30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

307

suum sequi dico: hac inquam lege teneri vos dico,

ne quid plus e sacerdotiis in rem vestram convertatis,

quam per papisticos canones vobis conceditur.

Quorum vinculis adstringi si vos piget, illis ne vos

ultro implicetis. Sed quid in hac re evincenda anxie

laboro? quandoquidem eos, quorum liberalitate

locupletes estis, nihil dubium est non ideo detractas

haeredibus proprias opes vobis tarn plena manu

fuisse elargitos, ut regiis lautitiis instrumentum ministrarent:

sed vestrae fidei commisisse, quae bonis

viris cum pauperibus communes forent. Itaque non

tam earum vos dominos, quam oeconomos instituerunt.

Si extremum est perfidiae genus in deposito

fidem fallere, vobis sane ignoscendum hullo modo

est, qui adeo insigni improbitate pauperibus praevertitis,

') quod apud vos depositum in hoc fuerat,.

ut in eorum nianus perveniret.

Huic malo alterum quoque proximum est: quod

earn personam non potestis sustinere, quin multa

offensionum semina varus modis spargatis. TJt istud

unum satis causae sit homini christiano, quo centum

simul sacerdotiis, quamlibet opimis et splendidis,

se protinus abdicet. Nemo enim fere piorum

est, qui non isto exemplo magnopere perturbetur.

Qui paulo sunt adhuc imbecilliores, hac dubitatione

percelluntur, iocone an serio, malitiosene an sincere

adversus papistas contendamus : dum nostrae partis

homines papae stipendiaries 2 ) simul vident. Alii

dubitare malunt, sitae res licita, a qua viros, quos

ipsi non malos existimant, nequaquam abhorrere vident.

Quidam etiam animosiores ad imitandum accenduntur.

Plerique totam fabulae ac ludibrio religionem

vobis esse, merito persuasum habent. [pag.

75] Christi autem adversarii, quibus non calumniis

sanctum Dei evangelium proscindunt? quibus non

„ loedoriis Christi servos subsannant? quos non triuniphos

agunt? Quid dicam? Perquam pauci sunt,

qui non ad vitae vestrae lapidem, aut hoc, aut illo

modo impingant. Qualis hie (malum) 8 ) est stupor:

ad omnia proborum aeqiie ac pravorum hominum

iudicia nee tantillum commoveri? praesertim ubi per

vestram ignominiam, sannasque illas ac scommata,

quibus caeca vestra cupiditas iure optimo perstringitur,

ipsam quoque Dei m^iestatem illudi, sacrum

eius evangelium maledictis lacerari, venerandam eius

religionem conculcari intelligitis? Si sanae mentis

guttula, ut ita dicam, in vobis resedisset, ac non

ilia vos nescio quae rabies corpore et animo peni-

1) Sic sola princeps. Edd. 1550—1576 : praeripitis. 1597

seqq.: praeripitis (Vous frustrez G.). 2) Princeps habet:

Btipendiarii, quod eorrectoris oscitantiae deberi videtur (quand

Us voyent des gens de nostre partie estre vassaux du pape G.).

3) In hoe vocabulo errorem aliquem latere facile conieceris.

Gallus tacei. JEditiones omnes parenthesi includunt.

i

n.

308

tus transversos ') egisset, primo statim limine vos

Dominus admonebat, ne ad hoc letale praeoipitium

gradum iaceretis. Quibus enim primordiis estis auspicati?

An non in papae nomen ac verba iurat

totum illud cornutum episcoporum, abbatum, ac

priorum pecus, dum romanae sedi obsequentes, studiososque

dignitatis illius vindices saoramento adacti,

se pollicentur? Minorum autem classium sacrificuli,

an non etiam ipsi, sua quadam iuramenti forma,

sanctae matris ecclesiae obsequio devoventur? Huiusmodi

auspicia quem faustiorem eventum portendere

2 ) valent? Imo quam nullis ambagibus infelicem

exitum minantur? Quare, vestram hebetudineni

minus iam mirari incipio : qua haud dubie vindicari

tantus ille Dei oontemptus merebatur. Qua

tarnen excusatione culpae partem nonnulli deprecentur,

praetereundum non est. Nam etsi ingenue

fatentur, reprehensione se non penitus carere, minori

tarnen publico malo ecclesiis se praoesse dictitant,

quam si détériores illis praesiderent (quales

sunt iurati Christi hostes) qui evangelii ruinam ex

professo machinantur. 3 ) At si haec ratio recipitur,

our non spelnncas occupamus? itinera obsidemus?

in insidiis excubamus, eo animo, ne viatores, ut efferati

isti soient latrones, violemus, sed spoliatos

dimittamus ? • Sic enim mitioribus latrociniis mundus

infestaretur. Enimvero boni viri est, non improbornm

hominum subire vices, quo mala quadamtenus

moderetur, sed cum improbis, ac cum ipsa

etiam improbitate acerrimum bellum gerere : quo suo

conatu si parum proficit, suum tarnen officium sic

praestiterit. Quod illi satius esse debet, quam delicto

uno mille flagitiis oecurrere. Fures itaque excipiendis

praedis, latrones hominibus iugulandis sinamus

esse intentos : nos *vero, si Christiani [pag.

76] sumus, in omnem puritatem, innocentiam, sanctitatem

vocatos meminerimus.

Si tantum exhortatione mea profectum est, ut

te ad danda8 Domino manus, affectumque tuum illius

imperio penitus subiieiendum compararis, non

dubito, quin iam in me respicias, mecumque délibères,

qua ratione in meliorem viam reeipere te

queas. Ego vero, quanquam opportunitate praesenti

ad aliquid pro Christi gloria fortiter animoseque

gerendum uti te malim, nisi quid tarnen melius potes,

exeundum tibi primo quoque die censeo. Te

enim quoquo modo ex hac palude evolvi praestat,

quam diutius illic haerendo, et in illius gurgite profundius

in dies defigi, et coeno magis magisque oonspurcari.

Satius illud quidem et longe optabilius,

ne tantam illustrandae Domini gloriae occasionem

1) Edd. 1576—1611: transverso, male. Amstelodamensi*

genuinam lectionem restitua. 2) pertendere, 1576—1611.

3) Princeps habet: machinentur.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!