30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

XXXVI TRACTATUS THEOLOGIOI MINORES.

minor etiam spes est, quum. exemplaria in nostris maxime terris divendita olim naturae rerum consentaneum

videatur. lam quum ambarum principum copia nobis non merit, de earum textu, quatenus cum

eo quern hodie manibus tractamus conspiret, dicere non possumus. Post basilce'nsem etiam recognitionem

multa ab autore mutata esse non credimus; ,verum inter primam et secundam editionem maiorem aliquam

differentiam intercessisse minime dubium est. In ea quidem praefatione, quam Calvinus Basileae

novam addidit de mutato stilo nihil, multa vero habentur qxùbus ea, quae de adversariis paulo acrius atque

asperius dicta videri poterant, simpliciter tuetur et vindicat, nee quidquam mitigare quaerit, id solum

monens, ne boni viri, si quis nimia credendi facilitate in eandem falsam opinionem abreptus fuerit, in

suam contumeliam trahant quae non nisi in pervicaces haereticos et malitiosos veritatis oppugnatores sint

proposita. Tu vero cave haec ita sumas, quasi basileense exemplar parisiensis purum putum apograpbon

fuerit. Incidimus enim Neocomi in epistolam Oalvini ineditam, ad Cbristophorum Libertinum, alias Liberteti

vel Fabri nomine appellatum, verbi divini ministrum tum temporis Bolae postea Tononii in Sabaudia

degentem, a. d. III. Idus Septembris incerti anni (qui tàmen, si quid videmus, 1535 fuit) Basileae

scriptam, in qua inter alia haec leguntur: lam mihi a nescio quo sermo tuo mandate iniectus fuerat,

in libéllo nostro de animarum immortalitate non satis tibi probari quaedam. Ego vero tantum abest ut tuo

iudicio offensus fuerim, ut hoc ingenua simplicitate mire sim delectatus. Neque enim ea est mea morositas

ut, quam mihi jpermitto iudicii libertatem, adèmptam aliis velim. Ne tarnen rem actam agendo frustra te torqueas,

librum ipsum paene ex integro scito a me retextum. Non multis quidem aut additis aut expundis,

sed prorsus inverso ordine, quanquam pauca quaedam sustuli, alia addidi, mutavi etiam nonnulla. Ea enim

commerttatio quam Olimetano legendam dederam cogitationes meas continebat magis in adversaria congestas,

quam certo distinctoque ordine digestas, etiamsi forma quaedam esset ordinis. Eum novum librum, sic enim

appellare libet, ad te misissem, si relectus a me esset. Sed ex quo a Gaspare descriptus, non inspexi.

Patet ex his, Calvinum librum suum ita mutasse, sin minus in ipsis sententiis, at certe quoad rerum

ordinem et totius disputationis tenorem, ut eum totum calamo describendum curare debuerit, et parisiense

exemplar, quod cum Olivetano et Christophoro communicaverat, meram in adversaria factam congeriem

dicere potuerit. Est igitur hie quod magnopere deploremus: primum scilicet Calvini opus theologicum

quoad genuinam suam et nativam formam nobis deperditum esse, cuius sane iactura non tarn scientiae

ipsius vel adeo ecclesiae commoda tangit, quam in autoris vita diligentius enarranda lacunam facit vix

coniectura aliqua explendam.

Ad eandem basileensem Psychopannychiae recognitionem pertinere videntur quae legimus satis

obscure dicta, in epistola quadam Wolfgangi Capitonis in bibliotheca genevensi asservata. Quae quidem

sine die et consule Argentorato ad Martianum Lucanium quendam missa est, verum non nescimus sub

hoc nomine ipsum Calvinum Basileae delituisse, antequam italicum iter aggrederetur, eademque subscriptione

usum fuisse in ilia altera epistola cuius modo fragmentum attulimus. lam ille haec ad Nostrum:

Gustus libri tui perplacet. Penitius cognoscere de toto non licuit propter minutos et mihi ïllegïbïles characteres.

De edendo, si nos audis, omnino profères consilium in tempus commodius. lam sectis omnia perstrepunt

et Germani magna calamitate religionis experti sunt, errores expugnando fieri iUustriores, rationem vero

certissimam esse consulendi afflictis ecclesiis accuratissime depingendo Christum. Sed et argumentum ülud,

quod extra analogiam fidei utcunque iractatur, foecundissimum erit rixarum. Deinde sunt autores splendidi,

quos deiecit Dominus a pertinacia istiusmodi erroris 'affirmandi, quorum studia vereor.ne incendantur, aut

certe ne prorsus fidem quam hactenus coluerunt despondeant. Maliern etiam auspicareris scrïbendi industriam

•in argumento plausibüiore. Deinde paucis de sua ipsius dyqafipaaCa interiectis haec addit: Putas sudor es

istos non sane periisse, sed postera dies occasionem praebebit alio.habitu ittos ipsos venditandi. Tempus etiam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!