30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

207 PSYCHOPANNYCHIA. 208

non consumit coniuncta, sed dividit: quum origini

suae utrumque reddit.

Tertio loco afferunt, quod toties dormire legantur,

qui mortui sunt. TJt de Stephano, Obdormivit

in Domino (Act. 7, GO). Item, Lazarus noster dormit

(Ioann. 11, 11). Item, Nolite solliciti esse de

dormientibus (1 These. 4, 13). In libris vero Regum

saepissime, ut vix alia phrasis scripturae sit

familiarior. Maxime vero instant, quum arripiunt

sententiam ex libro lob (14, 7 seqq.): Lignum, habet

spem: si praecisum merit, rursum virescit, et

rami eius pullulant. Homo vero ubi mortuus fuerit,

et nudatus atque consumptus, ubi quaeso est? Quomodo

si recédant aquae de mari, et fluvius vacuefactus

arescat: sic homo quum dormierit, non consurget,

nee evigilabitur de somno suo, donee atteratur

coelum. Si animae ideo vobis dormire credantur,

quia mors vocatur dormitio: primum, anima Christi

eodem somno correpta est. Sic enim in persona ipsius

loquitur David (Psal. 3, 6) : Ego dormivi, et somnum

cepi, et exsurrexi, quia Dominus mecum est.

Et audit ab inimicis sibi insultantibus verbum iniquum:

Numquid qui dormit, non adiiciet ut resurgat

(Psal. 41,9)? Si autem nihil tam huinile atque

abiectum de anima Christi suspicandum est, ut disputatum

est fusius, nemo ambigat, quin scriptura

externam duntaxat corporis compositionem spectaverit:

et illud dormire ab hominum aspectu duxerit.

Haec enim duo promiscue leguntur: Dormivit

cum patribus suis: et, Appositus est patribus suis.

Quum anima non apponitur animis patrum, sed corpus

in sepulcrum patrum deferatur. Est etiam secundum

me, quod impiis quoque regibus attribuit

Samuel hanc dormitionem in Regum historia: quod

idem videre est in posterioribus libris Regum, et

libris Paralipomenon. Quum auditis dormire impium

cogitatis animae somnum? quae peiorem habere

carnificem non potest, a quo torqueatur, quam

malam conscientiam. Ubi somnus inter tales angu8tias?

Impii enim sicut [fol. 29] mare fervens,

quod quiescere non potest, et redundant in conculcationem

fluctus eius et lutum. ') Non est pax impiis,

dicit Dominus (les. 57, 21). Et tarnen David

quum vellet exprimere conscientiae acttleum acerrime

pungentem: Illumina, inquit, oculos meos, ne

unquam obdormiam in mortem (Psal. 13, 4). Ecce

fauces inferorum miserum obsident, vis peccati exagitat,

et tarnen dormit: imo vero ideo dormit, quia

haec patitur. Hie etiam ad prima discendi elementa

reiieiendi sunt, qui needum didicerunt »axà avvtxdoxqv

a parte interdum totum intelligi, interdum a toto

1) Quod sie vertu GaUus: ses flots regorgent en roulement

et iettent de la fange et des ordures. Gallasius scrip-

*it: redundant fluctus eius in conculcationem et lutum. Quem

deinde caeteri sequuti sunt.

partem : quum haec figura toties usurpata sit in soripturis.

Nolo mihi fidem haberi, nisi prius locos aliquot

protulerim, qui évinçant synecdochen esse in

usu ülius verbi, quoties pro morte' legitur. An vero

quum lob diceret: Ecce nunc in pulvere dormio, et

si mane me quaesieris non subsistam (lob. 7, 21):

existimabat animam somno perfusum iri? Atqui, non

erat coniieienda in pulverem: ergo non in pulvere dormitura

erat. Alio etiam loco, quum diceret : Et tamen

simul in pulvere dormient, et vermes operient eos (lob.

21,26); etDavid (Psal. 88,6): Sicut vulneratidormientes

in sepulcris: an videntur vobis animas vermibus

exposuisse, quas arroderent? Idem nos docet propheta,

qui scripturus exitium Nabuchadnesar : Conquievit,

inquit, et siluit omnis terra, abietes quoque laetatae

sunt super te, et cedri Libani: ex quo dormisti, non

ascendit qui succidat nos (les. 14, 7 ss.). Et paulo

post: Omnes reges gentium universi dormierunt in

gloria, vir in sede sua : tu autem proiectus es e sepulcro.

Quae omnia de cadavere dicta sunt: ut dormire,

sit iacere et prosterni : a more dormientium, qui humi

prostrati iacent. Hanc loquendi formam poterant

eos docere ethnici, quorum unus : ') Nobis quum semel

occidit brevis lux, Nox est perpétua una dormienda.

Alter vero: Stulte, quid est somnus, etc.

Alibi: Dicite, Nasonis molliter ossa cubent. Atque

haec quidem loquuntur, qui multa fingunt de inferis

portonta, multasque et varias passiones, quibus mortuorum

umbrae afficiantur. Qua ratione a veteribus

impo'situm nomen loco, qui mortuorum sepulcris destinaretur,

XOI(M]T^QIOV dno zov xoijxàa&av, quod dormire

significat. Non quod intelligerent ülic mortuas

animas ad quietem reponi, sed corpora. lam

satis evanuisse arbitror ipsorum fumos, quibus animarum

dormitionem involvebant, ubi probatum est,

nusquam inveniri in scripturis, dormiendi verbum

attributum animis, quoties pro morte legitur positum.

Caeterum de animarum quiete fusius alibi disseruimus.

Quarto, locum Solomonis in nos, quasi, fortissimum

arietem, impellunt. Ubi ille in Ecclesiasta suo

scribit: Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret

eos Deus* ut ostenderet similes esse [fol. 30]

bestÜ8. Idcirco unus interitus est hominis et iumentorum,

et aequa utriusque conditio. Sicut moritur

homo, sic et ilia moriuntur. Similiter spirant omnia,

et nihil habet homo iumento ämplius. Cuncta

subiacent vanitati, et pergunt in unum locum. De

terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur.

Quis novit an spiritus filiorum Adam ascendat sursum,

et spiritus iumentorum descendat deorsum (Ecoles.

3,18 s.)? Quid si uno verbo Solomon ipse hie

Ulis respondeat? Vanitas vanitatum, dicit Ecclesia-

1) Catullus carm. 5. Caetera Ovidii. Versio gallica haec

omnia omittit.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!