30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

29 LEBER I. CAPUT I. 30

Vota publica in tuto sunt] Aut vota publica

appellat quae solenni ritu concipiebantur, primum

ob salutem principis, deinde ob reipublicae prosperitatem,-ut

supplicationes : quemadmodum dicit Iuvenalis

Satyr. X.:

Sed inultae urbes et publica vota

Vicervuit.

Aut certe vota publica simpliciter, quae unusquisque

caritate patriae v concipit. Prior interpretatio

magis convenit.

Non enim est periculum ne te tui subita capiat

obliviö] lam res extra aleam posita est, quia certum

ex indole est, quale futurum sit ingenium Neronis:

sieut de periculo cogitabatur quum nondum

se indoles deprompsisset. Ergo contrariant rationem

sequitur contrarius effectus. In hanc sententiam

Cicero Dolabellaé: Nee licet quidem tibi iam tot

rebis gestis, non tui similem esse. Subita, non solum

repentina, sed otiam inconsiderata. Siquidem

quae ex tempore fiunt, fere non habent consilium.

Ideo subitum pro inconsulto [pag. 17] aeeipitur. Q.

Cassius Ciceroni lib. XII. Epist. : Ut icaec novissima

nostra facta, non subita, nec inconvenientia, sed similia

illis cogitationibus quarum tu testis es. Et

G-ellius vocat subitariam dictionem orationem extemporalem.

Eleganter autem designamus inconstantiam,

quum'alicui irrepere sui ipsius oblivionem

dieimus. Transfertur ad res inanimatas. Cicero

Epist. IX- : Nisi te amant, tibi assentantur, et tarn

diu dum ades, sunt oblitae sui. Hoc est, a nativo

ingenio dégénérant. Caeterum Plinius lib. VII. naturalis

historiae alia syntaxi usus est, quam hie

Seneca: Ex praealto, inquit, tecto lapsus, matris et

affinium propinquorumque cepit oblivionem.

Facit quidem avidos nimia félicitas] Sententia

est catholica, quam praemittit ad amplificationem,

ut miraculi loco subiungat, felicitatem suam populo

romano sufficere. Hanc Bententiam eleganter exprimit

Livius in praefatione: Adeo quanto rerum

minus, tanto minus cupiditatis erat. Nuper divitiae

avaritiam, et abundantes voluptates desiderium pereundi,

perdendique omnia, invexere. Et Curtius

lib. VII. in oratione Scytharum ad Alexandrum:

Quid tibi divitiis opus est, quae te esurire cogunt?

Primus omnium satietate parasti famem: ut quo

plura haberes, amplius quae non baberes cuperes.

Notum est illud Ovidii in I. Fastorum:

Creverunt et opes, et opum furiosa cupido:

Et quum possideant plurima, plura •petunt.

Sic quibus intumuit suffusa venter ab unda,

Quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae.

Iuvenalis Satyr. XIV.:

Crescit amor nummi, quantum ipsa peeunia crescit.

Nec tarn temperatae cupiditat'es] Nomen cupiditatis

variam habet aeeeptionem, hie vero rofertur

ad sensum superiorem. Sic philosophi vocant se-

dem coneupiscentiae, quae continet omnes animi

passiones, et illos interiores affectus imperio rationis

non subiacentes. Quod ut clarius fiat, aeeipiainus

partitionem ill am Epicuri quam refert Cicero

lib. I. de Finibus: Cupiditas

Naturalis et necessaria Parvo parabilis.

Naturalis non necessâria • Mediocri sumptu

contenta.

Nec naturalis nec necessaria Inexplebilis.

Très igitur quum sint cupiditatum species, hunc

locum de tertia specie, seu de tertio membro intelliganius,.

cupiditate scilicet insatiabili : cuius, ut

ait Cicero, nec modus nec finis inveniri potest.

• Et Seneca in multis, tum Epist. V.: Necesse est

in immensum exeat cupiditas, quae naturalem modum

tvanssilit.

Gradus a magnis etc.] Sic idem de consolatione

ad Albinam: Eadem natura in omni desiderio [pag.

18] quod non ex inopia, sed ex vitio nascitur. Quidquid

enim illi congesseris, non finis cupiditatis erit,

sed gradus.

Omnibus tarnen civibus] Sensus est: Quamvis

nemo boni aequique consulat fortunam suam, tarnen

romanus populus iam non potest dissimulare

suam felicitatem: nec est tanta impudentia praeditus,

ut cupiditatibus suis niodum non imponat. Atque

id quidem omnes ad unum confitentur, omnes

uno ore, uno consensu praedicant, se ad summum

fortunae pervenisse.

Confessio exprimitur] Verbis usus est significantissimis.

Nam, ut ait Donatus in Adelphos,

confitetur, qui invitus: et exprimere est premendo

educere. Terentius in Eunucho: Una mehercle

falsa lacrymula, quam oculos terendo vix vi expresserit.

Ubi Donatus interpretatur verbum positum

ad av^tjcw. Libet alia exempla subiieere, quae melius

verbi elegantiam ostendant. Livius libro III.:

Sed ut exprimatur confessio, domitam ^nbactamque

gentem sub iugum abituros. Et libro XXI.: Nunc

et a nobis confessio eulpae exprimitur, et a confessis

res repetuntur. Plinius in Panegyrico: Abeant

voces illae quas metus exprimebat. Tranquillus in

Tiberio: Quum inter proximos versanti et trepidatione

détecte tormentis expressa confessio est cogitati

facinoris. Latinus Pacatus in Panegyrico dixit

excutere confessionem. G-raecis hoc est ixßiafyc&ai.

Nec qiiidquam accedere posse, nisi ut perpétua

sint] Nullum est non modo perpetuum, sed ne diuturnum

quidem bonum. Et, ut ait ille, sorti appendix

est illaetabilis omni. Itaque non minus de

retinonda quam de comparanda cogitandum ost.

Hanc nimirum accessionem iure optare potest romanus

populus, ne ante tempus pereat.

Multa illos cogunt ad hanc confessionem] Nunc

ad rationes descendit quibus populus romanus convincitur,

ne possit salva fronte suam felicitatem in-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!