30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

399 RESPONSIO 400

finem hunc habet, ut vitam coram Deo traducamus puram

et impollutam, sic et gratuita iustificatio. Verum v

enim est ülud Pauli, nos minime ad immunditiem vocàtos

esse, sed ad sanctitatem (1 Thess. 4, 7). Interim

constanter hoc retinemus, hominem non modo semel

gratis iustificatum, nullo operum merito, sed

hàc gratuita iustitia hominis salutem perpetuo constare.

Neque etiam aliter, fieri posse, ut acceptum

sit Deo ullum hominis opus, nisi per earn approbetur.

Quamobrem vehementer *) obstupefactus sum,

quum , apud te legerem, caritatem principem esse

ac potissimam salutis nostrae causam. O Sadolete,

quis abs te uhquam talem vocem exspectasset? Oaeci

profecto ipsi certius in tenebris palpant Dei misericordiam,

quam ut salutis suae principatum caritati

ausint arrogare. Qui vero vel scintillam unam

habent divinae lucis, sentiunt non alia re constare

sibi salutem, quam quod sunt a Deo adoptati. Est

enim aeterna salus, haereditas coelestis patris, quae

solis eius filiis est praeparata. Porro, quis alia'm

adoptioni nostrae causam assignet, [fol. 31] quam

quae passim a scriptura praedicatur? Quod scilicet

non priores dilexerimus eum, sed ultro in gratiam

ac benevolentiam ab eo recepti simus.

Ab hac caecitate error etiam ille emergit quod

poenitentiis et satisfactionibus expiari peccata doces.

Ubi ergo erit ilia unica hostia piacularis, a

qua si disceditur, nullum omnino piaculum restare

testatur scriptura? Percurre quidquid habemus oraculorum

Dei: si unicus Christi sanguis ubique pro

satisfactionis pretio, pro pacificatione, pro ablutione

proponitur, qua confidentia tantum honorem ad tua

opera transferre audes? Nee est, quod sacrilegium.

hoc ecclesiae Dei adscribas. Habuit, fateor, vetus

ecclesia suas satisfactiones: non illas tarnen, quibns

Deo litarent peccatores, seque a noxa redimerent,

sed quibus, et quam profitebantur resipiscentiam

non esse fictam approbarent, et eius offensionis, quae

ex eorum peccato excitata erat, memoriam delerent.

Non enim quibuslibet, sed iis modo, qui in grave

aliquod flagitium prolapsi erant, solenni ritu praescribebantur.

In eucharistiae causa, id reprehendis, quod Dominum

ipsum universi, et divinam in eo spiritualemque

potentiam (quae prorsus libera et infinita est),

in angulos corporeae naturae, quae, suis çancellis est

circumscripta, conamur includere. Et quis tandem

calumniis erit finis? Nos diserte semper testati sumus

divinam Christi non modo potentiam, sed essentiam

quoque diffundi per omnia, nullis finibus

limitari: tu autem exprobrare nobis non dubitas,

fuisse in angulos corporeae naturae a nobis inclusam?

Qui sic? Quia corpus eius noluimus terrenis

1) vehementer, om. 1576 seqq.

dementis vobiscum affigere. At, si qua tibi sinoeritatis

cura esset, non ignoras profecto, quantum

inter ista duo intersit : localem corporis Christi praesentiam

a pane removeri et spiritualem Christi potentiam

circumscribi corporis çancellis. Nee dogma

istud nostrum debuisti novitatis insimulare, quum

in ecclesia semper habitum pro confesso fuerit. Sed

quia disputatio haec sua magnitudine librum unum

impleret, satius est, quo tanta molestia uterque

nostrum eximatur, Augustini Epistolam ad Dardanum

legas: ubi reperies, quomodo unus idemque Christus

et suae divinitatis amplitudine coelum terramque

excédât, et secundum humanitatem non ubique

sit diffusus. Veram carnis ac sanguinis communicationem,

quae fidelibus in coena exhibetur, magnifiée

praedicamus. Earn carnem vere cibum esse vitae,

sanguinem illum vere potum, diserte ostendimus:

quorum non imaginaria oonceptione contenta

sit anima, sed efficaci veritate fruatur. Praesentiam

Christi, qua nos illi inseramur, a coena minime

excludimus. Neque vero ipsam obscuramus, modo

[fol. 32] absit localis circumscriptio, modo ne gloriosum

Christi corpus ad terrena elementa detrahatur,

modo ne in Christum fingatur panis transsubstantiari,

ut deinde pro Christo adoretur. Dignitatem

usumque mysterii quibus possumus elogiis illustramus:

quanta deinde ad nos utilitas redeat, declaramus.

Quae omnia prope apud vos negligunturl

Praeterita enim, quae hic nobis confertur, divina

beneficentia, praetorito tanti beneficii legitimo usu,

quibus plurimum decebat immorari, satis habetis, si

populus ad signum visibile, sine ulla spiritualis mysterii

intelligentia, obstupescat. Quod autem crassam

illam, quam statuitis, transsubstantiationem damnavimus;

quod stupidam illam adorationem quae hominum

mentes in dementis detinet, in Christum

assurgere non sinit, perversam esse docuimus et

impiam, id non fecimus, nisi suffiragante nobis veteris

ecclesiae consensu: cuius umbra frustra conaris

foedissimas, quibus hic laboratis, superstitiones

obtegere.

In auriculari confessione illam Innocentii legem

improbavimus, quae iubet quotannis unumquemque

proprio sacerdoti recensere omnia peccata. In ea

porro abroganda quas rationes sequuti simus, recensere

longum foret. Rem tarnen fuisse nefariam, vel

inde apparet, quod diro illo tormento solutae piae

conscientiae, tune acquiescere demum in divinae

gratiae fiducia coeperunt, quum antea perpétua anxietate

aestuassent. Ut taceam interim tot, quas in

ecclesiam importavit, clades, quae merito illam nobis

exsecrabüem reddere debeant. Quod autem in

praesentia agitur, hoc habe: neque Christi mandato,

nec veteris ecclesiae institute fuisse traditam. Locos

scripturae omnes valide extorsimus sophistis,

quos ad earn detorquere moliebantur. Quae autem

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!