30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

345 CATECHISMÜS. 346

ORATIONIS DOMINIOAE ENARRATIO.

Iam clementissimus pater, praeterquam quod

nos [pag. 36] monet atque hortatur, ut se in omni

necessitate quaeramus, quoniam tarnen videbat ne id

quidem nos perspicere, quid aequum postnlare, quidve

e re nostra foret, huic etiam nostrae ignorantiae occurrit:

et quod captui nostro deerat, de suo supplevit

ac suffecit. Ex qua ') eius benignitate magnum

consolationis fructum percipimus, quod nihil absurdum,

nihil alienum aut importunum, nihil denique non illi

acceptum postulare nos intelligimus, qui paene ex eins

ore rogamus. Raec orandi seu forma, seu régula, sex

petitionibus constituta est. Quarum très priores Dei

gloriae peculiariter destinatae sunt, quam sölam in

Ulis intueri oportet, nullo commodi nostri, ut aiunt,

respectu. Très reliquae nostri cur am gerunt, ac proprie

Us, quae ex usu nostro sunt, postulandis sunt

assignatae. Sic tarnen, ut Domini gloriam,' quam

unam prioribus illis spectamus, bonum nostrum, a

cuius cogitatione mentem avertimus, ultro sequatur:

rursum quod commodo nostro expetimus, non aliter

- quam in Domini gloriam postulare liceat.

Pater noster, qui es in coelis.

Primum 2 ) in ipso limine occurrit, omnem a nobis

orationem offerri Deo debere, in Christi nomine:

ut nulla alio nomine commendari illi potest. Nam exquo

patrem appellamus Deum, nomen certe Christi

praetendimus. Quando 3 ) sane nemo est hominum dignus,

qui Deo se repraesentet, énc in eius conspectum

prodeat, ipse coelestis pater, uffws hac confusione eximeret,

quae nostros omnium animos deiicere debebat,

filium nobis suum [pag. 37] donavit, Iesum Christum,

qui apud ipsum nobis sit advocatus et mediator, cuius

ductu ad ipsum secure accedamus, tali intercessore conjisi,

nihil, quod eius nomine petierimus, nobis denegatum

iri: ut Uli a patre nihil denegari potest. Thronum

quoque Dei, non maiestatis tantum esse thronum,

sed gratiae, apud quern eius nomine multa fiducia apparere

audeamus, misericordiam consequuturi et gratiam

inventuri, in auxilio opportuno (Hebr. 4, 16).

Atque ut lex de invocando Deo posita est, ut promissio

data, exauditum iri, qui invocaverint: ita in nomine

Christi, invocare peculiariter iubemur: et promissionem

habemus propositam, impetraturos quod in

eius nomine petierimus (Ioann. 14, 16 et 15, 7). Adscribitur,

ipsum esse in coelis: quo inenarrabilis 4 )

eius maiestas, quam aliter mens nostra, pro sua crassitate,

concipere non potest, designata est,, quia coelo

nihil augustius, aut maiestate plenius sub aspectum

nostrum venire potest. Quod perinde valet, ac si dic-

1) Instit. p. 173 seq. 2) Ibid. p. 175.

p. 162 seq. 4) Und. p. 181.

3) Ibid.

tus esset potens, sublimis, mcomprehensibilis. Id vero

dum audimus, exserenda est altius nostra cogitatio,

quum de Deo sermo est, we quidquam terrenum aut

carnale de ipso somniemus, ne ipsum nostris modulis

metiamur, ne eius voluntatem ad nostros affectus exir

gamus.

Prima petitio. Sanctificetur nomen tuum.

Nomen Dei est, quo propter virtutes suas inter

homines memoratur ac celebratur: quales sunt

eius sapientia, J ) bonitas, potentia, iustitia, Veritas, misericordia.

Hanc ergo maiestatem in eiusmodi virtutibus

sanctificari petimus: [pag. 38] non in Deo ipso,

cui apud se nihil accedere aut decedere potest: verum

ut ab omnibus sancta habeatur, hoc est, vere agnoscatur

et magnificetur. Et quidquid agit Deus, omnia

eius opera gloriosa, ut sunt, appareant, ut, sive ipse

puniat, iustus: sive ignoscat, misericors: sive praestet

quod promisit, verax praedicetur. Denique nulla omnino

res sit, in qua non eius gloria insculpta reluceat,

et ita in omnibus animis, in omnibus Unguis laudes

eius personent.

Secunda. Adveniat regimm tuum.

Begnum 2 ) Dei est, sancto suo spiriki agere ac

regere suos, quo in omnibus eorum operibus divitias

bonitatis ac misericordiae suae conspicuas faciat. Bursum

reprobos, qui regno suo subiici nolunt, perdere ac

confundere et sacrilegam eorum arrogantiam prosternere

: quo manifestum fiat, nullam esse potestatem, quae

suae potestati resistere queat. Oramus itaque, ut regnum

Dei adveniat : hoc est, ut novum in dies fidelium

populum Dominus multiplied, qui gloriam suam modis

omnibus célèbrent, in eos gratiarum suarum ubertatem

largius semper effundat, per quas magis indies

ac magis vivat in Ulis ac regnet, donee perfecte sibi

adiunctos totus impleat: simul ut lucem ac veritatem

suam novis semper incrementis illustret, quibus Satanae,

regnique eius tenebras ac mendacia evanescant,

dispellantur, ac pereant. Dum autem hunc in modum

precamur, ut regnum Dei adveniat, simul optamus ut

perficiatur tandem et impleatur: in revelationem scilicet

iudicii eius, quo die solus ipse exaltabitur, eritque

in omnibus omnia (1 Cor. 15, 28): collectis ac receptis

in gloriam [pag. 39] suis, regno vero Satanae

deturbato penitus et prostrato. 9

Tertia. Fiat voluntas tua, ut in coelo,

ita in terra.

Qua 3 ) postulamus, ut quemadmodùm in coelo solet,

ita in terra, omnia pro sua voluntate temperet at-

1) Instit.p. 181. 2) Und. p. 182 seq. 3) Ibid. p. 184 seq.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!