer.

Proinde nunquam verebor, ut mihi quispiam,

nisi penitus perdita fronte obiiciat, me extra regnum

papae aliquid corpori meo quaesisse, quod illic non

esset mihi paratum. Parello autem quis id obiicere

audeat? si sua illi industria fuisset vivendum, eos

iam in Uteris progressus fecerat, qui esurire ipsum

non sinerent. Et erat splendidiore familia natus,

quam ut alienae opis indigeret. De nobis, quos veluti

digito notabas, respondere tibi nominatim placuit.

Sed quoniam videris omnes, qui eandem nobiscum

hodie causam sustinent, oblique suggillare, velim intelligas,

nullum posse abs te nominari, pro quo non

melius tibi respondeam, quam pro Farello, vel me

ipso. Sunt aliquot nostrorum tibi ex fama cogniti:

de illis conscientiam tuam appello. Putesne fame

fuisse adactos, ut a vobis demigrarent, et rebus desperatis,

ad istam conversionem, velut ad novas tabulas

profugisse ? Verum, ne longum catalogum re-

« censeam, hoc dico, eorum, qui causae huius aggrediendae

principes fuerunt, neminem fuisse, qui non

meliore foret apud vestros loco et fortuna, quam ut

de nova aliqua vitae ratione propterea cogitandum

fuerit. Age nunc, paulisper mecum reputa, quos honores

et quas potentias simus adepti. Nos enim alias

neque opes, neque dignitates affectasse, aut captasse,

quam quae nobis obtigerunt, testes erunt omnes qui

nos audierunt. Quum illi in omnibus dictis ac factis

nostris non modo suspicionem nullam animadverterint

eius ambitionis cuius nos insimulas, sed

etiam claris indiciis nos ab ear toto pectore abhorrere

deprehenderint, non est quod verbulo uno sic

eorum mentes fascinari posse speres, ut futili maledicto

potius credant, quam totac tarn certis, quae a

nobishabuerunt, experimentis. Ac utre potius agamus

quam verbis : ius gladii, et alias civilis iurisdictionis

partes, quas sub immunitatis specie personati episcopi

et sacerdotes fraudulenter magistratui ereptas sibi vindicarant,

annon magistratui restituimus ? Omnia, quae

sibi usurpaverant, damnationis et ambitionis instrumenta.,

nonne detestati suinus, et adnixi ut abole-

rentur? Si spes aliqua erat emergendi, cur non callide

dissimulabamus, ut ista simul cum ecclesiae gubernandae

munere ad nos transirent? Totum autem

regnum illud, vel potius carnificinam, quam in

animas sine Dei verbo exercebant, cur evertere

tanto conatu aggressi sumus? Quomodo non cogitabamus,

tantundem nobis deperire? Quantum ad

opes ecciesiasticas attinet, vorantur adhuc magna ex

parte ab illis gurgitibus. Verum si spes erat aliquando

ipsis ademptum iri, ut certe necesse.[fol. 22]

tandem erit, cur non viam quaerebamus, qua ad nos

devenirent? At nos, quum clara voce pronunciavimus,

episcopum furem esse qui ex opibus ecclesiasticis

plus in usum suum convertit, quam quod

necesse est ad sobriam frugalemque vitam sustinendam;

quum testati sumus, ecclesiam pessimo veneno

tentatam esse, dum tanta opum *) affluentia

onerati sunt pastures, quae ipsos postea obrueret;

quum professi sumus non ôxpedire, ut penes eos

résidèrent; quum postremo consilium dedimus, ut

ministris tantum erogaretur, quantum ad frugalitatem

ordine suo dignam sufnceret, non quod ad

luxum redundaret, reliqua pro more veteris ecclesiae

dispensarentur; quum ostendimus eligendos

esse graves viros, qui illis praeficerentur, ea lege

ut ecclesiae et magistratui rationem quotannis redderent:

hocne erat aliquid nobis aucupari, an potius

a nobis ultro excutere? Atque haec quidem demonstrant

omnia, non quid sumus, sed quid esse

voluerimus. Si ista autem palam ac vulgo sic nota

sunt, ut nullus apiculus negari queat, qua fronte

iam exprobrare nobis perges affectatas opes ac potentias

extraordinarias, praesertim vero apud eos, quibus

nihil istorum est incognitum ? Portentosa de nobis

mendacia quum tui ordinis homines quotidie apud

suos spargunt, nihil miramur. Nemo enim adest qui

vel reprehendat, vel refutare ausit. At iis, qui eorum

omnium, quae nuper recitavi, oculati sunt testes,

contraria omnia velle persuadere, hominis est parum

prudentis, et Sadoletum, ista doctrinae, prudentiae,

gravitatis existimatione, vehementer dedecet. Quod

si a re ipsa aestimandum animum nostrum censes

reperîetur non alio nos spectasse, quam ut nostra

tenuitate atque humilitate regni Christi amplitudo

promoveretur. Tantum abest, ut regnandi cupiditate

sacrosancto eius nomine fuerimus abusi. Taceo plurima

aha, quae in nos pleno, ut aiunt, ore convicia

détonas. Homines astutos vocas, inimicos unitatis

christianae et pacis, novatores veterum et bene constitutarum

rerum, 2 ) seditiosos, quum animabus pestiferos,

tum publice privatimque perniciosos universae

hominum societati. Si effugere reprehensionem

voluisses, aut non debebas, invidiae causa, tribuere no-

1) Ed. princepa mendose: operum. 2) rerum, deest

1576-1611.

25*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!