30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

277 DE FUGIENDIS IMPIORUM SAORIS. 278

earn ducimus, quae talis inïpietatis mercede oonstare

debeat: mortemque niniiuni perhorrescimus, si gravius

in ea quiddam esse putamus, quam in hominum

venia, quae nos coram Deo faciat sacrilegos,

apostatas, perfidos, proditores: si a Christo audire

malumus, indignos esse nos qui eius discipuli censeaniur,

quam ab hominibus, nos esse dignos qui

moriamur: si denique eius timoré spem aeternae

vitae resignamus. O inanes gloriolae nostrae flatus,

sive fidem in Christum iactamus, sive quo alio titulo

nos venditamus! An vero poetam illum, qui

mortem terribile ducebat esse exithun, in aliéna quidem

persona, sed ex sua sententia exclamare patiamur:

Usque adeone mori miserum est? Nos autem

verbo Dei edocti, nihil aliud, quam per momentaneum

doloris sensum, in vitam immortalem

ac beatam quietem ingressum ipsam esse, contra

reclamabimus, miserum esse mori? O nos septies

miseros, quos cunctis mortalibus calamitosiores, testatur

Paulus (1 Cor. 15, 19), si praesentis duntaxat

Tsitae fiducia nitamur! In alto, inquies, pinguique

otio viriles isto's igniculos iacere facile tibi est: non

secus ac de bello in umbra philosophari : at si in

rem praesentem ventum fuerit, aliter sentias. Equidem

quanquam longe meliora de eius bonitate mihi

polliceor, cuius virtute omnia possumus, neo dubito,

quocunque me tandem certaminis discrimine implicari

permiserit, quin eundem, quem dedit animum,

ad extremum usque spiritum sit confirmaturus : nolo

tarnen in me oculos coniicias. Non enim ea tibi solum

propono, quae in umbratili mea quiete mecum

sim meditatus: sed quae sibi semper in mediis crucibus,

ignibus, ferarum lanienis, subiecerunt invicti

Dei martyres. Quorum recordatione nisi sese acuissent,

aeternam Dei veritatem, [pag. 44] quam suo

sanguine fortiter obsignarunt, perfide, dicto citius abnegassent.

Atqui non ideo illi in asserenda veritate

constantiae exemplo nobis praeierunt, eam ut nunc

deseramus, quam sie testatam consignatamque nobis

tradiderunt: sed artem docuerunt, qua Domini

praesidiis freti, inexpugnabiles contra totam mortis,

inferni, mundi, Satanae aciem consistamus. Tale. ')

1) Vale, deest in ed. principe.

1 Petri 2:

Vos estas genus electum, regale sacerdotium, gens saneta, populus acquisitionis, ut vii - tutes enarretis illius, qui vos voeavit

in admirabilem lucem suam.

18*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!