30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

137 LIBER I. CAPUT XXIII. XXIV. XXV. 138

tius ungues esse? tibi rictum ilium edendorum hominum

capacem? Non exigimus a te, ut manus ista,

exitium familia/rium certissimum, uUi salutaris sit: ut

iste animus fer ox, msatidbile gentium malum, citra

sanguinem caedemque satietur. dementia vocatur, si

ad octidendum amieum carnifex inter homines eligir

tur. Hoc est qua/re vel abominanda sit saevitia, quod

excedit fines, primum solitos, deinde humanos. Nova

supplicia conquirit, ingenium advocat, instrumenta excogitat;

per quae varietur atque extendatur dolor, et

delectetur malis Jtominum. Tunc ille diri dnimi morbus

ad insaniam pervenit ultimam, quum [pag. 130]

crudelitas versa est in voluptatem, et iam occidere hominem

iuvat. Nam talem virum a ter go sequitur eversio.

Odio, veneno, gladiis, tarn multis periculis petitur,

quam multorum ipse periculum est: privatisque

nonnunquam consiliis, alias vero consternatione publica

tircumvenitur. Levis enim et privata per nicies non

totas urbes movet. Quod late fur ere coepit, et omnes

appétit, undique conßgitur. Serpentes parvulae fallunt,

nee publice consequuntur. Ubi aliqua solitam

mensuram transiit, et in monstrum excrevit, ubi fontes

potu infecit, et si afflavit, deurit, obteritque, quacumque

incessit, baUistis petitur. Possunt verba dare,

et evadere pusiUa mala; ingentibus obviam itur. Sic

unus aegtr nee domum quidem perturbât. At ubi crebris

mortibus pesUlentiam esse apparuit, conclamatio

civitatis ac fuga est, et diis ipsis manus intenduntur.

Sub uno aliquo tecto flamma apparuit, familia vicinique

aquam ingerunt. At incendium vastum, et mul- ,

tas iam domos depastum, parte urbis obruitur. j

Quid enim interest] Ad illud referendum, quod |

in superiori capite dixerat, abiecto nomine in sylyestre

animal transire, qui sanguine gauderet et TUI- !

neribus: nunc per apostrophen seu aversionem ad

Alexandrum, Quid interest, inquit, tuam ipse crudelitatem

exsequaris, an dentibus leonis saeyias? etc.

Haec figura /itraßaag dicitur Rutilio Lupo.

Lysimaehum] Hie inter scriptores non convenit,

quod multi affirmant Lysimachuni leoni obiectum

ab Alexandra: unus Q. Ourtius earn opinionem refellit.

Nam et ipse Seneca alibi, et Valerius libro

IX. cap. de ira et odio, et Iustinus libro XV. consentirait

obiectum fuisse, sed quum ad conspectum

eius concitus leo impetum fecisset, manum manipulo

inyolutam in os eius immersisse, arreptaque lingua

feram exanimasse. Curtii autem verba sunt libro

VUE.: Inter quas quum leo magnitudinis rarae ipsum

regem invasurus incurreret, forte Lysimachus,

qui postea regnavit, proximus Alexandra, venabulum

obiicere ferae coopérât. Quo rex repulso, et

abire iusso, adiecit, tarn a semet quam a Lysimacho

leonem interfici posse. Lysimacbus enim quondam

quum yenaretur in Syria, [pag. 131] occiderat

eximiae magnitudinis feram solus: sed laevo humero

usque ad ossa laceratus, ad ultimum periculi per-

venerat. Id ipsum expröbrans illi rex, fortius quam

loquutus est fecit. Nam feram non excepit modo,

sed etiam uno vulnere occidit. Fabulam quae ol>

iectum a rege Lysimachum temere vulgavit, ex eo

casu ortam crediderim. Apud Plutarcbum nulla

mentio. At yero boc pbilosopbis et oratoribus, quibus

non est propositum perpetuam historiam texere,

permittitur res dubiae fidei prout locus postulat, in

usum suum accommodare. Quod tarnen non semper

observât Seneca. Libro enim H. de Ira, rem

a nullo, quod sciam, memoriae proditam, de Alexandra

confinxit, admonitum matris epistola ut a

veneno Philippi medici caveret, acceptam ab eo potionem

nibilo minus interritum bibiase: quum banc

epistolam non matris, sed Parmenionis fuisse testentur

Plutarcbus et Arrianus inter Graecos, ex Latinis

Ourtius et Iustinus.

Non exigimus a te~\ Per modum concessionis

gradatim procedit, donee ad id quod est maximum

perveniat, quo maiorem faciat invidiam. Bstque

amplificatio per ratiocinationem, ut docet Fabius libro

VUE.: Non petimus ut alicui prosis, familiaribus

tuis exitium afferre solitus, nedum extraneis.

Non exigimus ne noceas, qui in omnium gentium

clades natus es: verum ut modum aliquem adbibeas

saevitiae, et usitato more crudelis sis. Tale est illud

Veneris apüd Vergilium lib. X- Aeneidos, quantum

ad concessionem :

Nil super imperio moveor: speravimus ista

Dum fortuna fîiit: vincant quos vinoere mavis.

Si nulla est regio Teucris, quam det tua coniux

Dura, per eversae genitor fumantia Troiae

Excidia obtestor, liceat dimittere ab armis

Incolumem Ascanium liceat superesse nepotem.

Aeneas sane ignotis iactetur in undis,

Bt quacunque viam dederit fortuna, sequatur:

Hunc tegere, et dirae valeam subducere pugnae.

Nam Iupiter et imperium et victoriam et salutem

Aeneae promiserat.

Exitium familiarium] Nempe quae Clytum inter

epulas transfoderit, ex Macedone et libero pigre

in persicam servitutem transeuntem. Nam Parmenionem,

et eius filium Pbilotam, purpuratorum praecipuos

et duces primarios exercitus non sua manu

interfecit Alexander, sed occidendos suis tortoribus

dedit. Trogus libro IX. de eo et Philippo patre:

Iram pater dissimulare, plerumque et vincere. Büc

ut exarsisset, nee dilatio ultionis, nee modus erat.

Regnare ille cum amicis volebat, bic in amicos regna

exercera; amari pater, [pag. 132] hie male metui.

Clementia vocatur] Seite hunc locum reposuit

Erasmus, ut cum Vergiliano carmine conveniat:

Si pereo, manibus hominum periisse iuvabit.

Instrumenta excogitat per quae varietur] Non enim

tyrannis satis est mortem infligera, sed novas artes

excogitant, quibus diu misère langueant, quos tandem

volunt perire: quo scilicet se mori sentiant, ut

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!