30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

483 CONSILIUM PAULI m. 484

ripiunt, qui diripientibus eripiunt,' ut veros pastores

praeficiant. Non episcopos eiiciunt, qui instituunt

religionem. Non profanant qui instaurant. Quod

facere protestantes palam est, sed nonimpune. Quid

enim aliud sonat, quid contendit tota eorum doctrina

quam Christo Domino, quia via, Veritas et vita est,

fidendum et vivendum esse, quum pontificii fiduciam

salutis in divos, in ossa et simulacra eorum, in caeremonias,

in opera hominum distrahant. Plerique

nihil docent quam quem vivunt epicurismum. Notior

enim est romana religio quam boni omnes velint.

lam quid est diripere ecclesias, si id, quod in

solenni usu pontificii habent, non est? Quae parochia,

quae abbatia, quis episcopatus, aut quodnam

opulentius sacerdotium idoneis et qui in suo ministerio

servos se, esse ecclesiae intelligant confertur,

et non occupatur ab iis qui, quum non alias artes

didicerint[fol.22] quam venationes, lenocinia et similes

vel ineptias vel nequitias, quum ad episcopatus veniunt,

putant esse iusta illarum praemia. Itaque

ne a professione sua desciscant, nihil quam satrapas,

venatores, lurcones, ganeones, scortatores, milites

etiam et gladiatores praestant. Id vero canones sacrilegium

esse definiunt, et ecclesiarum depraedationem.

Quidquid enim rerum ecclesiasticarum, non

vel in usum sacri ministerii, vel in pauperes, vel

publicas populi Dei necessitates impenditur, id per

sacrilegium ecclesiis eripi canones iudicant. Ita quern

quaeso protestantes episcopumpotuerunt eiicere, quum

pridem inter eos, qui ecclesias hoc nomine detinent,

rarissimus sit qui haberi episcopus possit? Nee enim

episcopus haberi populo Christiane potest, nisi qui

supremo in ecclesia loco hac conditione sedet, ut et

doctrina et vitae sanctimonia primus emineat, ut

summo studio in id se impendat, docendo, sacra mysteria

administrando et disciplinam Christi exercendo,

quo ecclesia sibi crédita quum accessione eorum, qui

a Christo abducti erant, quotidie augeatur, tum profectu

incrementoque pietatis, in iis qui ad Christum

iam conversi sunt, novos subinde progressus faciat.

Quae est vero denique ilia religionis profanatio

quam protestantibus isti impingunt? Curarunt protestantes

apud suos, ut populus pro impuris et irreligiosis

hominibus, qui sacrum ministerium, et id modis

omnibus depravatum, pro quaestu habebant, eos

ministros acciperet, qui et ministerium Christi

sincerum praestent, et vivant sine crimine. Pro impiis

et pestilentibus commentis, quibus et verus Dei

cultus destruebatur et tota pietas una cum salute

hominum eversa erat, sanani Christi doctrinam audiret.

Pro ea, quam depravatissimam hahebat, et

sacramentorum et discipliîiae administratione, ' legitimam

et a Christo institutam amplecteretur. Atque

istuc ita habere non clubitant protestantes se

- coram concilio et quibuslibet piis et religiosis iudicibus

posse facile comprobare, quod etiam facturos I

saepe obtulerunt et nunc offerunt, et tarnen, si pontificiis

credimus, religionem profanarunt.

Imo in tantum progressi sunt ut integerrimum

indicium divellere conentur ....

An iudicium divellunt, qui non nisi iniquas, et

non minus contra Caesaris iussa et pacta quam contra

Dei legem latas sententias répudiant? Quod si

probe intelligere velis,' nihil integri, nihil sancti, nihil

aequi apud illos iudices esse, reputa quis sit, qui

eos tarn bellis encomiis praedicat. Neque enim a

pontificio [fol. 23] legato nisi nefaria mercede hano

laudem consequuti essent. Et sane satis apparet,

ut proiecto religionis studio earn sacrorum profanationem,

ex qua plerique eorum deliciantur, impudenter

defendant, colluviem pseudocleri, publicam

Germaniae pestem, non sine aperta patriae proditione

suo patrocinio sustineant, omissa Caesaris dignitate,

neglecto iure, in asserendo pontificis romani

tyrannide pertinacissime insistant. Quid in iudicio

tain comipto integritatis aut reverentiae esse potest?

Ut eo divulso etiam autoritas caesareae maiestatis

in Germania concidat ....

Bellum est hoc artificium, si quidem uno verbo

profligàtus hic nepos imperatori persuadere valeat,

protestantes illius potestati insidiari, pontificios autem

earn conservatam velle. At protestantes hanc

doctrinam profitentur, quae ex verbo Dei iubet omnem

animam potestatitms, quae gladium gestant,

suhiici. Pontificii autem se omni humano imperio

exemptos volunt, imo superiores. Protestantes cupiunt

valere leges, quas pii imperatores de personis

et rebus ecclesiasticis sancte condiderunt. Pontificii

eas, ut nullo iure nixas et sine imperio latas, abrogarunt,

condereque quamlibet sanctas et pias temeritatis

et illicitae audaciae esse pronunciarunt. Protestantes

denique nullum episcopum, ne romanum

quidem recipi' volunt, nisi qui secundum canones

ab impèratoribus fuerit comprobatus et cui examinando

adhibiti sint imperatorii magistratus. Pontificii

vero non solum se a principibus rite et veteri

instituto probari non sustinent, sed hoc quoque vel

iuris vel licentiae sibi sumunt, ut in sua manu sit

et imperatores instituere quos velint, et destitutes

a se honore abdicare, idque pro mera libidine et

summa cum reipublicae christianae pernicie, uti saepe

fecerunt. Per ambitum quidem profligata omni canonica

electione, episcopatus, abbatias et pinguiora

sacerdotia a principibus accipiunt, sed et haec non

aliter aestimantur quam aulicorum obsequiorum praemia,

nihil ad earn, quam principibus canones deferunt,

legitimam examinis potestatem. Et tarnen protestantes

autoritati quoque, potestati imperatoriae inimici,

adversi, insidiatores, infesti, et pontificii ämici ha-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!