30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

X TRACTATUS THEOLOGICI MINORES.

Insigne typographi exbibet palmam illam cum puero manu suspenso quam in editione Institutionis

gallica apud lac. Bourgeois anno 1561 impressa vidimus (Galvini Opp. T. III. pag. XXXIX) sed

absque adagio. In fine autem voluminis exstat notissimum illud emblema Io. Grerardi, gladius flammis

circumdatus, quern duae tenent manus, cum inscriptione eius formae quam babuimus in eiusdem bibliopolae

editione gallica Institutionis anni 1551 (Tom. HL pag. XXXIV). Totum Tolumen constat septuaginta

novem ternionibus formae maioris (quam hodie vulgo in folio minore dicunt) et uno quaterniono

qui penultimum locum occupât (a. B—Z; aa—zz; AA—ZZ; Aaa—Kkk. a). Ternio primus continet,

praeter titulùm, praefationes très, unam Gallasii editoris, item duas Oalvini ad primum tractatum, ridiculo

operariorum errore a suo textu seiunctas, indicem denique opusculorum in boc volumine denuo

evulgatorum. Quorum textus comprebenditur paginis 946 si typograpbum audias, cuius tarnen signaturae

innumeris vitiis scatent, ita ut in laudandis singulis locis rix ac ne vix quidem iis uti possis.

Rêvera sunt 938. Textum sequitur pagina una erratorum. Ternionem ultimum obtinet index locorum

Scripturae. Si bunc indicem exceperis et erratorum tabulam, omnia eo typorum genere exscripta sunt

quos bodie cursivos dicimus.

Tractatus ipsos a se collectes editor hac praefatione a nobis minime negligenda commendat:

Nicolaus GaUasius piis lectorüms S.

Quum hadenus quam plurima et veterum et recentiorum autorum scripta hominum incwia perierint,

quae maximum nobis fructum adferre potuissent, nos profecto, extremis hisce temporifms, quibus magnae gravesque

calamitates imminent, düigentiores esse oportet in conservandis thesauris quibus Dominus ecclesiam

suam locupletavit, nisi admodum imgrati esse veli/mus. . Ac sedulo occurrendum est fraudibus Satanae qui

haec nobis eripere atque e medio tollere modis omnibus conatur, ut iterum iactatis errorum seminibus nos

inermes atque incautos facilius opprimât Nemini enim nisi caeco perspicuum non est quid superioribus

saeculis acciderit et quam late grassata sü superstitio et impietas, quum sublatié doctorïbus et doctrina sparsisque

tenebris Satan oculos paene omnium incredibili astutia perstrinxit. Nullis quidem artibus efficere potuit

ut sacrae literae interwent: sed ita ab earum ledione et vera interpretatione averterat omnium animos, ut

fdbulis et mendaciis potius quam veritati locus esset, vanisque et frivolis quaestionibus potius quam solidae

scripturae tractationi vel ipsi theologiae candidati incumberent. Ita perierat legitimus verbi usus, ita ecclesiae

administrate et disciplina eversa, ita sacrilega et detestabüia commenta pro veris institutis Dei recepta erant.

Nunc quum insigni Dei beneficio sacrae literae ab impiis eiusmodi commentis vindicatae suaeque puritati

restitutae sint ab iis quos Dominus nostris temporihus adver sus Antichristi tyrannidem excitavit, danda est

opera ut eorum studia, praeclaras actiones insignesque vi/rtutes imitemur. Ac potissimum in id toto animo

incumbendum est, ut puritatem doctrinae tueamur, qua sola cultus Dei et religio conservari possunt. Qua

igitur fide et diligentia, qua reverentia et modestia praestantes hi viri locos sacrae scripturae tractarint, qua

prudentia et dexteritate actus et fraudes adversariorum detexerint eorumque insidias vitarint, quam säte monstrarint

fucos et faUacias impostorum, quanto pietatis studio accensi errorum monstra oppùgnarint, quanta

véhementia in Antickristum eiusque mancipia invecti sint, diligenter nobis animadvertendum est. Et quo rariores

sunt hae dotes, eo~ maiore studio viros qui iis praediti sunt, et quae ab iis proficiscuntur, amplecti debemus:

ut attente diligenterque contemplemur quemadmodum usi sint gladio verbi, ne inani eius splendore

aut sonitu contenu simus. Porro inter veritatis propugnatores qui nostris temporibus exceUuerunt, quam

fidelem, strenuum, fortem et invictum se praébuerit D. Gahinus, sic testantur eximia. eius scripta, ut alieno

praeconio non indigeant. lam ab ineunte adolescentia, simul atque a Deo vocatus est, tanta constantia fidem

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!