30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

IOAN. CALVINUS

PIO LECTORI S.

Etei iam eum fructum apud pios aliquot viros Epistolae istae nostrae ediderunt, qui spem aliquanto

maiorem mihi in posterum faoiat: quoniam tarnen et familiäres quosdam meos, et alios non paucoB,

a quibus lectae fuerunt, etiamsi mihi verbotenus assentiantur, non tarnen magnopere hinc commoveri

audio, quod duram asperamque nimium conditionem a me sibi causentur imponi: non minimum visus sum

mihi operae pretium facturus, si paucis hie probos omnes obtestarer, ac per tremendum illudDei nomen

obsecrarem, ne quas e Dei verbo sumptas exhortationes hic habent, perinde accipiant, ac si fabula sibi a

poeta, aut a rhetore aliquo declamatio recitetur, quam plausu blandisque acclamationibus satis sit accepisse:

verum et vitae doctrinam tradi sibi meminerint, quae non aliter quam obtemperando rite approbetur:

et earn ipsam doctrinam Dei verbum esse cogitent, quod impune ludibrio habituri non sint. Quam

sententiam quia pluribus in praesentia Verbis persequi non licet, uno Iezechielis prophetae vaticinio summatim

complectar. Insignis est locus (33, 31 ss.) qui et in Iudaeorum exemplo quandam infelicis

huius saeculi effigiem repraesentet, et terribili divini iudicii exspectatione merito nos percellere debeat.

Turmatim (dicebat prophetae Dominus) ad te veniunt, coram te sedent, verbaque tua audiunt, sed ea

non exsequuntur. Ludibrium enim in ipsorum ore, et cor eorum in avaritiam inclinatum. Et factus es

illis non secus ac ludicra cantio sonorae dulcedinis, quandoquidem verbis tuis intentas habent aures, quae

exsequi non curant. Sed quum tempus venerit (quod certe iam instat) cognoscent apud se fuisse prophetam.

Yale. G-enevae, pridie Idus Ianuarii. Anno 1537.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!