30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

PROLEGOMENA. LUI

sélotem Nicopöli PampMliae. lam quis sub hoc Ioannis Zelotae nomine lateat, nullo temporis momento

nobis dubiuin fuit, qui primo statim obtutu Wendelini nostri Rihelii typos et scripturae compendia,

nobis quam maxime familiariter cognita, deprehendimus.

Age Tero, quod curiosius exspectabis, autorem Calyinum tibi demonstremus oportet. Hunc nobis

commendabit amicorum ipsius non infimo loco clarus Ioannes Sleidanus, historiographorum illius aetatis

celeberrimus, eoque ipso anno 1540 Argentorati degens, quotidiana fere consuetudine Oalvino proximus.

Is in suis de statu religionis et rei publicae Oarolo Quinto Oaesare commentariis libro XHI. ad a. 1540.

(Edit. Francof. 1786. T. II. p. 181 seqq.) haec habet, quae quamvis paulo fusius exposita, intégra tarnen

hic apponere operae pretium erit:

De cardinali Farnesio supra diximus. Is Lutetia Parisiorum profectus cum Caesare fuit in Belgium,

adolescentiae vix egressus annos; et Caesar em indignetulisse ferunt, quod non aliquem aetate consilioque

gravem pontifex misisset. Quum igitur de religione, deque hello iurcico incidisset déliberatio, et GranveUanus

verba fecisset, Farnesius tandem, praesente Caesare atque Ferdinando rege, sententiam dicit, pontificem

valde cupere paean et consensionem Germaniae, sed talem quae Deo sit non ingrata, cupere etiam ut

omne robur expediatur in Turcam: sed ad religionem et protestantes quod attinet, non semel cum Ulis actum

esse de concordia, praesertim in Augustae comitiis, et exhibitam ab Ulis tum fuisse dodrinae suae confessionem:

quod sane scriptum, licet multos habeat error es, ab ipsis tarnen inter ea sit violatum; itaque quum nihil

certi sequantur atque statuant, et sint tanquam anguiUae lubricae, nihil cum ipsis agendum esse praeterea.

Superiori etiam anno regem, hortatu Brandeburgici principis, alteram instituisse cum ipsis actionem, sed in

ipso limine, quod did solet, illos impegisse, nee obscure demonstrasse, quam sint animo a concordia prorsus

alieno. Quum enim ab officio semel et a disciplina recesserint, eo nunc esse progressos, ut, pontificem non

emendatum, sed exstinctum, et vitia non sublata, sed ipsam apostolicam sedem velint exstirpatam, ut omnis

inde iurisdictio corruat ecclesiastica. Quumque id ausi fuerint ante annum proximum, Europae statu paulo

tranquilliori, quid nunc credibile sit eos facturos, pace nondum constituta cum Galliae rege, et Turca rursum

imminente Bannoniis? Nimirum in hac temporum calamitate multo futuros esse proterviores. Nee esse quod

putentur ab instituto posse dimoveri : nee enim pauca quaedam in controversiam venire, sed de plurimis dogmatis

disceptari. Deinde prope incertum esse, cuiusmodi sit ineunda concordia, quum inter se dissideant ipsi:

nam aliam esse Lutheri, àliam Zuinglii doctrinam, ne quid interim de reliquis dicatùr sectis: et ut concordiae

spes aliqua sit, illos tarnen non esse parituros ecclesiae romanae, nisi multa ipsis invicem permittantur,

nimirum. intégra coenae Domini perceptio, coniugium sacerdotum et id genus alia: quae quidem sine publico

decreto non sint immutanda. lam si quis dicat, haec Ulis otii communis et tranquillitatis causa concedi et

consensum post impetrari posse vel summi pontifias vel etiam concilii, non male quidem istud did, sed *fore

ut Uli mox earn facultatem arripiant, non exspectata confirmatione publica. Quod si fiat, omnem eos esse

proiecturos concilii curam, qua quidem ex re magna sit oritura divisio per orbem christianum, quando videlicet

a Germaniae ritibus Gallia et Hispania et Italia et reliquae provinciae plane dissidebunt. Quod si

deinde concilium forte mutationem factam et ad tempus concessam improbet et contrarium quoque statuât,

nullam fore spem amplius in viam revoeandae Gemaniae suis in opinionibus iam confirmatae, et periculum

esse ne protestantes, quod unum in primis moliantur, reliquos etiam ordines ad defectionem impellant. Caesarem

ipsum non ignorare, quemadmodum anteüctis annis Uli de cogendo concilio decretum fecerint in imperii

comitiis, autoritate sua quadam, ipso non consulto. Ne quid ergo simile posthac fiat, esse providendum. Haec

autem ideo sese referre, quo videant uterque quid sperandum sit ex privatis Ulis actionibus et colloquiis. De

pace cum Ulis actum esse Schuinfurti, et post Noribergae fuisse pactas inducias, constituta poena: sed illos, non

habita ratione tanti beneficii, violasse pacta suumque foedus auxisse novis multarum civitatum atque prin-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!