30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

243 , EPISTOLA I. 244

quoniinus sese yelut devotam arae victimam in cruciatum

alacriter daret, iure id quidem facit. Sed

simul cogitet, ipsum una hac cogitatione infractam

illam animi magnitudinem ad extrenium sustentasse :

quod quum mentein, in Dei mandatum, quo ad pietatis

confessionem vocabatur, cogitationemque defixam

penitus liaberet: simul a talibus spectaculis,

quorum terrore vacillare poterat, [pag. 7] totam avertebat.

Yocem ergo edidit ad omnem quidem immortalitatem

consecrandam, sed non laude magis quam

imitatione dignam. Ita est sane. Quaecunque sese

nobis ingerat vel boni, vel commodi species, quae

nos vel latum unguem a patris nostri coelestis obedientia

subducat, confestim occurrere primae deliberationi

nos decet: quod res adeo sancta, quam nobis

sanctum esse debet qualecunque Dei mandatum,

non extra omnem modo controversial, sed deliberationem

quoque posita sit. Quum enim primum deliberare

nobis permittimus, iam fines eo ipso transsilimus:

quibus ref'ractis, nimirum procul evagari,

longiusque aberrare, perquam proclive est Haec

contra communem omnium nostrorum timiditatem,

non absque causa, antequam ad tibi respondendum

aggrederer, praefari libuit: quod videam eius (ut

ita dicam) lippitudine magis animos nostros impediri,

ne verum hac in parte cernant, quam alia quavis

ignoratione. Ac longius fortasse id quidem feci,

quam res ferebat ipsa: at certe brevius etiam, quam

hums postulent saeculi mores: quando plurimos hodie

video, qui nisi obiurgatorie aspereque ad sanguinem

paene usque vellicentur, ad omnem doctrinam

obsurdescunt. Iam istud quoque nostri aeque

ac saeculorum omnium vitium est, tarn vafras esse,

amabiles, captiosas, speciosisque praetextas nominibus,

ad illudendum unumquemque, carnis suae illecebras,

ut illam arcere a consiliis nostris, abigereque,

primus sit sapiendi gradus. Neque vero adeo

ingenio tuo diffido, ut tantum in exhortando verborum

positurus fuerim, si tui unius hie rationem ducerem.

Satis enim superque tam placidae mansuetaequie

docilitati fuerit (quantam esse tuam permultis

iamdudum argumentis sum expertus) simpliciter

admonitam ac edoctam esse. Verum dum postulatis

tuis privatim satisfacere ingtituo : quia tarnen eius

generis res est, de qua interrogas, in qua et periculose

et vulgo peccatur, non frustra, nee sine fructu .

aliquo facturum me existimavi, si eadem simul opera

oompluribus me docendis accommodarem, qui in eodem

versantur errore: ut si qui forte eorum in hanc

Epistolam inciderint (ego autem omnes incidere non

modo facile patiar, sed etiam vehementer cupiam)

sibi quoque ecriptam putent: et siquidem auscultare

volent, habeant quam sequantur officii sui admonitionem

: sin minus, testimonium saltern adversum se

accipiant, quo qonvincantur, scientes, prudentes, ac

etiam yolentes in exitium suum perrexisse.

[pag. 8] Principio in id nos, velut defixis oculis

semper intueri convenit, quod discipulis suis .omnibus

proponit Christus, dum primo eos scholae suae

tirocinio initiât. Nam ubi a sui ipsorum abnega^

tione crucisque tolerantia auspicari eos docuit, simul

et hoc subiicit (Luc. 9, 26): Qui me et meos

sermones erubuerit coram hominibus, hunc Alius hominis

erubescet, quum vencrit in maiestate sua, et

patris, et sanctorum angelorum. Hoc ergo nobis a

Christo Domino, quum in eius familiam primum adscribimur,

cdici meminerimus: hoc perpctuum esse'

edictuni, in omnem vitam iis promulgatum, qui in

eius regno censeri volent : ut si vera cordis pietate

eius amplexi sunt doctrinam, cam ipsam .cordis pietatem

externa professione déclarent. Et sane, quanta

fuerit improbitas, eum nolle inter homines profiteri,

a quo se coram angelis agnosci velint: et quam sibi

in coelo constare velint Dei veritatem, in terra abnegare?

Quare non est quod callida dissimulatione

iam hie sibi quisquam placeat, aut falsa pietatis opinione

blandiatur, earn se fovere in corde fingens,

quam externis testificationibus prorsus evertat. Vera

enim pietas, veram confessionem parit. Nee vanum

haberi debet quod ait Paulus (Rom. 10, 10): Quemadmodum

corde ad iustitiam creditor, ita ore fieri

confessionem ad salutem. Denique suos ad confessionem

vocat Dominus : quam qui' detrectant, alium

sibi magistrum quaerant oportet: quando ab eo ferri

cum ') sua simulatione non possunt. Quaerat hie

quispiam: Num igitur qui inter impiam ac superstitiosam

multitudinem pauoi ac dispersi vivunt fidèles,

iis, quo fidem suam rite testificentur, necesse

sit opportune, importune, publice simul ac privatim

in suorum popularium impietatem vociferari? ad praedicandam

Dei veritatem plateas occupare? suggestus

conscendere? conciones advocare? Minime id vero.

Quin potius quum peculiariter ad verbi sui ministerium

accersat Dominus sive apostolus, sive prophetas,

sive nuncios, seu quo alio nomine appellare

übet, quorum voces publice personare velit: idem

ab omnibus passim tentari adeo necesse non est, ut

nee omnino expédiât, ae ne deceat quidem. Quamobrem

hoc agendum magis, ut singuli quid vocationi

suae, suoque ordini conveniat, pro se quisque

cogitent: cui si optime respondeant, quod officii sui

est praestabunt etiam optime. Quos verbi sui ministerio

Dominus destinât, iis veluti publicam personam

imponit, ut eorum vox in luce versetur, et

super tecta, ac tanquam tubae clangor exaltetur. Caeteris

sic a publico apostolorum munere abstinendum

est, ut privatae tarnen vitae [pag. 9] officiis Christianos

se esse profiteantur. Hoc quia tanta brevitate

commode explicari non potest, quale sit, plu-

1) cum, omittunt edd. recc. \1576 seqq.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!