30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

63 DE OLE: IMENTIA 64

quatuor esse causas, our talibus ignoscatur acrius

se vindicantibus, quae singulae suis locis observabuntur.

Possunt enim laedi] Prima causa est: non nisi

morsi remordent; reddunt idem quod passi sunt.

Patiuntur autem gravissimas offensas et contumelias,

quas ob fortunae mediocritatem pröpulsare nequejnt.

Timent praeterea contemptuni] Bene Terentius:

Omnes quibus res sunt minus secundae, sunt nescio quo

modo magis

Suspiciosi: ad coutumeliam omnia accipiunt magis:

Propter suam impotentiam se semper credunt negligi.

Est igitur secunda ratio, cur adeo sint animosi ad

vindictam, quia se laedi putant quum tanguntur: et

hoc quoque in contumeliam suam trahunt, non suppetere

ad nocendum vires.

Qui nolunt occidere quenquam,

Posse volunt,

inquit Iuvenalis. Quintilianus lib. H. : Statura breves

in digitos eriguntur, et plura infirmi minantur.

Non retulisse laedentibus gratiam] Non mirum

est si iniurias suas non adeo facile condonant plebeii

et contempti hommes, quoniam id illis vitio datur,

quod potentioribus laus est. Si enim quis eorum

vindictam remiscrit, in vulgus nihilominus rumor

erit, voluit ulcisci, sed non potuit. Referre

vero gratiam, ironice pro eo quod est iniuriam répendere,

seu, ut dicit Curtius, vicem reddere. Terentius

in Eunucho:

Inveniam pol hodie parem ubi ei referam gratiam.

Ibidem :

Quid? quid venire in mentem nunc mihi possit? 1 )

Quidnam? qui referam huic sacrilego gratiam,

Qui hunc supposuit nobis ?

Eadem ratione dixit Ooelius déferre munusculum.

Nemini hoc déferre munusculum maluit, quam suo

accusatori. Item: Aperte cum quibusdam loquufcum

cum L. Domitio nomine, ut nunc est, mihi inimicissimo

deliberare, velle hoc munusculum déferre.

Etsi Servius grates iwv fiietov esse tradit in II. commentai.

Aeneidos Vergilii:

[pag. 53] Dî, si qua est coelo pietas quae talia curet,

Persolvant grates dignas, et praemia reddant

Débita, qui nati coram me cernere lethum

Fecisti, et patrios foedasti sanguine vultus.

At cui ultio in faciîï] Ii sunt qui vindicta debent

abstinere, qui ex eo quod abstinent, certam

laudem consequuntur, nee facilius ideo in posterum

laedentur, quia semel impune laesi sunt. Ultio in

facili, id est facilis, prompta, parata. Honesta est

loquutio. Ovidius in I. de Arte:

Quod petis, ex facili, si volet ilia, feres.

Seneca lib. III. de Beneficiis: Beneficium ex facili

largitus est. Yalerius lib. IV.: Proni studii certius

1) Legt: possit mihi.

indicium est supra vires niti, quam viribus ex facili

uti. Livius lib. HI. : Quum exitus haud in facili

esset, compulsos in cavas valles ciroumveniunt.

Quintilianus lib. IX.: Interim augemus orimina

quae ex facili possumus aut diluere, aut negare.

Humili loco positis] Si obscuri et ignobiles inter

se rixantur, ac se mutuo conviciis maledictisque

proscindunt, nihil novum. Est enim eis solenne,

rixari ao iurgari: post ubi se clamoribus satis

ad ravim exercuerunt, tandem ad manus venire,

et litem decidere pugnis et calcibus: estque vulgare

proverbium, post verba verbera. B,ex vero si in morem

popularium vociferetur, ac depugnet unguibus

et pugnis, nonne multum detrahet ex sua.maiestate?

Nota hanc esse tertium rationem.

CAPUT VIII.

Grave putas, eripi loquendi arbitrium regibus,

quod humülimi habènt. Ista quidem servitus est, non

Imperium. Quid? tu non experiris istud nobis esse,

non tibi, servitutem? Alia conditio est eorum qui in.

turha, quam non excedunt, latent: quorum et virtutes

ut appareant, diu luctantur, et vitia tenebras Iwhent.

Vestra facta dictaque rumor excipit: Et ideo nuUis

magis curandum est qualem famam habeant, quam

qui, qualemcunque meruerini, magnam habituri sunt.

Quam multa tibi non licent, quae nobis bénéficia tuo

licent? Possum in quolibet parte urbis solus incedere

sine timoré, quamvis nullus sequatur comes,

nullus sit domi, nullus ad latus gladius. Tibi in tua

pace armato vivendum est. Aberrare a fortuna tua

non potes, [pag. 54] Obsidet te, et quocunque descendis,

magno adparatu sequitur. Et haec summae

magnitudini servitus est, non posse fieri minorem. Sed

cum diis tibi ipsa nécessitas est. Nam illos quoque

coelum alligatos tenet: nee magis Ulis descendere datum

est, quam tibi tutum. Fastigio tuo adfixus es.

Nostros motus pauci sentiunt. Prodire nobis ac recéder

e, et mutare ttabitum, sine sensu publico licet. Tibi

non magis quam soli latere contingit. Multa contra

te * lux est. Omnium in istam conversi oculi sunt.

Prodire te putes, oriris. Loqui non potes, nisi ut vocem

tuam quae ubique sunt ßentes, excipiant. Irasci

non potes, nisi ut omnia premantur. Sic neminem potes

affligère, nisi ut quidquid circa fuerit, quatiatur.

Ut fulmina paucorum periculo cadunt, omnium metu,

sic animadversiones magnarum potestatum terrent latius

quam nocent, non sinet caussa. Non enim quantum

fecerit, sed quantum facturus sit, cogitatur in eo

qui omnia potest. Adiice nunc, quod privatos homines

ad accipiendas iniurias opportuniores, acceptarum

patientia facit. Begibus certior est ex mansuetudine

securitas; quia frequens vindicta, paucorum odium reprimit,

omnium irritât. Voluntas oportet ante sae-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!