30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

343 CATECBISMUS. 344

hibebit (I Cor. 13, 12). Contra reprobi ac impii, qui

sincera Deum fide nee quaesierint, nee coluerint, quando

nullam in Deo ac regno eius partem habituri sunt, in

mortem immortalem, ac incorruptibilem corruptionem

cum diabolis coniicientur. TJt extra omne gaudium,

virtutem, ac caetera regni coelestis .bona, aeternis tenebris,

aeternoque cruciatu damnati, verme immortali

arrodantur, et igne ardeant inexstinguibili (les. GO, 24).

QUID SIT SPES.

Si fides, 1 ) ut auditum est, certa est de veritate

Dei persuasio, quod nee mentiri nobis, nee fallere, nee

irrita esse queat: qui hane certitudinem conceperunt,

[pag. 33] simul profecto exspectant, fore, ut promissions

suas Deus praestet, quae, eorum opinione, non

nisi verae esse possunt. Ut in summa nihil aliud sit

spes, quam eorum exspectatio, quae vere a Deo promissa

fides credidit. lia fidès Deum veracem credit,

spes exspectat ut in temporis occasione veritatem suam

exhibeat. Fides credit, nobis esse patrem: spes exspectat,

ut se talem erga nos semper gerat. Fides datam

nobis vitam aeternam credit: spes exspectat, ut aliquando

reveletur; fides fundamentum est, cui spes incumbit:

spes fidem alii, ac sustinet. Nam ut exspectare

a Deo nemo quidquam potest, nisi qui prius eius

promissis crediderit, ita rursus fidei nostrae imbecillitatem,

ne velut fessa concidat, sustineri ac foveri, patienter

sperando et exspectando, oportet.

DE ORATIONE.

Homo vera fide probe instituais, facile primum

perspicii, % ) quam sit bonorum omnium egenus atque

i/nanis, quamque sibi omnia desint salutis adiumenta.

Quare, si praesidia quaerit quibus inopiae suae succurrat,

extra se exeat oportet, et aliunde ea sibi comparet.

Rursum Dominum sese nitro ac liberaliter in

Christo exhïbentem contemplatur, ac in eo coelestes

omnes thesauros aperientem: ut dilectum ilium filium

suum tota eius fides intueatur, ab ipso tota eius exspectatio

pendeat, in ipso tota spes eius haereat et acquiesçât.

Restât ergo, ut in ipso quaerat, et ab ipso

precibus postulet, quod in ipso esse didicit. Alioqui

scire Deum, bonorum omnium dominum ac largitorem,

qui nos ad se poscendum invitet: ipsum vero nee

adire, nee [pag. 34] poscere, adeo non prodesset, ut perincfe

id futurum sit, ac si quis indicatum thesaurum,

humi sepultum ac defossum, negligat.-

QUID IN ORATIONE SPECTANDUM.

Quum oratio cuiusdam inter nos et Deum arbitrii

instar habeat, quo vota, gaudia, suspiria, cogi-

1) Instit. p. 153. 2) Ibid. p. 157 seq.

tationes denique cordis nostri omnes coram ipso

effundimus, diligenter prospiciendum est nobis, quoties

Dominum invocamus, ut in intimos cordis nostri

recessus descendamus, et inde, non ex gufture

aut lingua, Deum appellemus. Tametsi enim in

oratione lingua interdum conducit, sive ut mens in

Dei cogitationem intenta eius exercitio retineàtur,

sive ut pars ilia nostri, praedicandae Domini gloriae

peouliariter destinata, simul cum corde, in meditanda

Domini bonitate occupetur: quid tamen

sine animo valeat, Dominus per prophetam (les.

29, 13; Matth. 15, 7 s.) declaravit, gravissima ultione

in omnes promulgata qui corde ab ipso alienati,

labiis eum honorant. Quod si. vera oratio nihil

aliud esse debet, quam sincerus animi nostri

sensus, ad Deum accessuri, omni gloriae nostrae cogitatione,

omni propriae dignitatis opinione, omni

denique nostri fiducia decedämus oportet: quemadmodum

a propheta (Daniel 9, 5 ss.), admonemur,

non in iustitiis nostris fundere preces, sed in misericordiis

eius màgnis, ut ille nos propter sèmet

ipsum'exaudiat, ut super nos invocatum est nomen

eius. Neque vero hie miseriae nostrae sensus deterrere

nos ab accessu Domini debet, quoniam non

instituta est oratio, qua nos arroganter coram Deo

efferamus, aut aliquid nostrum magno aestimemus:

sed qua nostras [pag. 35] calamitates confiteamur ac

deploremus: quemadmodum filii apud parentes suas

querimonias familiariter deponunt. Quin hic potius

sensus nobis instar calcaris ac stimuli esse debet,

quo acrius ad orationem incitemur. Duo autem

sunt quae ad orationis studium vehementer nos impellere

debeant: mandatum 1 ) Dei, quo orare praecipe:

et promissio, qua poUicetur impetraturos quidquid

petierimus. Insigni enim consolatione fruuntur, qui

eum invocant ac requirunt, quod intelligant sic agendo

se agere rem Uli acceptam: deinde eius veritate freti,

se exauditum iri certo confidunt. Petite, inquit, et

dabitur vobis, pulsate et aperietur, quaerite et invenietis

(Luc. 11, 9). Et Psal. 50 (v. 15): Invoca

me in die necessitatis: eruam te, et glorificabis me.

Ubi etiam duas orationis partes breviter, sed eleganter

complexus est: invocationem seu petitionem,

et gratiarum actionem. Priore cordis nostri desideria

apud Deum deponimus, altera eius erga nos benefacta

recognoscimus, utraque autem in usu nobis

contimenter esse debet. Tanta enim rerum angustia,

nos undique urget ac premit, ut satis sit causae omnibus,

etiam sanctissimis, cur assidue gemant ac suspirent

ad Deum, supplicesque ipsum invocent. Ad

haec tanta ac tarn effusa benefactorum Dei largitas

nos paene obruit, tot ac tarn ingentia eius miracula,

quaquaversum spectes, cernuntur, ut nunquam nobis

desit laudis ac gratiarum actionis materia.

1) Instit. p. 160 seq.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!