30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

127 DE OLE: IMENTIA 128

multis custodibus opus erit, ubi. te semel ad meas

capsas admisero ? xqui non solum ne quid enuncies,

sed etiam ne quid auferas, custodiendus sis? Erant

et custodes, qui iudicibus et quaestori apponebantur,

quum sententiae tabollares in urnam coniiciebantur,

quantum possum colligere ex loco Paediani.

Singuli, inquit, iudices seutentiam de tabula pronunciabant

in levioribus causis*, et ob id ipsum neqnc

nota, noque custode opus fuit. Possumus et custodes

appellare autore Budaeo, quos Graeci avryQacpsTc vocant,

id est, antigrapharios, seu contrarotulatores..

Quae omnia significata in idem recidunt.

Maximum ita îuîberi] His etiam cognominibus

adulabantur suis Caesaribus Romani, in exemplum

sui Iovis, cui antiquitus indiderant haec cognomina.

Oicero libro IL de Natura deorum, Iovem a maioriMis

optimum maximum dictum tradit, quia inaius

est et gratius prodesse omnibus, quam opes maximas

habere. Idem in oratione pro Domo sua: Quocirca

te, Capitoline, quem propter bénéficia populus

romanus optimum, propter vim maximum nominavit.

Plinius in Panegyrico: lam quid tarn civile,

tarn senatorium quam illud additum a nobis optimi

cognomen? iustisne de causis senatus populusque romanus

optimi tibi cognomen adiecit? Paratum id

quidem, et in medio positum, novum tarnen. Scias

neminem ante meruisse, quod non erat exeogitandum,

si quis meruisset. An satius fuit felicem vocare?

quod non inoribus, sed fortunao datum est?

Satius magnum, cui plus invidiae, quam pulchritudinis

inest? Ille parens hominum deorumque, optimi

prius, deinde maximi nomine colitur. Quo praeclarior

laus tua, quem non minus constat optimum

esse, quam maximum. Suetonius in Caligula: Compluribus

cognominibus assumptis. Nam et pius, et

castrorum filius, et pater exercituum, et optimus

maximus Caesar vocabatur. Vide ut inter se dissideant

Tranquillus et Plinius quorum alter primo

Traiano attributum optimi cognomen affirmât, alter

etiam Caligulae delatum tradit, qui multo ante Traianum

imperavit.

[pag. 120] CAPUT XX.

Duabus de causispunireprinceps solet, si autsçvindicat,

aut alium. Prius de ipsa parte disseram, quae

ipsum contingit. Difficilius est enim moderari ubi dolori

debetur ultio, quam ubi exemplo. Supervacuum est

hoc loco admonere, ne facile credat, ut verum excutiat,

ut innocentiae faveat, ut appareat non minus rem agi

rei periclitantis, quam iudicis. Hoc autem ad iustitiam,

non ad clementiam pertinet. Nunc ilium hortamur,

ut manifeste laesus animum in potestate habeat,

et poenam, si tuo poterit, donet: sin minus, temperet,

longeque sit in suis, quam in alienis exorabiiior iniuriis._

Nam quemadmodum non est magni animi qui

de alieno liberalis est, sed ille qui, quod alteri donat,

sibi detrahit: ita dementem vocabo non in alieno dolore

facilem, sed eum qui quum suis stimulis exagitetur,

non prosüit, qui intelligit magni animi esse, iniurias

in summa potentia pati, nee quidquam esse, gloriosius

principe impune laeso.

Partitio haec multam addit perspicuitatem orationi,

et maiorem adderet, si totius operis summam

complecteretur. Potorant enim sub haec membra

convenire quae toto opere disputata suut. Quanquam

non improbanda est Senecae dispositio: qui primum

de re in genere disseruit, nunc in formam partitionis,

quae sparsim dicta sunt, digorit et colligit.

Nunc compendio explicemus partitionem. Sic dilemmate

colligit: his duabus causis princeps punit,,

aut ut iniuriam suam ulcisoatur, aut alienam.

Quantum ad primum membrum attjnet, hoc illi praestare

potest vindicta: aut solatium illi affert acceptae

iniuriae, aut in reliquum securitatem. Neutrum

in principem cadere debet. Non igitur licite punit,

ut se vindicet. Minor probatur his rationibus, quod

principis fortuna maior est, quam ut tali solatio egeat,

vis manifestior, quam ut inde opinionem sibi virium

quaerat, et similibus. De altero membro: vindicantur

aliorum offensae, aut ut qui intulit iniuriam poena

emendetur, aut ut alii exemplo deterreantur, aut sublatis

malis securiores boni vivant. Haec tria melius

praestantur leviori poena, quam graviori, [pag. 121]

igitur est summo iure decedendum. Deinde singula

per partes exsequitur.

Difficilius est moderari] Quia tunc princeps non

se principem reputat, sed quasi res sit cum hoste

capital!, quidquid potest excogitare dolor, machinatur.

Supervacuum est Jioc loco] llaQàXqyiç, seu praeteritio,

ubi quasi praetormittentes quaedam, nihilominus

dicimus, ut hic se feticere fingit officia iustitiae,

quod ad rem praesentem non faciant: sed tarnen interim

iudicem admonet, ut eorum rationem habeat.

Ne facile credat] Quod fere ita comparatum est,

ut aures quae sunt delatoribus patulae, clausae sint

veritati. Cur autem princeps accusatori credat, cuius

non conscientia, quemadmodum ait Celsus, sed victoria

est praemium? Praeclare ergo lulianus, qui

Cephidio accusatori dicenti, Non poterit nocons quis

esse usquam, si negare suffecerit, respondit: Et quis

innocens esse poterit, si accusasse sufficiet? autor

Ammianus Marcellinus lib. XVni. Et Mimus Publii:

Difficilem oportet aurem habere ad crimina.

. Ut verum excutiat] Nihil coniecturis aut suspicionibus

tribuat, non fitigantium verbis fidem arroget,

sed manifestis probationibus veritatem eliciat.

Hanc sententiam eleganti carmine complexus est

Phocylides poeta graecus: .

Miptè âCxtjv âixâagç nniv àfifdiv fivS-of axoôffpç.

Innocentiae faveat] Semper innocentem habeat,

quern manifeste nocentem non deprehenderit, promp-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!