30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

495 CONSILIUM PAULI m. 496

Neque erit difficile hoc concilium celebrare, quod

omnes pii liomines continuis precious et vous a Deo

vel summo pontifice efflagitani, ut inter alios fecit paulo

ante rex Poloniae per proprium legatum.

Recte, nulla enim unquam celebrandi pii concilii

diffioultas Sanctis fuit, nee hodie foret, nisi a

pontifice romano eiusque creaturis, quibus ad legitimam

aliquam cognitionem descendere intolerabile

est, impedirentur. Yere enim pridem omneB pii homines

continuis id precibus et votis flagitarunt, sed

ut hactenus frustra id factum fuit, ita nihil in futurum

melius sperandum, nisi principes ipsi illud

invito pontifice indicant et célèbrent.

Inprimisque ipsi confoederati foederis sive ligae

catholicae per: quos, ut supra dictum, in uno articulo

constitutum est et iuratum, ut velint totis viribus suis

procurare concilium quod in diaeta ratisponensi, ut supra

dictum est, sine autoritate caesareae maiestatis

fuit conclusum.

Utinam hoc foedus non magis ad deterrendos

a studio reformationis bonos sit institutum, quam ad

corrigenda per concilium vitia ecclesiastica. Georgius

quidem Saxoniae dux, ut hie articulus de concilio

insereretur, autor fuit, sed quo animo eum créa- '

turae pontificis turn admiserint, etiam si ipsi dissimulassent,

quod non fecerunt, tarnen res ipsa satis

testaretur. Solenne enim hoc habent quoties reformatione

urgentur, quod Georgius faciebat, polliceri

concilium quod se semper pro libitu posse impedire

non dubitant.

Tempus enim opportunum est, nam quum caesarea

maiestas et christianissimus rex Gallorum sunt in hoc

tractatu pads, cuius sperari potest (Deo dante) finis

optimus, dumque tanta inter màiestates suas facta est

- coniunctio animorum, et tot signa bcnevolentiae omnibus

ostensa, omnium provinciarum suarum praelati

[fol. 36] tuto et commode venire poterunt.

Sicut concilium pontificii pium et verum celebrari

cupiunt, ita student, ut monarchis inter se per

omnia conveniat. Atqui si concilii celebrandi tunc

optima est opportunitas, dum ii duo monarchae, imperator

et rex Gallorum, inter se sunt concordes : quifactum

est, ut quum mantuanum suum concilium indixisset

Paulus tertius, quo tempore duo isti principes

gravissime inter se confligebant, et in speciem

etiam celebrare coepissent, statim atque induciae décennales

inter eos compositae sunt, revocaverit quos

Mantuam, ut fucus nationibus fieret, miserat, conciliumque

sic distulerit, ut omnem eius spem penitus

abscinderet?

Accedit insuper securitas conscientiarum inprimis

caesareae vel regiae maiestatis, deinde reliquorum prin-

cipum catholicörum, qui in privatis tradatibus aliquid

vel approbare vel permittere possent, vel forte ipsis invitis

decerneretur, quod esset in magnam Dei offensionem

et animorum perniciem, ut supra dictum est.

Eant nunc qui pontificem negant de servandis

conscientiis esse sollicitum. Ne quid enim susoipienda

ecclesiae reformatione peccent pii.principes, et in

eo conscientiam suam saucient, mavult hanc conscientiam

coram Deo et hominibus sustinere, ut se

autore non solum non corrigantur manifesta vitia,

quae in ecclesiam invaserunt, sed quotidie etiam augeantur.

Quid enim aliud est correotionem reiicere

in concilium, quam omne corrigendi studitim prorsus

abiicere? Ac bellum certe argumentum obtenditur:

possent aliquid approbare, vel concedere principes,

posset aliquid invitis ipsis decerni, quod in

magnam cederet Dei offensionem et animarum

perniciem. Id ergo periculi ut vitent, concilio melius

est omnia corrigenda delegare. Eius porro

convocandi arbitrium penes pontificem sit: quis enim

dubitet fideliter daturum operam, ut primo quoque

die cogatur? Nempe indictionem saltern mantuanam

promulgabit, quae mox in fumum abeat. lam

nimis meticulosi sunt prmcipes, nisi se omni religione

solutos credant, ubi in tarn fidelem vicarium

se exoneraverint. Nihil enim dubium est, quin sic

a iudicio Dei liberentur. Atqui periculum illud, quod

iste [fol. 37] tarn formidabile facit, ne quid perperam

decernatur aut concedatur, quale est hoc tempore?

Petunt enim protestantes, ut ad normam, quam semel

Deus per apostolos posuit et sanguine Christi sui

confirmavit, ecclesiae reformentur. An evangelium

quod Deus omni creaturae voluit praedicari tarn obscurum

est, ut nesciatur quo nos ducat? Nonne

exemplar quod sequamur habemus in veteri et puriore

ecclesia? Nonne exstant et décréta veterum

conciliorum et patrum sententiae satis clarae, quae

adiuvare nos et quasi dirigere ad scopum poterunt?

Ad haec an putamus fallere Christum, quum spiritum

suum pollicetur omnibus, qui ex corde ipsum

invocaverint? Tot adminiculis quum nos Dominus

confirmet, hoc unum terriculamentum nos percellet,

ne opem ferre ecclesiae extremo periculo laboranti

audeamus, timendum esse, ne quid perperam inconsulto

romano pontifice fiat. Interim quum tota ferme

religio apud homines collapsa, ad extremam quodammodo

ruinam inclinet, quum ecclesia lacera et

discerpta fidem nostram imploret, sponsione pontifi-'

eis suffiilti securis animis connivebimus?

Quod si ad concilium reiectum erit, maiestates

suae et reliqui omnes vacabunt omni culpa.

Quasi vero unquam habendum sit, si potestas

illis demandetur.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!