30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

PROLEGOMENA.

CAPUT I.

COLLECTIONES TRACTATUUM CALVINI THEOLOGICOKTJM

ANTEHAC EDITAE.

V/puscula Io. Oalvini theologica sive tractatus varios minores primum separatim editos iam ipso autore

superstate et post eius mortem plures coniunctim edi curavere. Quae editiones varii sunt generis, sed

nulla earum talis ut in ea simpliciter recudenda acquiescere possimus. Atque hic non magni momenta

res est quod vel in looupletissimis opuscula nonnulla desiderantur quae fortasse in hanc seriem referri

debuissent; haec enim faoillimo negotio caeteris addere poteramus. Multo magis nos offendit quod, quum

Calvinus libellos suos alios latino sermone, alios gallico conscripserit, ' omnes illae editiones eos nonnisi

alterutro eodemque unico exhibent, ita scilicet ut versiones ab aliis factae passim archetypis mixtae legantur.

Quae quum ita sint, iure dixeris nullam unquam tractatuum illorum collectionem institutam esse,

quae eos re rera ad suas authenticas formas expressos in unum corpus redegerit. Nobis vero, ut iam

in prima nostra praefatione significavimus, plane alia via ingredienda videtur, et unicuique opusculo sua

prima et vera facies vel servanda vel restituenda. Caeterum de consilio nostro mox plura dicturi primum

pro more antiquiora ista tractatuum corpora sigillatim recensebimus et accuratius describemus.

I.

EDITIO GALLASII.

Primus qui de minoribus Oalvini scriptis iunctim edendis cogitasse videtur fuit Nicolaus des

Gallars (Gallasius) verbi divini apud Genevenses minister, cuius nomen in thesauro epistolico calviniano

frequentissime occurret. Is iam anno MDLII. satis amplum volumen opusculorum collegae sui in publicum

exire iussit cuius titulus hie est:

IOANNIS CAL-1 uini opuscula omnia in | vnum volumen collecta. [

Qmbus accessit libeUus nunc primum editus, De aeterno, Dei praedestina-ltione, aduersus Albertum Pighium

Compensent, et Georgium Siculum. \ Locorum sacrae Scripturae in his opuscidis obiter mterpretatorum index. |

(Insigne typographi.) GENEVAE. | Apud Ioannem Gerardum. \ M. D. LEE.

Oalvini opera. Vol. V. B

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!