30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

223 PSYCHOP LNNYOHIA. • . "' -N'.'•"' V;':' v 224

génère percipiamus gravein sensum hominis afflicti,

qui apud Deum conqueritur, se paene desertum cum

impiis in perditionem : quos Deus non nosse, et oblitus

esse dicitur, quia nomina eorum, in libro vitae

scripta non sunt: et de manu sua abiecisse, quia

eos non regit spiritu suo.

Quintum. Numquid mortuis faciès mirabilia,

aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi? Numquid

narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam ?

aut iustitiam tuam in terra oblivionis (Ps. 88, 12)?

Item: Non mortui laudabunt te, Domine, neque

omnes qui descendunt in infernum: sed nos, qui vidimus,

benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque

in saeculum (Psal. 115, 17). Item: Quae utilitas in

sanguine meo, dum descendero in corruptionem?

Numquid confitebitur tibi pulvis, aut annunciabit

veritatem tuam (Ps. 30, 10)? Quibus coniungunt

illud prorsus simile, ex cantico Ezechiae (les. 38,

18) : Quia infernus non confitebitur tibi, neque mors

laudabit te: non exspectabunt, qui descendunt in

lacuin, veritatem tuam. Yivens, vivens, ipse confitebitur

tibi, sicut et ego hodie: pater filiis notam

faciet veritatem tuam. - Et illud Ecclesiastici: A

mortuo, quasi nihil, perit confessio : confiteberis vivens

(Eccles. 17, 26). Nos respondemus, non simpliciter

his locis vocari mortuos, qui communi naturae

lege defuncti sunt, dum ex hac vita decedunt.

Non simpliciter dici, laudes Dei a morte cessare:

sed partim significari, non cantaturos Domino laudes,

nisi qui eius bonitatem et misericordiam senserint:

partim vero, non illustrari post mortem nomen

eius: quia non annunciantur tunc inter homines

eius bénéficia, quemadmodum in terra. Haec

singula expendamus ac ordine pertractemus, ut simul

et singulis locis reddamus suum sensum. Primum,

hoc discamus. Etsi per mortem praesentis

vitae 8olutio significatar saepius, et per infernum,

sepulcrum: usu [fol. 44] tarnen scripturae non infrequenti,

haec nomina accipi pro ira Dei et abiectione:

ut mori et in infernum descendere, vel in

inferno habitare dicantur, qui alionati sunt a Deo,

qui Dei iudicio prostrati sunt,'et eius manu attriti:

infernus ipse non sepulcrum, sed abyssum et confusionem

significet. Propterea aperuit infernus animam

suam et deglutivit multos ') (les. 5, 14). Atque

hoc quidem schema, quum passim in scripturis

se offerat, Psalmis tarnen maxime est familiäre: Veniat

mors super illos, et descendant in infernum

viventes (Psal. 55,16). Item: Deus meus nequando

sileas, et assimilabor descendentibus in lacum (Psal.

28, 1). Item: Domine, eduxisti ab inferno animam

meam, salvasti me a descendentibus in lacum (Psal.

1) Propterea .... multos. Hie versus omissus est 1576

seqq.

30, 4). Item : Oonvertantur peccatores in infernum,

omnes gentes quae obliviscuntur Deum (Psal. 9, 18).

Item: Nisi quia Dominus adiuvit me, paulo minus

habitasset in inferno anima mea (Psal. 94, 17). Item:

Dissipata sunt ossa nostra secus ') infernum (Psal.

141, 7). Item: Oollocavit me in obscuris, sicut mortuos

saeculi (Psal. 143, 3). In novo autem testamento,

ubi apud evangelistas est aStjc, interpres reddidit

infernum: sicut Lucae sexto decimo, de impio

divite: In inferno autem quum esset, etc. Item:

Matthaei undecimo: Et tu Capernaum, numquid in

coelum exaltaberis? Amen dico tibi, usque in infernum

descendes. In his locis non tarn locum, quam

eorum conditionem, quos Deus damnavit addixitque

exsilio, significat. 2 ) Atque id est quod in Symbolo

confitemuf, Christum ad inferos descendisse:

hoc est, in omnes mortis dolores pro nobis a patre

coniectum esse: omnes eius angustias et terrores

pertulisse, et vere afflictum. esse: quum prius dictum

esset, fuisse sepultum. Sic rursum vivere et

victuri dicuntur, quos Deus sua benignitate prosequitur:

Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem

et vitam usque in saeculum (Psal. 133, 3).

Item: ut eruat a morte animas eorum, et alat eos

in fame (Psal. 33, 19). Item: Evellet te Deus.de

tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra vivorum 8 )

(Psal. 52, 7). Item: Placebo Domino in regione vivorum

(Psal. 116, 9). Ut finem faciamus, unus nobis

locus sufficiat: qui utrumque ita graphice depingit,

ut, nobis tacentibus, sensum nostrum abunde

explicet: Qui confidunt in virtute multa, et in multitudine

divitiarum gloriantur. Frater non redimit,

redimet homo? num 4 ) dabit Deo placationem suam?

Et pretium redemptionis animae suae, et laborabit

in aeternum, et vivet adhuc usque in finem? Non

videbit interitum, quum videbit sapientes morientes?

simul insipiens et stultus peribunt. Sicut oves in

inferno positi sunt: mors depascet eos. Et dominabuntur

eorum iusti in matutino: et auxilium peribit

in inferno, a gloria ipsorum. Verum tarnen Deus

redimet animam meam de manu inferi, quum acceperit

me. Haec summa: Qui spem in divitiis habent,

et virtute sua, morientur, et in infernum descendent:

dives et pauper, stultus et sapiens, simul

interibunt. Qui sperat in Domino, liberabitur a potestate

inferni.

1) G. vertu: sur la gueule de la fosse, ad hebraicam veritatem,

ut Mi dicebant. Autor plerumque in Vulgata subsista.

2) In novo autem testamento .... significat. Haec

omnia desunt in Ed. 1642. Versio gaïlica habet quidem loca

ex Luea et Matthaeo petita sed praecedentibus e Psalmis ailegatis

presse iungit, omissa phrasi introductoria. Caeterum

Amst. emendat: exitio pro exsilio. 3) Versio gallica habet'

hic praeterea: Afin ques ie chemine devant toy en la lumière

des vivans, quod petitum est ex Psal. 56,14. 4) JSdd.recentiores

1576 seqq. emendant non, ad hebraicam veritatem. G-alr

lus facit cum antiqwioribus.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!