30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

501 CONSILIUM PAULI lu. 502

Tantisper forsan consensum horum monarcharum

pontificii optent, dum publica christiani nominis

pace ad conficiendos exstinguendosque protestantes

abutantur. Quam autem alias veram et stabilem

concordiam inter hosce monarcbas ferre pontifex

soleat et ipsi sunt optimi testes et satis superque

pridem tot gravissimis Italiae calamitatibus

aeclaratum est. Protestantes autem quia non principum

dissidiis sed Christo confidunt et quum ab

omni rerum humanarum perturbatione tum sanguinis

cbristiani profusione, ut par est, abhorrent: hos

prinoipes sublatis dissidiis omnibus convenire inter

se ex animo optant. Neque enim dubitant quin tum

daturus sit Deus, ut inita sancta conspiratione sicut

Turcis propulsandis, ita et ecclesiis restituendis

sese impendant. Habent igitur protestantes causam

cur perpétua et virium et animorum coniunctione

cohaerere ipsos inter se velint.

Poterunt etiam maiestates suae reiectis (ut dictum

est) tractatibus religionis ad concilium interim cum principïbus

catholicis de auxilio contra Turcam se stabilise

sine ulla mora.

Atqui si Dei beneficio porro fiat quod fieri coeptum

est, ut plures commun! religione Christi quam

vulgari superstitione catholici fieri malint eaque causa

se protestantibus adiungant socios, potius quam in

pontificii foederis societatem adduci se sinant, quid

inquam tune futurum est? Nam ipse iam pontifex

•confessns est, non aliter resisti posse buic atrocissimo

hosti quam si universae christiani nominis vires inter

se coalescant et coadunentur ad ipsum opprimendum.

Quod si etiam stabilito catholicorum foedere et

coepto per maiestates suas concilio, et incisa protestantium

spe, de-religione pervertenda et bonis ecclesiarum

diripiendis ....

[fol. 43] Bella et expedita pontificis ratio, siquidem

earn Christus ratam habeat. Nihil benevolentia,

aut humanitate obtineri a protestantibus posse

spes est, eo itaque necessitatis aaigantur, ne se movere

ausint. Deinde coepto concilio admonendi

erunt a principibus, ut ad audiendam, quae in caput

suum feretur, sententiam sistant. Atque hie

obiter aperit, quousque progredi in animo habeat.

Coepto, inquit, concilio quamprimum de protestantibus

agatur, et quando perficietur? Ex ipsa agendi

série aestimare licet. Est tarnen aliquid quod de

inchoando loquitur, quasi difficile aut novum sit fucum

facere, ut indictum habeatur pro ineepto. Verum

fingamus hue quoque se extendere papae largitatem.

Quid prima statione fiet? Sicut gravioribus

malis quaerenda sunt priore loco remédia: a

protestantibus sumendum exordium. Oompareant

igitur vel ad causam dicendam, vel si ita patribus

visum fuerit, ad audiendam indietae causae senten­

tiam. Quid statutum, decretum, pronunciation fuerit,

dicto si audientes fore reoipiant, de suis capitibus,

imo de suis animis decerni quod visum fuerit

consentiant. Atqui non tantum periculose id sint

facturi in re dubia, sed cum certa sui pernicie religionem

insigni perfidia prodituri. Quibus enim

tantum iuris deferent? certe minime obscurum est,

quibus vel peeudibus, vel beluis, maxima ex parte

chorus ille venerabilium episcoporum et abbatum constet.

Pauci quidem liberalibus diseiplinis egregie

sunt instituti, sed eo peiores quod quidquid habent

ingenii ac doctrinae in pessimos usus ebnferunt. Ex

alus vix deeimum quemque reperias, qui vel medioeri

literarum cognitione leviter tinetus sit. In

vera Christi intelligentia totaque religionis administratione

vix centesimus, qui non sit asino quolibet

stupidior. Postremo ut doctrinam illis et singularem

regendae ecclesiae peritiam concedamus, certum

est tarnen obstinatis et auribus et animis contra

Christum eiusque veritatem staturos. Ubi ergo Claris

iudieiis providebunt protestantes, vel potius quasi

habito praeiudicio cernent, summam esse postulati <

ut in religionis abolitionem consentiant, deinde ut

se suaque latronum libidini permittant, quid facturus

iudicamus? Sed indulgentiores erunt saneti patres

quam ut funditus perditos velint protestantes. Quis

autem erit lenitatis modus? adhibita scilicet paterna

castigatione ut propter rebellionis ac defectionis

scelus tripla vel quadrupla in bellum turcicum

collatione muletentur. Religioni porro quam bene

consuletur? At nefas est de mysteriis a sede romana

comprobatis vel apiculum unum convellere:

prostrata ergo in eo statu iaceat, quo ante annos viginti

quinque fuit. At quid calamitosius est? nonne

[fol. 44] praestiterit centies potius iugulum praeberequam

evangelii causam deserendo et Christum abnegarevitam

nostram, et Deo renunciare? Esto, sed

quameunque in partem res cadat, hie tarnen erit

finis concilii: si obsequentes se ad omnia protestantes

praebuerint, sanetissimus pater valere iubebit ae

plaudere ; sin vero restiterint, classico abrumpet sessionem.

Verum quum omnia consilia ex foederis

robore pendeant, viderit ut earn ad quam tanta contentiono

anhelat actionem assequatur. Quod si hac

parte obtinuerit, nos tarnen seimus et ipse aliquando

sentiet: nullum consilium, nullam astutiam, nullos

conatus, nullas vires adversus Dominum valere, cui

nos bona conscientia militamus. Intentus enim vultus

Domini super omnes iniquos, ut de terra excidat

memoriam eorum, pios vero et se timentes oastris

angelorum suorum circumdat, ut eripiat eos ex

omni malo. Nam quod eversionem religionis opumque

ecclesiasticarum direptionem protestantibus hie

obiieit sua ipsius vanitate abunde refellitur.

Maiestates suae et reliqui Grermaniae principes

B-2*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!