30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

35 DE CLEMENTIA m

aniino inhaerere: dabit impunitatem, nec accipientibus

nocituram, nec dantibus. Oaeterum quod hic

Seneca reverti ad innocentiam, Terentius in Andria

redire inviam dixit, Cicero ad meliorem frugem se

recipere.

Non tamen vuïgo ignoscere decef] Hactenus Seneca

non semper esse suinino iure agendum disseruit :

sed quoniam sapientes defîniunt virtutem [pag. 23]

esse mediocritatem, quae est, ut Cicero loquitur, inter

nimium et parum: prospiciendum est ne dementia

in excessum prolapsa, vitio magis quam virtutiadscribatur.

Est quidem ignoscendum, sed non omnibus.

Quidam enim venia emendantur, alii depravantur.

Hac ratione si iudex poenas temperet,

seiet quibus finibus yirtutis medium limitetur.

Vulgo, adverbium est, quod significat passim et sine

discrimine, ut ostendit Cicero in oratione pro Muraena:

Num locum ad spectandum dare, aut ad prandium

invitare? Minime, sed vulgo passim. Quid est

vulgo? universes. Yergilius Georg. III.:

Nec funera vulgo

Tam mulca informes ursi stragemque dedere.

Terentius in Heautontimorumeno':•

Quod ego tantum sceleris admisi miser?

Vulgo id faciunt.

Non igitur infimum plebis ordinem venia dignum

negat, sed clementiam, ne sit dissoluta ac nimia,

certa ratione terminât.

Uli discrimen sublatum est, confusio sequitwr]

Nunc rationem assignat, cur non sit vulgo ignoscendum:

quia sunt plerique adeo perditi ac profligati,

ut nisi poena coerceantur, statim abrupturi sint pudoris

ac modestiaè repagula. Hic meminerit iudex,

veterem ferendo iniuriam, novam se irritare. Proponat

sibi quod ait Cicero in Miloniana, maximam illecebram

peccandi esse impunitatis spem. Et actione

V. in Yerrem: O consuetudo peccandi quantam

babes iucunditatem in improbis quum poena abfuit,

et licentia consequuta est. Ita serpit illud insitum

in natura malum consuetudine peccandi libora,

finem ut audaciae statuere non possit. Offic. H. :

Nïsï multorum impunita scelera tulissemus, nunquam

ad unuin tanta pervenisset licentia. Hae

sunt iudicis partes, ad levicula.connivere, et quae

ad exemplum trabi non possunt: alia vero acriter

observare, quae exemplo etiam nocent. Bene ergo

Cicero ad Brutum: Salutaris severitas vincit inanem

speciem clementiae. «

Itaque adhïbenda est moderatio] Iam ostendit neque

iustam esse severitatem, quae praecise adeo et

inexorabiliter poenas exigit, neque videri clementiam

inter virtutes numerandam, quae passim ac

promiscue se exbibet. Consectarium est, laudâbi-

' lern esse moderationem quae âliquid ex utroque

temperet. Hanc sententiam pulchre exsequitur Cicero

ad Brutum. Ut Solonis, inquit, dictum usur-

pem, qui et sapiens fuit unus ex septem, et legum

scriptor solus e septem. Is rempublicam duabus

rebus contineri dixit, praemio et poena. Est scilicet

utriusque rei modus, sicut reliquarum, et quaedam

in utroque génère mediocritas. Publius Mimographus:

Bonus iudex est qui novit dispensare quod

dandum est, et quatenus. ') Cicero Offic. I. : Et tarnen

ita probanda est mansuetudo, ut adhibeatur

reipublicae causa severitas, sine qua administrari

civitas non potest. Hoc voluit Plinius in [pag. 24]

Panegyrico bis verbis: quam mitis severitas, quam

non dissoluta dementia. '

Sanabüia ingénia, a deploratis! In hoc discrimine

temperamentum est, quod in poenis .constituendis

requiritur. Sic habet Piatonis lex lib. IX.

de legg.: Quos vero insanabiles esse legislator cognoverit,

ultimo supplicio hos afficiet, non ignorans

satius fore iis qui insanabiles sunt, mori, quam

vivere: ac si vita privantur, dupliciter prodesse

caeteris. Nam et ipsorum exemplo caeteri deterrentur,

et improbis hominibus civitas mundatur. Sic praefatur

Tullus Hostilius apud Livium, quum animadvertit

in Metium foedifragum ac proditorem: Meti

Suffeti, si ipse discere posses fidem ac foedera servare,

vivo tibi ea disiplina a me adhibita esset:

' nunc quoniam tuum insanabile ingenium est, tu tuo

supplicio doce humanum genus ea sancta credere,

quae a te violata sunt. Sanabilia ingénia metaphorice,

deploratis opposuit, translatione a medicis

sumpta. Nam deploratum ea ratione dixit, qua Terentius

conclamatum, pro desperato. Sic Livius

lib. Y. : suam quisque spem, sua consilia communibus

deploratis exsequentes. Lib. IX. : quum haec

audirentur et diceréntur, et deploratum paene romanum

nomen in consilio sociorum fidclium esset.

Non adeo frequens est verbum deplorare in hac

significatione; Livius tarnen utitur lib. HI.: id vero

regnum haud dubie videri, deploratur in perpetuum

libertas. Hinc ducta loquutio, quod mortuorum

cadavera rogo imposita deplorantur, et per intervalla

conclamantur. Huiusmodi hominem profligatissimum

Graeci xaxéxvqv vocant, quasi vitiorum

habitu depravatum: quo verbo usus est Cicero lib.

I. ad Atticum. In id genus iominum id etiam conferri

potest: swfiuroç fiiv ajiCwaxtav iâiicu texvy ipvxyç

de voaqfia iarqog iccerai &âvaxoç. Corporis valetudmi

ars medetur: animae morbo sola mors. Frangas enim,

ut ait Fabius, citius quam corrigas.

Nec vulgarem, nec àbscissam] Stili ubertate ioterdum

luxuriat Seneca. Iam dixerat non omnibus

nec vulgoi ignoscendum: nunc eandem sententiam

aliis verbis repetit. Abscissam dixit pro abrupta et

1) Banc sententiam inter caeteras quae hodie sub Publii

nomine circumferuntw frustra quaesivimus.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!