You also want an ePaper? Increase the reach of your titles
YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.
129 LIBERI. CAPUT XIX. XX. XXL 130

tior ad absolvendum, quam ad damnandum. Quod

etiam legibus constitutum est: quod sanotius credatur

impunitum relinqui facinus nocentis, quam innocentem

damnari.

Ut manifeste laesus animutn in potestate habeat]

Haec clementiae sunt, ut princeps quas offensas potest

iuste vindicare, ultro condonet, et dolori suo

imperet, ne ultionem concupiseat. Dicimur animum

in potestate habere, quuin nullo affectu rapimur, et

passionibus animi non sumus obnoxii, propterea quod

huiusmodi perturbationes arbitrium nobis et voluntatis

libertatem adimunt. Cato in oratione pro Rhodiensibus

: Quo maiore opere- dico suadeoque, uti haec

res aliquot dies proferatur, dum ex tanto gaudio in

potestatem nostram redeamus.

Quemadmodum non est magni animi] Aptissima

comparatio. Quemadmodum, inquit, haec praepostera

liberalitas, quae anfert aliis, quod aliis largiatur, non

est magno animo digna : ita haec Teniae facilitas quae

aliénas offensas condonat, non est digna clementiae

titulo. ' Quum autem qui alieno dispendio benefici

videri volunt, in eadem sint iniustitia, ac si in rem

suam, alienam convertant, nihil faciunt laude dignum.

Yide Oiceronem Offic. I.

De alieno liberalis] Hune locum citât Erasmus

in Ohiliadibus inter proverbiales sententias: cui simile

est carmen Homeri [pag. 122] Odyss. Q:

'Enei. otitic in(a%taiç ovd' tXeijrvç

'J^XOTQCWV xaoCaaa&ai..

Nam res largiri aliénas nulla res vetat, neque vero

viget. Eadem verba repetit Seneca libro LT. Epist. :

Non est quod mireris animum meum, adhuc de alieno

überaus sum. Pro eodem Apuleius libro YII. Metamorph.

dixit ludere- de alieno corio. Contra Cicero

lib. HI. Epist. : Quum et natura semper ad largiendum

ex alieno fuerim restriction

In alieno dolore facilem] Id est indulgentem et

exprabilem, et ad ignoscendum paratum, ut Servius

interpretatur II. Bucol. Yergilii:

Et quo, sed faciles Nymphae risere, sacello.

Idem IV. Georgicon:

Tende petens pacem, et faciles venerare Napaeas.

Tranquillus in Tiberio : Is forte tune M. Lolio offensior,

facilis exorabilisque in vitricum fuit. Donatus

in Adelphos : Facilis, cuius ira cito solvitur; clemens,

qui non cito irascitur.

CAPUT XXI.

Ultio duas res praestare solet: aid solatium

offert ei qui accepit iniuriam, aut in reliquum securitatem.

Principis maior est fort/una, quam ut tali

solatio egeat: manifestiorque vis, quam ut alieno

malo opinionem sïbi vi/rium quaerat. Hoc dico, quum

Oalvini opera. Vol. V.

m

ab mferioribus petitus violatusque est. Nam si, quos

pares aliquando habuit, infra se videt, satis vindicatus

est. Begem et servus occidit, et serpens, et sagitta.

Servavit quidem nemo, nisi maior eo quem servavit.

TJti itaque animose debet tanto munere deorum, dandi

auferendique vitam potens, in his praesertim quos seit

aliquando suo fastigio obstitisse. Hoc arbitrium adeptus,

ultionem implevit, perfeciique quantum verae poenae

satis erat. Perdidit enim vitam qui debet, et quisquis

ex alto ad inimici pedes abiectus, alienam de capite

suo regiamque sententiam exspectavit, in servatoris

sui ghriam vivet, plusque nomi/ni eius conferet incolumis,

quam si ex oculis ablatus esset. Assiduum

enim spectaculum alienae virtutis est: in triumpho cito

transisset. Si vero regnum quoque suum tuto relinqui

apud eum potuit, reponique eo unde déciderai, ingenti

incremento surgit laus eius, qui contentus fuit, ex rege

victo nihil praeter gloriam sumere. Hoc est etiam ex

victoria sua triumphare, testariquè nihil se quod dignum

esset victoria apud victos invenisse. Cum civibus,

et ignotis, atque humilibus eo moderatius agendum est,

quo minoris est afflixisse [pag. 123] eos. Quibusdam

libenter parcas, a quibusdam te vindicare fastidias, et

non aliter quam ab animalibus parvis, et obterentern inquinantibus,

reducenda manus est. At in his qui in

ore civitatis servati punitique erunt, occasions notae

clementiae utendum est.

Partitio haec, ul^diximus, ad primum membrum

primae ac ipraecipuae partitionis referenda est, ubi

rex vult iniurias suas vindicare. Vulgo subdivisionem

vocant. Argumentum est quod rhetores vocant

ex remotione, in quo tolluntur partes, ut totum quoque

tollatur; ut.hic: appetitur ultio aut ad solatium,

aut ad securitatem; neutrum principi convenit, ergo

nec vindicta.

* Solatium affert Mi] Eadem partitione usus est

Cicero in oratione pro Cluentio: Homines inimicos

suos morte affici volunt, vel quod metuunt, vel quod

oderunt. Priorem partem attigit Callistr. 1. capitalium

§. famosos ff. de poenis. Ut solatio, inquit,

sit cognatis et affinibus interemptorum, eodem loco

poena reddita, quo latrones homicidia fecerunt. Et

Ovidius Eleg. I. :

At tu ne dubita, minuet vindicta dolorem:

Unguibus in vultus protinus ire licet.

Aut in réliquum securitatem] Ad hanc partem

eleganter allusit Statius, quum metum odii parentem

appellavit.

Principis maior est] Refellifc, quod minime regium

sit hoc solatii genus, quod humiles appetunt,

ne adversarii sibi impune insultent : regis vero maiestas

extra controversiam posita sit.

Opinionem] Existimationem, passive, id est ut

fidem suarum virium populo facial;. Cicero in Topicis:

In homine virtutis opinio valet plurimum.

9