30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

199 PSYCHOPANNYCHIA. 200

Hoc etiam acerrimum telum est contra eos, quod

responsum est latroni imploranti misericordiam (Luc.

23, 42 ss.). Rogaverat ille, Memento mei Domine,

dum veneris in regnum tuum. Audit, Hodie mecum

eris in paradiso. Ille se affuturum latroni promittit,

qui ubique est. Et paradisum -promittit, quia

satis delitiarum habet, qui Deo fruitur. Neque ilium

reiicit in longam dierum seriem, sed eo ipso

die vocat ad delitias regni sui. Iactatur istorum

cavillum, quo Christi verbum eludunt. Unus, inquiunt,

dies sicut mille anni. in conspectu eïus (2

Petr. 3, 8). Sed non meminerunt Deum humanis

sensibus se accommodare, quoties hominibus loquitur.

Neque legunt diem [fol. 21] unum in scrip turis

positum, pro mille annis. Quis ferat hune Interpretern,

qui quum audierit ex Deo, aliquid hodie

futurum, cogitet annorum milha? An vero, quum

Ninivitis Ionas denunciaret, Adhuc quadraginta dies,

et Ninive subyertetur: poterant illi exspëctare Dei

iudicium secure, donee quadragies mille anni effluerent?

Neque hoc sensu dixit Petrus mille annos

in conspectu Dei sicut diem unum. Sed quum pseudoprophetae

aliqui dies et horas supputarent, ut Deum

mendacii arguèrent, qui non ad primum eorum Votum

promissa solveret: admonet apud Deum esse

aeternitatem, cui mille anni vix sunt unum momen-tum.

Quoniam vero sentiunt se teneri adhuc implicitos,

contendunt, hodie, in scripturis significare

tempus novi testamenti, sicut heri, veteris. Hue

torquent quod in epistola ad Hebraeos legitur : Iesus

Christus heri, et hodie, ipse in saecula (Hebr.

13, 8). Hic vero toto coelo errant. Nam si heri

tantum fuit, aliquando coepit esse qui non erat ante

initium veteris testamenti. Ubi erit Iesus ille Deus

aeternus, iuxta humanitatem etiam primogenitus omnis

creaturae, et agnus ab origine mundi occisus

(Coloss. 1, 15; Apoc. 13, 3. 8)? Deinde, si hodie id

temporis désignât, quod int'ercedit inter diem iudicii

et Christi humanitatem, habemus paradisum obventurum

latroni ante euni diem, quo surgere animas

a somno suo docent. Atque ita, eorum confessione,

extorquebitur, impletam promissionem latroni

datam, ante iudicium: quam, nisi post iudicium,

implendam negant. Quod si verbum illud ad

tempus trahunt, quod iudicium sequitur: cur addit

autor epistolae, Et in saecula? Atque, ut palpare

possint suas tenebras: si respiciebat Christus in ea

promissione tempus iudicii, non debuit dicere hodie,

sed futuro saeculo. Quemadmodum Iesaias, quum

vellet significare resnrrectionis mysterium, vocavit

Christum, patrem futuri saeculi (les. 9, 6). Quum

autem heri et hodie et in saecula dixerit apostolus,

pro eo quod dicimus, fuit, est, et erit (quae tria

tempora nobis aeternitatem désignant) quid aliud agunt

suis argutiolis, quam sensum apostoli pervertuht?

Hanc esse proprietatem primi vocabuli, ut tempus

aeternum contineat, licet ex propheta discere, qui

scribit praeparatam ab hesterno impiis gehennam (les.

30,33): quum sciàmus, ex Christi verbis, praeparatum

ab aeterno ignem diabolo et angelis eius (Matth.

25, 41). Vident hie, quibus est aliquid iudicii aut

sanae mentis, nihil futurum illis reliquumr quo éludant

manifestam adeo veritatem. Est tarnen adhuc

quiddam quod obstrepunt: sic promissum fuisse paradisum

latroni eo die, quemadmodum indieta mors

primis parentibus, quo die gustarent de arbore scientiae

boni et mali. Quod ut illis concedamus, hoc

tarnen extorquebimus, latronem eo die restitutum

a miseria, in quam [fol. 22] ineiderat Adam, quo die

legem sibi dietam praevaricatus fuerat: .fuisse igitur

redditam latroni immortalitatem. Deinde quum de

morte statim dissoram, satis (ni fallor) explicabo,

quomodo ëo die mortui fuerint primi parentes, quo

die se a Deo abalienaverunt.

Nunc mihi ad eos sermo convertatur, qui bona

pace conscientiae, promissorum Dei memores, in illis

aequieseunt. Haec inquam, fratres, haec vobis

fides non excutiatur, etiamsi omnes inferorum portao

insultent, ubi Deüm habetis sponsoi'em, qui veritatem

suam abnegare non potest. Yox eius est

minime obscura, ad ecclesiam adhuc in terris peregrinantem:

Non erit tibi amplius sol ad lucendum

per diem, neque splendor lunae illuminabit te, quia

erit tibi Dominus in lucem sempiternam (les. 60,

19). Quod si suo more ad ultimam rosurrectionem

nos trahunt, promptum erit refellere vanitatem ')

ex singulis verbis capitis : quibus nunc Dominus promittit

suum Christum, nunc gentes in fidem cooptandas,

etc. Semper in memoriam nobis redeat quod

Spiritus doeuit per os Davidis: Iustus ut palma florebit,

sicut eedrus in Libano multiplicabitur. Plantati

in domo Domini, in atriis Dei nostri florebunt,

adhuc germinabunt, in senectute pingues et virides

erunt (Psal. 92, 13 ss.). Ne vos torreat quod

omnes naturae virtutes deficere creduntur: quum auditis

senectutem viridem, pinguem et germinantem.

Haec vobiscum reputantes exemplo Davidis occinite

animae vestrae: Benedic anima mea Domino, qui

satiat bono os tuum : renovabitur, ut aquilae, iuventus

tua (Psal. 103, 5). Caetera Domino permittite,

qui custodit introitum nostrum, et exitum nostrum,

ex hoc nunc, et usque in saeculum (Psal.

121, 8). Hic est qui pluit imbrem matutinum et

serotinum, super electos suos (Ioel. 2, 23). De quo

nobis dictum est: Deus noster, Deus salutis est: et

Domini Dei egressus mortis (Psal. 68, 2,1). Hanc patris

bonitatem exposuit nobis Christus, quum dixit:

Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et

1) Edd. 1576—1611 mendose: .unitatem.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!