30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

485 CONSILIUM PAULI m. 486

bendi sunt? Sed diount, repudiate supremo imperatoris

iudicio, quod protestantes molïuntur, maiestas

imperatoria intercidat oportet. At respondent

protestantes quod improbis absurdisque sententiis

intercedunt, se, in eo non eversum camerae iudicium,

sed iuris legumque observantia firmatum bonisque

et aequis viris instauratum velle. Nam de [fol.

24] religione subire iudicium apud eos iudices, qui

verae religionis ex professo et acerrimi hostes sunt

et violenti vexatores, nihilque quod in ipsis est ad

tollendos e medio omnes qui veram religionem sectantur

et ipsi faciunt reliqui et aliis faciendum imponunt,

cuius vol inertiae vol socordiae esset? praesertim

quum detrectare iure liceat.

Et ipsi impune in omnium bona et vitam grassari

possint.

Graves sane et truculenti grassatores sunt protestantes

qui civium loco eos tolerant, imo ampliorem

quam ullis civibus libertatem vel licentiam potius

iis apud se concedunt, quos certum est cum capitalibus

suis bostibus conspirare. Et cum iis hostibus

quos nemo ignorât quotidie exitium ipsorum

moliri. Nec enim dissimulant cuius sint animi,

quum ipsorum in religione consortes, ubi imperium

habent, novis et inauditis tormentis excrucient et

trucident. ,

Nulla igitur spes firmae et diuturnae pads ex

amicis tractationibus hàberi potest, nisi earn pacem velimus,

quae et omnem dignitatem sedis apostolicae in

primis opprimât et catholicam religionem conculcet ac

omnem ecclesiae ordinem confundat ac destruat.

Si dignitas sedis apostolicae est apöstolicam disciplinam

praestare, si religio est quam Cbristus nobis

tradidit, si ecclesiae ordo quem idem Dominus

et spiritus sanctus per apostolus instituit, quis est

qui dignitatem opprimât sedis apostolicae, qui catholicam

religionem conculcet, qui omnem ecclesiae ordinem

confundat et destruat, nisi pontifex ipse cum

creaturis suis? Apud hos enim quid non ex diametro

cum disciplina apostolica institutisque Christi

pugnat? Protestantes ea quae Christus sancivit,

quae per manus tradiderunt apostoli, quae martyres

et sanctissimi patres observarunt restituta cupiunt.

Nihil vero sublatum, nisi quod his adversatur. Quare

nemo cum illis pacem facere detrectabit nisi qui Antichristi

spiritu occupatus regnum Christi ferre non

potest.

Haec omnia reverendissimus dominus legatus non

ignorât caesareae et regiae maiestatibus esse manifesta,

ac multo plura in hanc sententiam, quae- hie cölligi

irevitatis Studium non permittit.

i

[fol. 25] Ut falsissime haec in protestantes confinguntur,

ita nemini manifesta, sed multis per calumnias

persuasa esse possunt.

Restât nunc tractandum qua via et ratione providendum

sit pericülo turcico salvis rebus religionis.

Pericülo turcico provideretur, si ab utrisque, catholicis

scilicet et protestantibus, auxilium maiestatibus suis

tribueretur, sed dubitatur, non posse id impetrari, nisi

prius de religione inter eos convenerit.

Et quid facerent status imperii, dum per romanam

Aten et furias ab ea subornatas civiHs belli

faces perpetuö iniiciantur?

Igitur quum publica res religionis universali concilio,

non autem in diaetis particularibus tractanda

sit, quumque catholici semper optarint concilium, ut

patet per ratisponensem recessum et per capitula ligae

catholicae ....

Ergo particularibus regnis nullam de Christi religione

apud se restituenda curam suscipere fas est.

Et pereundum omnibus est, Christi vocatione et salutari

visitatione usque reiecta, dum pontificii quod

ferre non possunt generale concilium, tum varus et

subinde novis inter monarchas dissidiis accensis, tum

excitatis bellicis tumultibus, tum innumeris aliis,

quibus pollent artibus, extrahunt et eludunt! Quid

vero magis antichristianum dici possit quam regna

Christo consociata non debere tractare de religione

Christi, non consultare, ut non diruptis perniciosis

Antichristi vinculis iugo sese rursus Christi submittant

commodo et salutari?

Reproponit maiestatibus suis reverendissimus legatus

ut velint Jwc concilium oecumenicum statim prosequi

et celcbrari. Hoc enim modo satisfactis catJiolicis

non poterunt auxilia denegare et res religionis remittantur

concilio ut decet.

[fol. 26] Quasi vero et Caesar et rex non semper

toto pectore prosequi christianum concilium optaverint

atque in id Studium fideliter incubuerint: quasi nesciatur,

per pontificem solum et eius creaturas hactenus

factum esse quo minus pii principes voti sui

hac in re compotes fieri potuerint. Sed eo nequiore

et desperatione et impudentia est impurus hie nepos,

quod apud eos sic loquitur, qui rem totam optime

omnium noverunt. Haec igitur una ratio est

convocandi concilii, inducant pontifex et eius creaturae

in animum, ut quam impie scelerateque exercent

tyrannidem, et totum hoc abominationis regnum,

cum omnibus flagitiis Antichristi tandem abiiciendum

putent. Ita fiet ut a concilio christiano

eversionem status sui nihil metuant. Tum in maiestate

imperatoris et regis mora erit nulla quin con-

31*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!