30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

TCTT TRACTATUS THEOLOGICI MINOEES.

bant, culpam suam agnoscerent aliamque omnino vivendi rationem ineundam esse faterentur, et re ipsa Ghristianos

se in posterwm praeberent. Alii sibi indulgentes, externum idolorum cultum pervicaciter excusare, atque

horrendum scelus vanis coloribus dbducere non destiterunt. Quamobrem saepius ineunda haec pugna fuit,

aliisque libris ostendendum, quant inanes eiusmodi colores essent. Exortum est deinde aliud bellum adversus

Anabaptistes, quorum dogmata prius sepulta rursus emerserant: item adversus fanaticam Libertinorum sectam,

qua levés quaedam nosirorum ac vicinorum mentes abreptae erant. Horum impietatem ac vesaniam ita

patefecit, ut nemo, nisi admodum hebes, ab iis postea falli posset. Sed ne longior sim persequendis singulis

quae ad reformandam ecclesiam, ad imbuendos pia doctrina rudium animos, ad scandala vitanda, ad tolerandam

crucem, ad curiosas artes reiiciendas, denique ad conservandum rdigionis statum his libris aperte

fideliterque docuit, ex eorum lectione, quam utiles ac fructuosi sint, melius intelliges. Eos quidem pleniores

atque uberiores habere potuisses, si iterum ipse manum adhibuisset: sed quales ab initio prodierunt nunc

etiam exstare maluit, quum iis pure ac perspicue omnia tractentur. Nee sane vvro gravissimis rebus occu- ' '

pato importuni esse voluimus, ut ea rursus tractor et quae iam fideUssime tradidisset. Nam maiora in dies

ab ipso exspectamus. Accessit etiam hisce diebus perutilis ac necessarius liber De aeterna praedestinatione,

de qua variae quaestiones turn a levïbus et curiosis mgeniis, tum ab fiostibus verbi agitatae fuerunt. Vix

certe ipsum hoc tempore editurus erat, nisi insolens male feriati cuiusdam erronis protervia eum pepulisset.

Tantus enim erat omnium ecclesiarum consensus in hac doctrina, ut eius argumenti tractatio non admodum

necessaria videretur. Sed quum hie impostor erroribus, quos ex putidis Georgii Siculi et Pighii lacunis hauserat,

ecclesiayn nostram turbasset, statim obviam eundum fuit, atque edito unius manu nostrum omnium consensu

monstrandum, quid in hac re piis omnibus ex scripturae autoritate sentiendum sit: ut et vanas quaestiones

vitent et aeterno Dei consilio tribuant quod arrogantes et vani homines impio praetextu detrahere non

dubitarunt. Sed in scelerato eorum conatu benignam erga nos Dei providentiam agnoscamus, qua effectum

est ut maxime prodessent ea quibus isti se maxime nocere posse existimarunt. Nam clariora et iMustriora

reddita sunt quae iam pridem multas piorum alioqui hominum mentes implicuerant, atque omnino satis factum

iis quorum sanae ac sobriae mentes erant. Pervicaces enim ac morosos aut fastidiosos homines, quibus

nullae satisfaciunt vel apertissimae rationes, nihil est quod moremur. Piis, modestis, placidis ac minime

contentiosis haec omnia scripta sunt, qui si,.ut intégras mentes Deo offerunt ut ei in obsequium addicant, ita

integro et candido ad haec animo accesserint, magnam profecto ex his libeliis confwmationem uberri/mumque

fruebwm percipient. Valete. Genevae, pridie Col. Mart. M. D. LII.

Ex hac Grallasii praefatione patet ipsum Calvinum coUectionis opusculorum suorum iunctim edendorum

neque suasorem neque curatorem fuisse. Laboris meritum sibi soli editor tribuere videtur, certe

disertissimis verbis affirmât, aùtorem nequaquam manum operi adbibuisse, sed maluisse suos libellos sic

recudi quales primum prodierint. Inde sequitur nos quoque in textu authentico constituendo, ubicunque

id fieri poterit, editiones primarias adire iisque unice uti debere in diiudicandis, si quae fuerint, varus

lectionibus.

Tractatuum tituli in catalogo operi praefixo recensentur viginti quos hie integros describere lubet,

posthac simili occasione oblata magis compendiose designandos: I. Psychopannychia, qua refellitur

quorundam • imperitorum error qui animas post mortem usque ad ultimum iudicium dormire putant

DL Epistolae duae: Prior, de fugiendis impiorum illicitis sacris et puritate christianae religionis observanda.

Altera, de christiani hominis officio in sacerdotiis papalis ecclesiae vel administrandis vel

abiiciendis. HI. Iacobi Sadoleti romani Cardinalis, epistola ad senatum populumque genevensem qua

in obedientiam romani Pontificis eos reducere conatur. Cum Io. Calvini ad earn epistolam responsione.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!