30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

409 AD SADOLETI EPISTOLAM. 410

instituti forent, multas sibi fabricati erant mutiles

nugas, quibus favorem sibi tuum conciliarent: in

quibus ita sibi blandiebantur, ut prae illis paene

contemnerent, quam in lege tua commendasti verae

iustitiae regulam: adeo humana décréta, occupato

semel regno, tuis ipsius praeceptis, si non fidem,

at certe autoritatem derogaverant. Haec, Domine,

ut animadverterem, tu mibi spiritus tui claritate

affulsisti; ut deprehendereni quam impia noxiaque

essent, tu mini facem Terbo tuo praetulisti; ut pro

merito abominarer, animum meum pupugisti. In

ratione vero doctrinae reddenda, vides quid conscientia

mea ferat: non fuisse scilicet mibi propositum,

extra eos evagari fines, quos videbam servis tuis

omnibus esse constitutos. Quod ergo didicisse me

ex ore tuo non dubitabam, fideliter ecclesiae dispensare

volui. Eo certe me potissimum tetendisse constat,

in quo plurimum elaboravi. Nempe ut bonitatis

iustitiaeque tuae gloria, [fol. 41] discussis quibus

antea obtegebatur nebulie, conspicua emineret;

ut virtutes beneficiaque Cbristi tui, abstersis omnibus

fucis, ad plenum effulgerent. Nam et nefas

esse ducebam, eas res in obscuro iacere, quibus cogitandis

ac reputandis essemns nati. Nec maligne

aut tenuiter putabam indicandas, quarum amplitudine

longe inferior esset omnis oratio. Nec dubitabam

in illis diutius bomines detinere, ubi eorum

quoque salus residebat. Non enim fallere posset oraculum

illud: Esse banc vitam aeternam, nosse te

verum Deum, et quem misisti Iesum Christum (Ioann.

17, 3). Quod autem mibi de discessione ab ecclesia

obiicere soliti sunt, neque in eo male mihi

conscius sum: nisi forte pro desertore babendus est,

qui ubi milites fusos ac palatos videt procul ordines

reliquisse, signo ducis sublato, eos in stationes

suas revocat. Sic enim dispersi erant tui omnes,

Domine, ut non modo imperia exaudire non possent,

sed etiâm ut obliti propemodum essent et ducis

sui, et militiae, et sacramenti militaris. Ego,

ut eos ab errore colligerem, non alienum signum

sustuli, sed insigne illud tuum vexillum, quod nobis

sequi necesse est, si volumus in populo tuo censeri.

Hic manum mibi iniecerunt, qui quum alios

retinere in ordine deberent, in errorem abduxerant;

et quum minime desinerem, violenter restiterunt.

Hic coeptum est graviter tumultuari, donec ad dissidium

usque certamen exarsit. Yerum penes quos

sit culpa, tuum est nunc pronunciare, o Domine.

Ego semper et verbis et factis testatus sum, quanto

unitatis studio tenerer. Terum illa mihi erat ecclesiae

unitas, quae abs te inciperet, ac in te desineret.

Quoties enim pacem et consensionem nobis

commendasti, simul ostendîsti, te unicum esse illius

conservandae vinculum. Me, si pacem habere

vellem cum iis qui se iactabant ecclesiae praesules

et fidei columnas, earn redimere oportebat veritatis

tuae abnegatione. Quidvis autem potius subeundum

esse censui, quam ut ad nefariam istam pactionem

descenderem. Nam Christus ipse tuus nobis edixit,

etiam si coelum terrae permisceatur, oportere tarnen

verbum tuum aeternum permanere (Matth. 24, 35).

Neque vero dissidere me ab ecclesia tua putabam,

quia mihi cum primoribus illis bellum erat. Nam

et per filium et per apostolus praemonueras, ad eum

locum emersuros, quibus consentiendum minime esset.

Non de extraneis ille hominibus, sed iis, qui

se pro pastoribus venditarent, praedixerat, fore lupos

rapaces et pseudoprophetas, simulque mandaverat

ut caverem (Matth. 7, 15). Tibi cavere iubebat,

an ego manum praebuissem? Nec magis pestilentes

fore ecclesiae tuae hostes denunciabant apostoli,

quam intestinos qui sub pastorum titulo delitescerent

(Act. 20, 29; 2 Petr. 2,1 ; 1 Ioann. 2, 18). Quos

pronunciabant esse [fol. 42] habendos pro hostibus,

ab iis cur dubitassem me seiungere? Erant mihi

in oculis prophetarum tuorum exempla, quibus videbam

tantas fuisse contentiones cum saeculi sui

sacerdotibus ac prophetis: quos certe constat fuisse

in populo israelitico ecclesiae praesules. At non

ideo habentur pro schismaticis prophetae tui, quod

dum collapsam religionem instaurare volunt, illis

summa vi repugnantibus non cesserint. Manebant

ergo in vera ecclesiae unitate, quum a sceleratis sacerdotibus

diris ominibus ') devoverentur, quum indigni

censerentur, qui locum inter homines, nedum

inter sanctos haberent. Eorum ergo exemplis confirmatus

sic constiti, ut nihil me îllae de ecclesiae

desertione obnunciationes minacve territarent, quo

minus constantcr intrepideque pergerem iis adversary

qui sub pastorum persona plus quam impia tyrannide

ecclesiam tu am disperdebant. Eram enim

mihi optime conscius, quanto uniendae ecclesiae tuae

studio nagrarem, modo concordiae eius vinculum

esset tua Veritas. Qui subsequuti sunt motus, ut a

me non sunt excitati, ita non est cur mihi imputentur.

Scis, Domine, res etiam ipsa apud homines

testata est, ut nihil quaesierim, quam verbo tuo

controversias omnes dirimi, quo coniunctis animis

utraque pars ad stabiliendum regnum tuum conspiraret:

ut non detrectarim, vel capitis mei dispendio,

pacem ecclesiae restitui, 6i frustra tumultuari

deprehensus forem. Quid autem adversarii? Nonne

protinus ad ignes, ad cruces, ad gladios furiose procurrerunt?

Nonne unicum sibi praesidium in armis

et saevitia esse iudicarunt? Nonne ad eundem

furorem omnes ordines instigarunt? Nonne omnes

pacificationis rationes respuerunt? Eo factum est,

1) Sic sola princeps cum Gallo qui vertu: ia s oit ce qu'ilz

fussent maudictz de grandes maledictions. Caeteri libri omnes:

omnibus.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!