30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

337 CATECHISMUS. 338

persi, extra nos iustificeniur oportet. Nempe Christo

semper opus habemus, cuius perfeotione tegatur

nostra imperfectio, cuius puritate nostra immundities

[pag. 23] abluatur, cuius obedientia nostra iniquitas

deleatur, ob cuius denique iustitiam nobis iustitia

gratis imputetur, sine ulla operum nostrorum

ratione, quae tanti nullo modo sunt, ut in Dei iudicio

subsistant. Oaeterum dum maculae nostrae,

quae contaminare alioqui opera nostra coram Deo

poterant, sic conteguntur: Dominus in illis nihil

nisi summam puritatem ac sanctitatem respicit. Itaque

praeclaris elogiis ea dignatur. Nam et iustitias

appellat, ac reputat, et amplissimam iis- remunerationem

pollicetur. Denique sic in summa statuendum

est, tantum valere Christi societatem, ut

ob ipsam non modo iusti gratis censeamur: sed nostra

quoque opera in iustitiam nobis imputentur, et

aeterno praemio compensentur.

SYMBOLUM FEDEI.

Dictum est supra, quid in Christo per fidem

consequamur: nunc quid in Christo fides nostra intueri,

ad sese confirmandam, et considerare debeat,

audiendum est. Id autem in symbolo, quod vocant,

explicate, nempe qua ratione factus sit. nobis a pâtre

Christus sapientia, red emptio, vita, iustitia, Banctificatio

(1 Cor. 1, 30). Neque vero magnopere refer!,

a quo sit autore édita, vel a quibus potius conscripta

haec fidei epitome: quae nihil humanum

prorsus habet, sed ex certissimis scripturae testimoniis

collecta est. Ne quem rero perturbet, quod

in Patrem, Filium, ac Spiritum sanctum credere nos

confitemur, paucis de hac re praefandum est. Dum

Patrem, Filium, ac Spiritum nominamus, non très

deos nobis fingimus, sed in simplicissima Dei unitate,

et scriptura, et ipsa pietatis experientia Deum

patrem, eius [pag. 24] Filium ac Spiritum nobis

ostendunt. Ut concipere intelligentia nostra Patrem

nequeat, quin et Filium simul complectatur, in quo

viva eius imago relucet: et Spiritum, in quo potentia

virtusque eius conspicua est. In uno igitur Deo

tota mentis cogitatione defixi haereamus: interim

tamen Patrem cum Filio et Spiritu suo contemplemur.

Credo in unum Deum patrem, omnipotentem,

creatorem coeli et terrae.

His verbis non Deum ut esse credamus, simpliciter

docemur: sed magis ut esse Deum,nostrum

agnoscamus, ac nos esse in eorum numéro confidamus,

quibus pollicetur se fore Deum et quos in populum

recipit (Lev. 26, 13 et alibi). Tribuitur illi

omnipotentia, qua significatur et Providentia-sua administrare

omnia, et voluntate guberhare, et virtute

Calvini opera. Vol. V.

manuque sua moderari. Coeli ac terrae creator dum

nuncupatur, simul intelligendus est perpetuq fovere,

sustinere, vivificare, quidquid semel condidit.

Et in Iesum Christum .filium eius unicum

Dominum nostrum.

Quod ante docuimus Christum fidei nostrae proprium

obiectum esse, ex eo facile apparet, quod omnes

salutis nostrae partes hie in ipso repraesentantur.

Iesum vocamus ipsum, quo titulo eoeleste oraculum

ipsum insignivit, quia missus est ut populum

suum a peccatis salvum faciat (Luc. 1, 68), quare

scripturae affirmant, non aliud datum nomen hominibus,

in quo salvos fieri oporteat (Act. 4, 12). Christi

epitheton ') omnibus spiritus sancti gratiis perfusum

[pag. 25] fuisse désignât, quae ideo in scripturis olei

nomine indicantur, quod sine iis aridi ac steriles tabescamus.

Hac autem unctione primum oonstitutus

a patre rex fuit, gui omnem sïbi potestatem m coelo

et in terra subiiceret, ut in ipso reges essemus, imperium

habentes supra didbdlum, peccatum, mortem et

inferos. Deinde et sacerdos consecratus, qui suo sacrificio

patrem nobis placaret ac reconciliaret : ut in

ipso sacerdotes essemus, ipso intercessore ac mediatore,

patri preces, gratiarum actiones, nosmet ipsos et

nostra omnia o/ferentes. Praeterea filius Dei praedicatur,

non ut fidèles, adoptione duntaxat et gratia:

sed naturalis et verus, ideoque unicus, ut a caeteris

discornatur. Dominus autem noster est, non

tantum secundum divinitatem, quam cum patre unam

ab aeterno habuit: sed in ea carne, in qua exhibitus

nobis fuit. Unus enim Deus, ex quo omnia,

inquit Paulus: et unus Dominus Iesus Christus, per

quem omnia (1 Cor. 8, 6).

Qui conceptus fuit e spiritu sancto, natus

ex Maria virgine.

Hie habemus, qua ratione factus nobis fuerit

filius Dei, et Iesus, id est, salvator, et Christus, id

est unctus in regem, qui nos protegeret: ac sacerdotem,

qui nobis patrem reconciliaret. Siquidem

carnem nostram induit, quo filius hominis factus

nos secum Dei filios faceret: recepta in se nostra

paupertate, suas ad nos divitias transferred suscepta

nostra imbecillitate, sua nos virtute confirmaret:

nostra mortalitate accepta, sua nos immortalitate

donaret: in terras delapsus in [pag. 26] coelum nos

erigeret. Natus est autem ex virgine Maria (Matth.

1, 23), ut scilicet verus ille Abrahae Davidisque

filius agnosceretur: qui in lege ac prophetis promissus

erat (Gen. 15, 4; Psal. 132, 11): verus homo,

1) Cf. ad h. I Instit. p. 129 seq.

22

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!