30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

105 LIBER I. CAPUT XIII. XIV. 106

vantas loquitur lib. VIII. xîjç Batôsiaç: Egosaepenumero

cogita vi bonum principem nihil differre a bono

patre, etc. Plinius in Panegyrico Traiani : Quod quidem

nomen qua benignitate, qua indulgentia exerces?

Ut cum civibus tuis quasi cum liberis parens

vivis.

Numquid aliquis] Quatuordecim causae in lure

scribuntur, quas pater in filii exhaeredationem allegare

potest. Auth. Ut quum de appellatione cognoscitur.

Collât. VIII. §. Aliud quoque capit. .lus

etiam abdicationis, quam Fabius ultimum patriae

potestatis fulmen appellat, abrogatum est per constitutionem

Iustiniani, quae est tit. de patria potes- .

täte, 1. abdicatio.

Iniuriae patientiam evicerint] Non sic prima offensa

irritetur pater, ut filium exhaeredet. ' Multa

praetermittat, ad multa conniveat donee eo emerserint

vitia, ut iam tolerari non possint. Hac loquutione

usus est etiam Ovidius Elegia II. :

Multa diuque tuli, vitiis patientia victa est.

Et Mamertinus in Panegyrico Iuliani: Quae omnia

obstinatam et immobilem principis fpag. 97] tandom

vicere patientiam.

Nisi plus est quod timet] Aut ad illud Platonis

respicit, neminem prudentem ideo punire, quia peccatum

est, sed ne in posterum peccetur: aut simpliciter

dicit, patrem fcimere plus quam damnât, qui

non credit se tutuni, filio iisdem secum parietibus

. incluso, qui parricidium cogitaverit, aut simile aliquod

facinus.

Non aceedit ad decretorium stylum] Per decretorium

stylum asperam signincat censuram, et quam

pater gravissimam in filium habet. Nam et stylus

quum metaphorice accipitur, id per se significat: et

decretum Latinis dicitur, quod Graecis ùçtczov, hoc

est stata constitutaque sententia: unde decretorium,

quod illis xqmxov. Qua ratione Canicula sidus uvis

decretorium Plinio, .et dies iiorentibus oleis decretorius,

quo Aquila oritur. De stylo Cicero in

oratioile pro Cluentio: Ne ceneorium stylum, cuius

mucronem multis remediis maiores nostri retuderunt,

aeque posthac atque dictatorium gladium pertimescamus.

Latinus Pacatus in Panegyrico Theodosii

: Sic quum immitis tyranni stylus timeretur

et gladius, transierat in vota paupertas. Et in 1.

si quis C. de bonis proscriptorum, seu damnatorum :

Si quis intra provinciam pro qualitate delicti stylum

proscriptionis incurrerit, per ordinarii officii sollicitudinem

etc. Deducta hinc metaphora, quod sententiae

antiquitus stylo scriberentur in ceratis tabulis.

Multa ante tentât quibus dubiam etc.'] Donee spes

est levibus remediis posse revocari ad bonam frugem,

nihil admovet asperum, nee desinit antequam

de sanitate desperatum est.

Ultima experitur] Haec loquutio proprie in

desperatione usurpatur. Curtius lib. V.: Madathes

erat huius regionis praefectus, haud sane multorum

temporum homo, quippe ultima pro fide experiri decreverat.

Salustius inCatilina: Postquam diescomitiorum

venit, et Catilinae neque petitio, neque insidiaTi

quas consuli fecerat, prospère cesserunt, constituit

bellum facere, et extrema bmnia experiri.

Hoc quod parenti, etiam principi] • Nunc exemplum

argumenta subiecto accommodât.

Quem appcllavimus patrem patriae] Omnes fero

Caesares patres patriae a scnatu consalutabantur,

ut paene solenne hoc fuerit imperatorum cognomen,

ex quo Iulio delatum fuerat : et Tacitus promiscuum

hoc cognomentum libro XI. appellet. Vide Tranquil-'

lum. Habuit hoc nomen originem a Cicerone, qui

post suppressam Catilinae coniurationem pater patriae

est appellatus, ut testatur Appianus libro secundo.

Et alibi loquens de Caesare dictatore : Appellatus est

pater patriae; quod cognomen primus Cicero meruit.

Iuvenalis Satyra VIII.:

[pag. 98] Sed Koma parentem,

Roma patrem patriae Cjceronem libera dixit.

Plinius libro VII. : Salve primus omnium parens

patriae appellate. Plutarchus in eius vita Catonem

fuisse autorem huius cognominis tradit: quod an

verum sit, in medium relinquo, subiiciam tarnen

ipsius Plutarchi verba, et Ciceronis locum, quo facilius

possint aestimare lectores. Nonnihil, inquit,

Ciceroni ac universae reipublicae Cato conduxit:

qui tribunatus viribus fultus, aequa licet potestatis

licentia, ampliori tamen dignitate institit. Facile

enim cuncta solvit, et Ciceronis consulatum adeo

pro rostris extulit, ut Ciceronem honoribus omnium

maximis dignatus sit, ilium patrem patriae appellans:

quod cognomen primuni ex Catonis oratione

Ciceroni inditum, ad caeteros émanasse existimatur.

Cicero ipse in oratione pro Sextio sic loquitur:

Quid fuit illud, quod summ us artifex flens et recenti

laetitia, et moesto dolore, ac desidorio mei,

egit aperte multo gravioribus verbis meam causam,

quam egomet de me agere potuissem? Summi enim

poetae ingenium non solum arte sua, sed etiam dolore

exprimebat. Turn ilia quanto cum gemitu acta

sunt? O pater! Me me ille absentem ut patrem

doplorandum putarat, quern Q. Catulus, quem multi

alii saepe in senatu patrem patriae nominarant.

Quanto cum fletu, quum ') patrem pulsum, patriam

afflictam deploraret, domum incensam, eversamque?

Sic egit, ut demonstrata pristina fortuna, fletum

etiam inimicis atque invidis oxcitaret. Nominatim

sum appellatus, in Bruto. Hie nominatim Q. Catulum

memorat, nulla mentio Catonis: et in senatu,

1) Edd. tecc: eum.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!