30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

397 AD SADOLETI EPISTOLAM. 398

eversa. Dogma ergo istud, quod in religione summum

erat, dicimus fuisse a vobis nefarie ex hominnm

memoria deletum. Perspicua eius rei probatione

referti sunt libri nostri. Et crassa eius ignoratio,

quae in vestris omnibus ecclesiis etiamnum manet,

testatur, nos nequaquam falso queri. At tu perquam

maligne hic invidiam nobis faciès: quod fidei omnia

deferendo, nullum operibus locum relinquamus. Hie

non ingrediar iustam disputationem, quae non posset

nisi longo volumine terminari : sed enim si Catechismum

inspiceres, quern Genevensibus ipse conscripsi,

quum pastoris apud eos sustinerem personam, tribus

verbis victus obmutesceres. Breviter tarnen hic

tibi expediam, quo modo ea de re loquamur. Primum,

iubemus hominem a sui recognitione incipore,

et ilia quidem non levi nee defunctoria, sed ut conscientiam

coram Dei tribunali suam sistat: et quum

suae iniquitatis satis con victus fuerit, simul iudicii

illius severitatem reputet, quod in omnes peccatores

edicitur: ita miseria sua confusus ac perculsus, coram

Deo prosternatur, et humilietur: abiecta omni

sui fiducia tanquam ultimo exitio [fol. 29] perditus

ingemiscat. Turn uuicum salutis portum esse ostendimus

in Dei misericordia, quae nobis in Christo

exhibetur: quia omnes salutis nostrae partes in eo

sunt adimpletae. Quum ergo universi mortales perditi

sunt coram Deo peccatores, dicimus Christum

unicam esse iustitiam: quandoquidem obedientia sua

transgressiones nostras abolevit, sacrificio iram Dei

placavit, sanguine maculas abstersit, cruce maledictionem

nostram sustinuit, morte pro nobis satisfecit.

In hunc ergo modum dicimus hominem Deo

patri in Christo reconciliari, nullo suo merito, nulla

operum dignatione, sed gratuita dementia. Quum

autem fide amplectamur Christum, et veluti in eius

communionem veniamus, hanc, secundum scripturae

morem, vocamus fidei iustitiam. Quid hie habes,

quod vel mordeas, vel carpas, Sadolete?' An quia

operibus locum nullum relinquimus? Certe in nomine

iustificando negamus vel pilum unum valere.

Ubique enim scriptura vociferatur omnes esse perditos,

et sua quemque conscientia graviter accusât.

Nihil spei reliquum esse docet eadem scriptura,

nisi in sola Dei bonitate, qua peccata nobis ignoscuntur,

iustitia imputatur. Utrumque gratuitum asserit:

ut tandem pronunciet, beatum esse hominem

sine operibus (Eom. 4, 7). At quam aliam affert

nobis notionem nomen ipsum iustitiae, nisi respectus

ad bona opera habeatur? Imo si animadverteres,

quid scriptura per verbum iustificandi significet,

in eo non haesitares. Non enim ad propriam

hominis iustitiam refert, sed ad Dei clementiam, quae

iustitiam peccatori, contra quam sit promeritus, accepta

fert, idque iniustitiam non imputando. Ilia,

inquam, est nostra iustitia, quae a Paulo describitur,

quod Deus nos sibi in Christo reconcilia vit

(2 Cor. 5, 19). Modus deiude subiieitur, non imputando

delicta. Nos demum fide fieri eius boni participes

demonstrat, quum dicit, eius reconciliationis

ministerium evangelio contineri. At amplum est

vocabulum fides, inquis, et cuius significatio latius

patet. Imo vero Paulus, quoties iustificandi facultatem

ei tribuit, simul adstringit ad gratuitam divinae

benevolentiae promissionem : ab omni autem

operum respectu proeul avertit. Unde familiaris ei

collectio: si fide, ergo non operibus. Rursum ei operibus:

ergo non fide. Atqui iniuria fit Christo, si

praetextu gratiae eius repudiantur bona opera : quum

venerit, ut redderet populum Deo acceptabilem, sectatorem

bonorum operum. Et exstant multa siniilia

in earn rem testimonia, quibus probatur, ideo

venisse Christum, ut bene opérantes per eum accepti

essemus Deo. Est haec quidem calumnia adversariis

nostris perpetuo in ore, quod benefaoiendi

Studium tollimus e vita Christiana, gratuitae iustitiae

commendatione : [fol. 80] sed quae magis frivola

est, quam uj. nos valde premat. Opera bona in nomine

instificando negamus ullas habere partes: in

iustorum vita regnum illis vindicamus. Nam si Christum

possidet qui iustitiam est adeptus, Christus

autem nusquam sine suo spiritu est, inde constat,

gratuitam iustitiam cum regeneratione necessario

esse coniunetam. Proinde si rite intelligere libet,

quam sint res individuae, fides et opera, in Christum,

intuere: qui, ut docet apostolus, in iustitiam

et sanetificationem datus nobis est (1 Cor. 1, 30).

Ubi ergo eunque l ) ista quam gratuitam praedicamus

fidei iustitia est, illic est Christus. Ubi Christus,

illic spiritus sanetificationis : qui animam in vitae

novitatem regeneret. Contra vero ubi non viget

sanetitatis innocentiaeque Studium, illic nee Spiritus

Christi nee Christus ipse est. Ubi non est Christus,

neque etiam illic est iustitia, imo neque fides:

quae Christum in iustitiam, sine spiritu sanctjficationis,

apprehendere non potest. Quum ergo, secundum

nos, regeneret Christus in beatam vitam quos

iustificat, a regno peccati ereptos traducat in regnum

iustitiae, transfiguret in imaginem Dei, adeoque

spiritu suo in obedientiam voluntatis suae formet:

non est, quod frena carnis libidinibus laxari

nostra doctrina conqueraris. Neque vero aliud sibi

volunt quae adducis testimonia. Quod si velis ad

diruendam gratuitam iustificationem illis abuti, vide

quam imperite ratiocineris. Dicit alibi Paulus, ante

mundi creationem nos in Christo electos esse, ut simus

saneti et irreprehensibiles in Dei conspectu,

per caritatem (Ephes. 1, 4). Quis inde, vel non esse

gratuitam electionem colligere ausit, vel causam eius

esse caritatem? Quin potius, ut gratuita electio

1) Ubicunque ergo, 1576 seqq.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!